| 1 | Declaravi, ut opinor, animam non esse solubilem. Superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur. Neque nunc Prophetas in testimonium vocabo, quorum ratio et divinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum Dei, et ad immortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant: sed eos potius, quibus istos, qui respuunt veritatem, credere sit necesse. Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a Deo factus, haec intulit: καὶ τὸ αὐτό ἐξ ἀμφοτέρων φύσεων τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς μίαν ἐποίει φύσιν ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν τῇ μὲν ἀθάνατον πῇ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσω θείας και ἀθανάτου φύσεως, καὶ τῆς θνητῆς, καὶ μεταβλητοῦ κατεστήσατο, ἵνα ὁρῶν ἅπαντα, ἅπαντα καὶ θαυμάσῃ. Sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum computet, quamvis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat, quam Platoni, aut Pythagorae. Maius igitur testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Appollinem Milesium, utrumne maneat anima post mortem, an dissolvatur; et respondit his versibus: Ψυχὴ μὲν μέχρι οὖ δεσμοῖς πρὸς σῶμα κρατεῖται, Φθαρτὰ νοοῦσα πάθη, θνηταῖς ἀλγηδόσιν εἴκει. Ἡνίκα δ᾽ ἀνάλυσιν βροτέην μετὰ σῶμα μαρανθὲν Ὡκίστην εὔρηται, ἐς αἰθέρα πᾶσα φορεῖται Αἰὲν ἀγήραος οὖσα, μένει δ᾽ εἰς πάμπαν ἀπειρὴς. Πρωτόγονος γὰρ τοῦτο Θεοῦ διέταξε πρόνοια. |
| 2 | Quid carmina Sibyllina? Nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant, ut a Deo de vivis ac mortuis iudicetur? quorum exempla paulo post inferemus. Falsa est ergo Democriti, et Epicuri, et Dicaearchi de animae dissolutione sententia: qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus ciere ab inferis animas, et adesse, et praebere se humanis oculis videndas, et loqui, et futura praedicere; et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus vincerentur. Sed quia non pervidebant animae rationem, quae tam subtilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt. Quid Aristoxenus, qui negavit omnino ullam esse animam, etiam cum vivit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione nervorum effici concordem sonum, atque cantum, quem musici harmoniam vocant: ita in corporibus ex compage viscerum ac vigore membrorum vim sentiendi existere; quo nihil dici delirius potest. Verum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo vivere se, et habere mentem qua id ipsum cogitaverat, non videbat. Sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse, quidquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis, ad ea perspicienda, quorum vis ac ratio sentitur potius quam videtur. |