Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XII. De anima et corpore; atque de coniunctione eorum, et discessu ac reditu.
| 1 | Nunc argumenta eorum, qui contra disserunt, refellamus; quae Lucretius tertio libro executus est. Quoniam cum corpore, inquit, anima nascitur, cum corpore intereat necesse est. At non est par utriusque ratio. Solidum enim et comprehensibile corpus est, et oculis, et manu: anima vero tenuis, et tactum visumque fugiens. Corpus e terra fictum atque solidatum est: anima in se nihil concreti, nihil terreni ponderis habet, ut Plato disserebat. Nec enim tantam posset habere solertiam, tantam vim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e coelo. Corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento, et tangibile est, et visibile, corrumpitur atque occidit; nec vim repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum venit. Anima autem, quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolvi potest. Ergo quamvis inter se coniuncta et sociata nascantur, et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi vasculum sit alterius, quod est a coelesti subtilitate deductum: cum vis aliqua utrumque discreverit, quae discretio mors vocatur; tum utrumque in naturam suam recedit: quod ex terra fuit, id in terram resolvitur; quod ex coelesti spiritu, id constat ac viget semper, quoniam divinus spiritus sempiternus est. Denique idem Lucretius oblitus quid assereret, et quod dogma defenderet, hos versus posuit: Cedit item retro de terra quod fuit ante In terram, sed quod missum est ex aetheris oris, Id rursus coeli fulgentia templa receptant. Quod eius non erat dicere, qui perire animas cum corporibus disserebat: sed victus est veritate, et imprudenti ratio vera surrepsit. |
| 2 | Praeterea id ipsum, quod colligit, dissolvi animam, hoc est, simul cum corpore interire, quoniam simul nascantur, et falsum est, et in contrarium converti potest. Non enim simul interit: sed anima discedente, integrum per dies multos manet, et plerumque medicatum diutissime durat. Nam si ut simul nascuntur, simul interirent, non discederet repente anima, corpusque desereret: sed uno temporis puncto utrumque pariter dissiparetur, et tam celeriter etiam corpus, adhuc spiritu in eo manente, deliquesceret ac periret, quam celeriter anima secedit; immo vero dissoluto corpore anima vanesceret, velut humor fracto vase diffusus. Nam si terrenum et fragile corpus post secessum animae non statim diffluit, in terramque tabescit, ex qua illi origo est; ergo anima, quae fragilis non est, in aeternum manet, quoniam origo eius aeterna est. Quoniam crescit, inquit, sensus in pueris, et in iuvenibus viget, et in senibus diminuitur, apparet esse mortalem. Primum non est idem mens et anima; aliud est enim quo vivimus, aliud quo cogitamus. Nam dormientium mens, non anima sopitur; et in furiosis mens extinguitur, anima manet; et ideo non exanimes, sed dementes vocantur. Mens ergo, id est intelligentia, vel augetur, vel minuitur pro aetate. Anima in statu suo semper est, et ex quo tempore spirandi accipit facultatem, eadem usque ad ultimum durat, donec emissa corporis claustro, ad sedem suam revolet. Deinde quod anima, quamvis a Deo sit inspirata, tamen quia tenebroso domicilio terrenae carnis inclusa est, scientiam non habet, quae est divinitatis. Audit igitur ac discit omnia, et sapientiam discendo et audiendo capit; et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen iuvenilis aetas virtute decursa est. Sed si nimia senectus fregerit membra, non est animae vitium, si visus evanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis. At enim memoria deficit. Quid mirum, si labentis domicilii ruina premitur mens, et praeterita obliviscitur, non aliter futura divina, quam si carcerem, quo cohibetur, effugerit? |
| 3 | Verum eadem, inquit, dolori et luctui obnoxia est, et ebrietate dementit, unde fragilis et mortalis apparet. Idirco igitur virtus et sapientia necessaria est, ut et moeror, qui contrahitur indigna patiendo ac videndo, fortitudine repellatur, et voluptas non modo potandi, sed etiam rerum caeterarum abstinentia superetur. Nam si careat virtute, si voluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et virtus, ut docuimus, immortalitatis est fabricatrix, et voluptas mortis. Mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. Nam interire prorsus anima non potest; quoniam ex Dei spiritu, qui aeternus est, originem cepit. Anima, inquit, etiam morbum corporis sentit, et oblivionem sui patitur, et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur. Hoc est ergo, cur maxime virtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur, et oblivionem sui non anima, sed mens patiatur. Quae quoniam certa corporis regione consistit, cum eam partem vis aliqua morbi vitiaverit, movetur loco, et quasi conquassata, de sede sua emigrat, reditura scilicet, cum medela et sanitas domicilium suum reformaverit. Nam quia iuncta est anima cum corpore, si virtute careat, contagio eius aegrescit, et imbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem. Cum autem dissociata fuerit a corpore, vigebit ipsa per se, nec ulla iam fragilitatis conditione tentabitur, quia indumentum fragile proiecit. Sicut oculus, inquit, evulsus ac separatus a corpore nihil potest videre: ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis. Falsum hoc, et dissimile est; anima enim non pars corporis, sed in corpore est. Sicut id, quod vase continetur, vasis pars non est, nec ea quae in domo sunt, partes domus esse dicuntur: ita nec anima pars est corporis, quia corpus vel vas animae est, vel receptaculum. |
| 4 | Iam illud argumentum multo magis inane est, quo ait animam, quia non citius emittatur ex corpore, mortalem videri, sed paulatim se ex omnibus membris explicet, a summis pedibus incipiens: tanquam si esset aeterna, uno temporis momento erumperet; quod fit in iis, qui ferro intereunt. Quos autem morbus interimit, spiritum diutius exhalant, ut paulatim frigescentibus membris anima effletur. Quae cum materia sanguinis contineatur, sicut lumen oleo, ea materia febrium calore consumpta, necesse est membrorum summa quaeque frigescere; quoniam venae exiliores in extrema corporis porriguntur, et extremi ac tenuiores rivi deficiente vena fontis arescunt. Nec tamen, quia sensus corporis deficit, animae sensum extingui et occidere putandum est. Non enim anima corpore deficiente, sed corpus anima decedente brutescit, quia sensum omnem trahit secum. Cum autem praesens anima sensum suum tribuat corpori, et vivere id efficiat; fieri non potest, ut non ipsa per se et vivat, et sentiat, quoniam ipsa est et sensus et vita. Nam quod ait: Quod si immortalis nostra foret mens, Non tam se moriens dissolvi conquereretur: Sed magis ire foras, vestemque relinquere, ut anguis, Gauderet. Equidem nunquam vidi, qui se quereretur in morte dissolvi. Sed ille fortasse Epicureum aliquem viderat etiam dum moritur philosophantem, ac de sua dissolutione in extremo spiritu disserentem. |
| 5 | Quomodo sciri potest, utrum dissolvi se sentiat, an corpore liberari, cum in exitu lingua mutescat? Nam dum sentit, et loqui potest, nondum dissolutus est: ubi dissolutus est, iam nec sentire, nec loqui potest; ita queri de dissolutione aut nondum potest, aut iam non potest. At enim priusquam dissolvatur, intelligit se dissolutum iri. Quid, quod videmus plerosque morientium non dissolvi conquerentes, ut ait, sed exire se, et proficisci, et ambulare testantes; idque aut gestu significant, aut si adhuc possunt, et voce pronuntiant? Unde apparet non dissolutionem fieri, sed separationem, quae declarat animam permanere. Caetera Epicurei dogmatis argumenta Pythagorae repugnant disserenti, migrare animas de corporibus vetustate ac morte confectis, et insinuare se novis ac recens natis, et easdem semper renasci modo in homine, modo in pecude, modo in bestia, modo in volucre, et hac ratione immortales esse, quod saepe variorum ac dissimilium corporum domicilia commutent. Quae sententia deliri hominis, quoniam ridicula est, et mimo dignior quam schola fuit, ne refelli quidem serio debuit: quod qui facit, videtur vereri ne quis id credat. Praetereunda sunt igitur nobis ea, quae pro falso contra falsum disserebantur: satis est ea refutasse quae contra verum disputata sunt. |