| 1 | Impletis igitur temporibus, quae Deus morti statuit, terminabitur ipsa mors. Et quia temporalem vitam temporalis mors sequitur; consequens est, ut resurgant animae ad vitam perennem, quia finem mors temporalis accepit. Rursum, sicut vita animi sempiterna est, in qua divinos et ineloquibiles immortalitatis suae fructus capit: ita et mors eius perpetua sit necesse est, in qua perennes poenas et infinita tormenta pro peccatis suis pendet. Ergo in ea conditione res posita est, ut qui beati sunt in hac vita corporali atque terrena, semper miseri sint futuri; quia iam bonis, quae maluerunt, potiti sunt: quod iis evenit, qui deos adorant, ac Deum negligunt. Deinde qui iustitiam sequentes, in hac vita miseri fuerunt et contempti, et inopes, et ob ipsam iustitiam contumeliis et iniuriis saepe vexati, quia nec aliter virtus teneri potest, semper beati sunt futuri; ut, quia mala iam pertulerunt, etiam bonis fruantur. Quod his utique contingit, qui contemptis terrestribus diis et fragilibus bonis, coelestem religionem Dei sequuntur; cuius bona, sicut ipse qui tribuit, sempiterna sunt. Quid opera corporis atque animi? nonne indicant esse animam mortis expertem? Nam corpus, quia ipsum fragile est atque mortale, quaecumque opera molitur, aeque caduca sunt. Nihil enim Tullius ait esse, quod sit manibus humanis laboratum, quod non aliquando ad interitum redigatur, vel iniuria hominum, vel ipsa confectrice rerum omnium vetustate. |
| 2 | At vero animi opera videmus aeterna. Nam quicumque contemptui praesentium studentes, in memoriam monimenta ingeniorum factorumque magnorum reliquerunt, ii plane mentis ac virtutis suae nomen indelebile quaesierunt. Ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo immortalis appareat, quia videmus opera eius non esse mortalia. Eodem modo desideria quoque corporis animique declarant, alterum esse mortale, alterum sempiternum. Corpus enim nihil nisi temporale desiderat, id est, cibum, potum, indumentum, quietem, voluptatem; et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere, nec assequi potest. Animus autem per se multa desiderat, quae ad officium fructumve corporis non redundent; eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama virtutis, ut memoria nominis. Nam cultum Dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. Unde credibile est, non interire animam, sed dissociari a corpore; quia corpus sine anima nihil potest, animus vero potest multa et magna sine corpore. Quid, quod ea, quae visibilia sunt oculis, et tangibilia manu, quia externam vim pati possunt, aeterna esse non possunt. Ea vero quae neque sub tactum, neque sub visum veniunt, sed tantummodo vis eorum et ratio, et effectus apparet, aeterna sunt, quia nullam vim patiuntur extrinsecus. Corpus autem si ideo mortale est, quia visui pariter et tactui subiacet; ergo et anima idcirco immortalis est, quia nec tangi potest, nec videri. |