| 1 | Transeamus nunc vicissim ad ea quae virtuti repugnant, ut etiam ex his immortalitas animae colligatur. Vitia omnia temporalia sunt; ad praesens enim commoventur. Irae impetus recepta ultione sedatur. Libidinis voluptas corporis finis est. Cupiditatem aut satietas earum rerum, quas expetit, aut aliorum affectuum commotiones interimunt. Ambitio, postquam honores quos voluit adepta est, consenescit. Item caetera vitia consistere ac permanere non possunt: sed ipso fructu quem expetunt finiuntur. Recedunt ergo, et redeunt. Virtus autem sine ulla intermissione perpetua est, nec discedere ab ea potest, qui eam semel cepit. Nam si habeat intervallum, si aliquando ea carere possumus, redibunt protinus vitia, quae virtutem semper impugnant. Non est igitur comprehensa, si deserit, si aliquando secedit. Cum vero sibi domicilium stabile collocavit, in omni actu versari eam necesse est; nec potest fideliter depellere vitia, et fugare, nisi pectus, quod insedit, perpetua statione munierit. Ipsa ergo virtutis perpetuitas indicat, humanum animum, si virtutem ceperit, permanere; quia et virtus perpetua est, et solus animus humanus virtutem capit. Quoniam igitur contraria sunt vitia virtuti, omnis ratio diversa et contraria sit necesse est. Quia vitia commotiones et perturbationes animi sunt, virtus e contrario lenitudo et tranquillitas animi est. Quia vitia temporalia et brevia sunt; virtus perpetua et constans, et par sibi semper. Quia vitiorum fructus, id est, voluptates, aeque ut ipsa, breves temporalesque sunt, virtutis ergo fructus ac praemium sempiternum est, quia vitiorum commodum in praesenti est, virtutis igitur in futuro. |
| 2 | Ita fit, ut in hac vita virtutis praemium nullum sit, quia virtus adhuc ipsa est. Nam sicut vitia, cum in actu suo finiuntur, voluptas et praemia eorum sequuntur: ita virtus, cum finita est, merces eius insequitur. Virtus autem nunquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. Ergo praemium virtutis post mortem est. Denique Cicero in Tusculanis, quamvis dubitanter, tamen sensit, summum homini bonum non nisi post mortem contingere. 'Fidenti animo, inquit, si ita res feret, gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum, aut nullum malum esse cognovimus.' Mors igitur non extinguit hominem, sed ad praemium virtutis admittit. Qui autem se (ut ait idem) vitiis ac sceleribus contaminaverit, voluptatique servierit, is vero damnatus aeternam luet poenam; quam divinae litterae secundam mortem nominant, quae est et perpetua, et gravissimis cruciatibus plena. Nam sicuti duae vitae propositae sunt homini, quarum altera est animae, altera corporis: ita et mortes duae propositae sunt, una pertinens ad corpus, qua cunctos secundum naturam fungi necesse est; altera pertinens ad animam, quae scelere acquiritur, virtute vitatur; et ut vita haec temporalis est, certosque terminos habet, quia corporis est: sic et mors aeque temporalis est, certumque habet finem, quia corpus attingit. |