Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT IX. De aeternitate animae, atque de virtute.
| 1 | His itaque argumentis, quae nec Plato, nec ullus alius invenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breviter collegimus; quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium Dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur. Ante omnia, quoniam Deus ab homine videri non potest, ne quis tamen ex eo ipso putaret Deum non esse, quia mortalibus oculis non videretur, inter caetera institutorum miracula, fecit etiam multa, quorum vis quidem apparet, substantia tamen non videretur, sicut est vox, odor, ventus; ut harum rerum argumento et exemplo, etiam Deum, licet sub oculos non veniret, de sua tamen vi; et effectu, et operibus cerneremus. Quid voce clarius? aut vento fortius? aut odore violentius? Haec tamen, cum per aerem feruntur, ad sensusque nostros veniunt, et eos potentia sua impellunt, non cernuntur acie luminum: sed aliis corporis partibus sentiuntur. Similiter Deus non aspectu nobis aliove fragili sensu comprehendendus est: sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda videamus. Nam illos, qui nullum omnino Deum esse dixerunt, non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt, nihil omnino cernentes animo, sed ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse, nisi quod oculis contuebantur. Et quia videbant aut bonis accidere adversa, aut malis prospera, fortuitu geri omnia crediderunt, et natura mundum, non providentia constitutum. |
| 2 | Hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur. Quod si est Deus et incorporalis, et invisibilis, et aeternus; ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non videtur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac vigens, quod non veniat sub aspectum. At enim difficile est animo comprehendere, quemadmodum possit anima retinere sensum sine iis partibus corporis, in quibus inest officium sentiendi. Quid de Deo? num facile est comprehendere, quemadmodum vigeat sine corpore? Quod si deos esse credunt, qui si sunt, utique sunt expertes corporum, necesse est, humanas animas eadem ratione subsistere; quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intelligitur esse quaedam in homine ac Deo similitudo. Denique illud argumentum, quod etiam Marcus Tullius vidit, satis firmum est: ex eo aeternitatem animae posse dignosci, quia nullum sit aliud animal, quod habeat notitiam aliquam Dei; Religioque sit pene sola, quae hominem discernat à mutis: quae cum in hominem solum cadat, profecto testatur, id affectare nos, id desiderare, id colere, quod nobis familiare, quod proximum sit futurum. |
| 3 | An aliquis, cum caeterarum animantium naturam consideraverit, quas pronis corporibus abiectas in terramque prostratas summi Dei providentia effecit; ut ex hoc intelligi possit, nihil eas rationis habere cum coelo, potest non intelligere, solum ex omnibus coeleste ac divinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, vultus sublimis, status rectus originem suam quaerit, et quasi contempta humilitate terrae, ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum, memorque conditionis suae, qua Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? Quam spectationem Trismegistus θεώπιδα rectissime nominavit: quae in mutis animalibus nulla est. Cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliud sit quam Dei notitia, apparet animam non interire, neque dissolvi, sed manere in sempiternum, quia Deum, qui sempiternus est, et quaerit, et diligit, ipsa cogente natura, sentiens vel unde orta sit, vel quo reversura. Praeterea non exiguum immortalitatis argumentum est, quod homo solus coelesti elemento utitur. Nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet igne, et aqua, quorum alterum coelo, alterum terrae adscribitur: caeterae animantes, quia terrenae mortalesque sunt, terreno et gravi utuntur elemento; homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leve, sublime, coeleste. Ea vero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae levia sunt, ad vitam sublevant, quia vita in summo est, mors in imo. Et ut lux esse sine igne non potest, sic vita sine luce. Ignis igitur elementum est lucis ac vitae: unde apparet hominem, qui eo utitur, immortalem sortitum esse conditionem, quia id illi familiare est, quod facit vitam. |
| 4 | Virtus quoque soli homini data magno argumento, est immortales esse animas. Quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti vitae nocet. Nam vita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et voluptatem expetit, cuius fructibus variis ac suavibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam viventium acerbis sensibus laedit, et ad mortem perducere nititur, quae dissolvit animantem. Si ergo virtus et prohibet iis bonis hominem, quae naturaliter appetuntur, et ad sustinenda mala impellit, quae naturaliter fugiuntur; ergo mala est virtus, et inimica naturae, stultumque iudicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit, et fugiendo bona praesentia, et appetendo aeque mala sine spe fructus amplioris. Nam cum liceat nobis iucundissimis frui voluptatibus, nonne sensu carere videamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia vivere, aut ne vivere quidem, sed dolore cruciari, et mori, ex quibus malis nihil amplius assequamur, quo possit voluptas omissa pensari? Si autem virtus malum non est, facitque honeste, quod voluptates vitiosas turpesque contemnit et fortiter, quod nec dolorem, nec mortem timet, ut officium servet; ergo maius aliquod bonum assequatur necesse est, quam sunt illa quae spernit. At vero morte suscepta, quod ulterius bonum sperari potest, nisi aeternitas? |