| 1 | Unum est igitur summum bonum immortalitas, ad quam capiendam, et formati a principio, et nati sumus. Ad hanc tendimus; hanc spectat humana natura; ad hanc nos provehit virtus: quod bonum quia deprehendimus, superest etiam ut de ipsa immortalitate dicamus. Platonis argumenta, quamvis ad rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et implendam veritatem; quoniam nec rationem totius mysterii magni consummaverat, in unumque collegerat, nec summum bonum comprehenderat. Nam licet verum de animae immortalitate sentiret, tamen non ita de illa tanquam de summo bono disserebat. Nos igitur certioribus signis elicere possumus veritatem, qui eam non ancipiti suspicione collegimus, sed divina traditione cognovimus. Plato autem sic argumentatus est, immortale esse quidquid per seipsum et sentit, et semper movetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semetipso non potest. Quod argumentum etiam mutis animalibus aeternitatem daret, nisi adiectione sapientiae discrevisset. Addidit igitur, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse, quin sit immortalis animus humanus, cuius miranda solertia inveniendi, et celeritas cogitandi, et facilitas percipiendi atque discendi, et memoria praeteritorum, et providentia futurorum, et artium plerumque innumerabilium scientia, qua caeterae careant animantes, divina et coelestis appareat: quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra; siquidem ex concretione terrena nihil habeat admistum: sed necesse esse in terram resolvi, quod est in homine ponderosum et dissolubile; quod autem tenue atque subtile, id vero esse individuum, ac domicilio corporis velut carcere liberatum, ad coelum et ad naturam suam pervolare. Haec fere Platonis collecta breviter, quae apud ipsum late copioseque explicantur. |
| 2 | In eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea, eiusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradit primum de aeternitate animarum disputavisse. Qui omnes licet eloquentia excellerent; tamen in hac duntaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt, qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus: adeo ut res ipsa, de qua inter se pugnabant, in dubium vocaretur. Denique et Tullius, expositis horum omnium de immortalitate ac morte sententiis, nescire se quid sit verum, pronuntiavit. 'Harum, inquit, sententiarum quae vera sit, Deus aliquis viderit.' Et rursus alibi: 'Quoniam utraque, inquit, earum sententiarum doctissimos habuit auctores; nec quid certi sit divinari potest.' Verum nobis divinatione opus non est, quibus veritatem divinitas ipsa patefecit. |