monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7
Lactantius, Divinae Institutiones, 7, VI. Quare mundus et homo creati sunt; quam sit inanis cultus deorum. <<<     >>> VIII. De immortalitate animae.

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT VII. De philosophorum varietate, eorumque veritate.

1 Quam summam quia philosophi non comprehenderunt, nec veritatem comprehendere potuerunt, quamvis ea fere, quibus summa ipsa constat, et viderint, et explicaverint. Sed diversi, ac diverse illa omnia protulerunt, non annectentes nec causas rerum, nec consequentias, nec rationes; ut summam illam, quae continet universa, et compingerent, et implerent. Facile est autem docere, pene universam veritatem per philosophos sectas esse divisam. Non enim sic philosophiam nos evertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius calumniari et illudere: sed docemus, nullam sectam fuisse tam deviam, nec philosophorum quemquam tam inanem, qui non viderit aliquid ex vero. Sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam vera subvertunt, non tantum elapsa illis veritas est, quam se quaerere simulabant: sed ipsi eam potissimum suo vitio perdiderunt. Quod si extitisset aliquis, qui veritatem sparsam per singulos, per sectasque diffusam colligeret in unum, ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. Sed hoc nemo facere, nisi veri peritus ac sciens potest. Verum autem scire, non nisi eius est, qui sit doctus a Deo. Neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae vera: sed si vel casu id efficeret, certissime philosopharetur; et quamvis non posset divinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa veritas illustraret suo lumine. Quare incredibilis est error illorum, qui cum aliquam sectam probaverint, eique se addixerint, caeteras damnant tanquam falsas et inanes, armantque se ad praeliandum, nec quid defendere debeant scientes, nec quid refutare; incursantque passim sine delectu omnia, quae afferunt quicumque dissentiunt.
2 Ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia, quae ad verum propius accederet; nam particulatim veritas ab his tota comprehensa est. Factum esse mundum a Deo, dixit Plato (in Timaeo). Idem prophetae loquuntur; idemque ex Sibyllae carminibus apparet (sermone 1). Errant igitur qui vel omnia sua sponte nata esse dixerunt, vel minutis seminibus conglobatis; quoniam tanta res, tam ornata, tam magna, neque fieri, neque disponi et ordinari sine aliquo prudentissimo auctore potuit; et ea ipsa ratio, qua constare ac regi omnia sentiuntur, solertissimae mentis artificem confitetur. Hominum causa mundum, et omnia quae in eo sunt esse facta, Stoici loquuntur: idem nos divinae Litterae docent. Erravit ergo Democritus, qui vermiculorum modo putavit effusos esse de terra nullo auctore, nullaque ratione. Cur enim formatus sit homo, divini sacramenti est: quod quia ille scire non poterat, humanam vitam deduxit ad nihilum. Ad virtutem capessendam nasci homines Ariston disseruit: idem nos monemur ac discimus a prophetis. Falsus igitur Aristippus, qui hominem voluptati, hoc est malo tanquam pecudem subiugavit. Immortales esse animas Pherecydes et Plato disputaverunt: haec vero propria est in nostra religione doctrina. Ergo Dicaearchus cum Democrito erravit, qui perire cum corpore ac dissolvi argumentatus est. Esse inferos Zenon Stoicus docuit, et sedes piorum ab impiis esse discretas; et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos vero luere poenas in tenebrosis locis, atque in coeni voraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. Ergo Epicurus erravit, qui poetarum id esse figmentum putavit, et illas inferorum poenas, quae ferantur, in hac esse vita interpretatus est. Totam igitur veritatem, et omne divinae Religionis arcanum philosophi attigerunt. Sed aliis refellentibus, defendere id quod invenerant, nequiverunt; quia singulis ratio non quadravit, nec ea, quae vera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.
Lactantius HOME

bav161.426

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik