Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT V. De hominis creatione, atque de dispositione mundi, et de summo bono.
| 1 | Reddamus nunc rationem, quare hominem ipsum fecerit Deus. Quod si philosophi scissent, aut defendissent illa, quae vera invenerant, aut in maximos errores non incidissent. Haec enim summa, hic cardo rerum est. Quem qui non tenuerit, veritas illi omnis elabitur. Hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si affulsisset, si sacramentum hominis omne cognovissent, numquam disputationes eorum, et omnem philosophiam de transverso academia iugulasset. Sicut ergo mundum non propter se Deus fecit, quia commodis eius non indiget, sed propter hominem, qui eo utitur; ita ipsum hominem propter se. Quae utilitas Deo in homine, inquit Epicurus, ut eum propter se faceret? Scilicet, ut esset, qui opera eius intelligeret, qui providentiam disponendi, rationem faciendi, virtutem consummandi et sensu admirari, et voce proloqui posset. Quorum omnium summa haec est, ut Deum colat. Is enim colit, qui haec intelligit: is artificem rerum omnium, is verum patrem suum debita veneratione prosequitur, qui virtutem maiestatis eius de suorum operum inventione, inceptione, perfectione metitur. Quod planius argumentum proferri potest, et mundum hominis, et hominem sui causa Deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad coelum directi, facies ad Deum spectans, vultus cum suo parente communis sit, ut videatur hominem Deus, quasi porrecta manu allevatum ex humo, ad contemplationem sui excitasse? 'Quid ergo, inquit, Deo cultus hominis confert, beato, et nulla re indigenti? vel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum viventium faceret, eumque diligeret tamquam filium, cur mortalemque fragilemque constituit? cur omnibus malis, quem diligebat, obiecit? cum oporteret et beatum esse hominem, tamquam coniunctum et proximum Deo, et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est.' |
| 2 | Quamquam haec fere in prioribus libris sparsim docuimus: tamen quoniam proprie id materia nunc exigit, quia de vita beata disserere propositum est, explicanda sunt ista diligentius et plenius, ut dispositio Dei, et opus voluntasque noscatur. Cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, quibus immortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat; excogitavit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et imbecillis corporibus illigatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque naturis virtutem proponeret; ne immortalitatem delicate assequerentur ac molliter: sed ad illud aeternae vitae ineloquibile praemium summa cum difficultate ac magnis laboribus pervenirent. Ergo ut eas gravibus et vexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant, ponderibus et gravitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decrevit. Itaque ineffabili virtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est, suspensis in altitudinem levibus elementis, et gravibus in ima depressis; et coelestia firmavit, et terrena constituit. Non est necesse nunc exequi singula, quoniam in secundo libro universa executi sumus. |
| 3 | Lumina igitur posuit in coelo, quorum moderatio, et claritas, et motus aptissime ad utilitates viventium temperatus est. Terrae autem, quam sedem voluit esse, foecunditatem varia gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum virentium, pro natura et usu cuiusque generis, alimoniam administraret. Tum perfectis omnibus, quae ad conditionem mundi pertinebant, hominem finxit ex ipsa terra, quam illi a principio in habitaculum praeparavit; id est spiritum suum terreno corpore induit et involvit, ut et compactus ex rebus diversis ac repugnantibus, bonum ac malum caperet; et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas: ita corpus hominis, quod assumptum est e terra, generandi copiam, facultatemque procreandae sobolis accepit, ut quoniam fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis vitae spatio cederet, et illud, quod fragile atque imbecillum gerebat, perpetua successione renovaret. Cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? Primum, ut infinita vis animarum gigneretur, omnemque terram multitudine oppleret: deinde, ut proponeret homini virtutem, id est, tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium immortalitatis adipisci. Nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum coeleste, duae vitae homine attributae sunt: una temporalis, quae corpori assignatur; altera sempiterna, quae animae subiacet. Illam nascendo accipimus, hanc assequimur laborando ne immortalitas homini (ut ante diximus) sine ulla difficultate constaret. Illa terrena est, sicut corpus, et ideo finitur; haec vero coelestis; sicut anima, et ideo terminum non habet. Illam primam nescientes accipimus; hanc secundam scientes; virtuti enim, non naturae datur, quia voluit nos Deus vitam nobis in vita comparare. |
| 4 | Idcirco hanc nobis praesentem dedit, ut illam veram et perpetuam aut vitiis amittamus, aut virtute mereamur. In hac corporali non est summum bonum; quoniam sicut necessitate divina nobis data est, ita rursum divina necessitate solvetur. Ita quod finem habet, summum bonum non habet. In illa vero spiritali, quam per nos ipsi acquirimus, summum bonum continetur; quia nec malum potest habere, nec finem. Cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet. Caetera namque animalia in humum vergunt, quia terrena sunt; nec capiunt immortalitatem, quae de coelo est. Homo autem rectus in coelum spectat, quia proposita est illi immortalitas; nec tamen venit, nisi tribuatur homini a Deo. Nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret; ergo immortalitas non sequela naturae, sed merces praemiumque virtutis est. Denique homo non statim quam natus est, rectus ingreditur: sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis vitae communis est nobis cum mutis animalibus; post deinde confirmatis viribus erigitur, et lingua eius in eloquium solvitur, et mutum animal esse desinit. Quae ratio docet, mortalem nasci hominem; postea vero immortalem fieri, cum coeperit ex Deo vivere, id est, iustitiam sequi, quae continetur in Dei cultu, cum excitaverit hominem Deus ad aspectum coeli ac sui. Quod tum fit, cum homo coelesti lavacro purificatus, exponit infantiam cum omni labe vitae prioris, et incremento divini vigoris accepto, fit homo perfectus ac plenus. |
| 5 | Ergo quia virtutem proposuit homini Deus, licet anima et corpus consociata sint; tamen contraria sunt, et impugnant invicem. Animi bona, mala sunt corporis; id est, opum fuga, voluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. Item corporis bona, mala sunt animi; hoc est, cupiditas, et libido, quibus et opes appetuntur et suavitates variarum voluptatum, quibus enervatus animus extinguitur. Ideo necesse est, iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum victrix est fortitudo; iniustos autem in divitiis, in honore, in potestate. Haec enim bona corporalia et terrena sunt. Illi autem terrenam vitam agunt, nec assequi immortalitatem queunt, quia se voluptatibus dediderunt, quae sunt virtutis inimicae. Itaque vita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta, sicut corpus animae. Quisquis ergo animae vitam maluerit, vitam corporis contemnat necesse est; nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. Qui autem corporis vitam fuerit amplexus, et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem vitam consequi non potest. Sed qui mavult bene vivere in aeternum, male vivet ad tempus, et afficietur omnibus molestiis et laboribus, quandiu fuerit in terra, ut habeat divinum et coeleste solatium. Et qui maluerit bene vivere ad tempus, male vivet in aeternum; damnabitur enim sententia Dei ad aeternam poenam, quia coelestibus bonis terrena praeposuit. Propterea igitur coli se Deus expetit, et honorari ab homine tanquam pater, ut virtutem ac sapientiam teneat, quae sola immortalitatem parit. Nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis, qua Deum honoraverit, hoc afficiet praemio, ut sit in aeternum beatus, sitque apud Deum, et cum Deo semper. |
| 6 | Quae sequuntur in quibusdam manuscriptis ac in antiquis editionibus reperi. Ea tamen Lactantio abiudicant recentiores interpretes: sed ne aliquid desit, hic apponere visum est; ac monemus ea non esse apprime catholica: sic autem habent. |
| 7 | 'Neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere, qui et bonum instituit, et malum. Cur enim malum voluit esse, si id odio habet? Cur non bonum tantum fecit, ut nemo peccaret, nemo faceret malum? Quanquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim, et id iam superius, quamvis leviter, attigerim; tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio in eo posita est. Nulla enim virtus esse poterat, nisi diversa fecisset; nec omnino apparere vis boni potest, nisi ex mali comparatione. Adeo malum nihil aliud est, quam boni interpretatio. Sublato igitur malo, etiam bonum tolli necesse est. Si laevam manum, aut pedem amputaveris, nec corpus erit integrum, nec vita ipsa constabit. Adeo ad compagem corporis temperandam, aptissime cum dextris sinistra iunguntur. Item si pares calculos feceris, nemo ludet. Si unum colorem Circo dederis, nemo spectandum putabit, sublata omni Circensium voluptate. Quos profecto qui prius instituit, amator unius coloris fuit: sed alterum ei, quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen, et aliqua in spectaculo gratia. Sic Deus, quum bonum constitueret, quum virtutem daret, statuit etiam diversa, cum quibus illa confligerent. Si desit hostis, et pugna, nulla victoria est. Tolle certamen, ne virtus quidem quidquam est. Quam multa sunt hominum inter se, et quam variis artibus constituta certamina? Nemo tamen fortior, velocior, praestantior haberetur, si adversarium, cum quo contenderet, non haberet. Unde autem abest victoria, abesse hinc et gloriam simul, et praemium necesse est. Ut igitur virtutem ipsam exercitatione assidua roboraret, eamque faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere vim suam non potest. Ergo diversitas est, cui omnis ratio veritatis innititur. |
| 8 | 'Non me praeterit, quid hoc loco a peritioribus possit opponi. Si bonum sine malo esse non potest, quomodo primum hominem dicis ante offensum Deum in solo bono fuisse, aut postea in solo bono futurum? Discutienda nobis haec quaestio est: quod in prioribus libris praetermisi, ut hic implerem. Diximus superius, ex elementis repugnantibus hominis constare naturam. Corpus enim, quia terra est, comprehensibile est, temporale, brutum, atque tenebrosum est. Anima vero, quia de coelo est, tenuis, aeterna, sensibilis, illustris est. Quae quia inter se contraria sunt, necesse est, hominem bono et malo esse subiectum. Animae adscribitur bonum, quia indissolubilis est: corpori malum; quia fragile est. Quoniam igitur sociata et coniuncta sunt corpus et anima, aeque bonum et malum cohaereat necesse est; nec separari alterutro possunt, nisi quum illa separata sunt. Denique boni malique notitia simul homini primo data est. Qua percepta, statim de loco sancto pulsus est, in quo malum non est. Ubi cum esset in bono tantum, id ipsum bonum esse, ignorabat. Postquam vero accepit boni malique intelligentiam, iam nefas erat, eum in beatitudinis loco morari, relegatusque est in hunc communem orbem, ut ea utraque simul experiretur, quorum naturam pariter agnoverat. Apparet ergo idcirco datam esse homini sapientiam, ut bonum discernat a malo; ut ab incommodis commoda, ab inutilibus utilia distinguat; ut habeat iudicium, et considerantiam, quid cavere, quid appetere, quid fugere, quid sequi debeat. Sapientia igitur constare sine malo non potest; vixitque ille princeps generis humani, quamdiu in solo bono fuit, velut infans, boni ac mali nescius. At enim postea hominem necesse est et sapientem esse, et sine ullo malo beatum. Sed id fieri non potest, quamdiu anima domicilio corporis induta est. |
| 9 | 'Quum vero factum fuerit corporis animaeque dissidium, tunc malum a bono separabitur. Et sicut corpus interit, anima manet; ita malum interibit, et bonum permanebit. Tunc homo accepto immortalitatis indumento, erit sapiens, expers mali, sicut Deus. Qui ergo vult nos in bono esse tantum, id potissimum desiderat, ut sine corpore vivamus, in quo est malum. Quod si tollatur, aut sapientia homini, ut dixi, aut corpus adimetur: sapientia, ut ignoret malum; corpus, ut non sentiat. Nunc autem cum homo et sapientia sit instructus, ut sciat, et corpore, ut sentiat, utrumque pariter in hac vita Deus esse voluit, ut ratio virtutis sapientiaeque constaret. Posuit itaque hominem inter utrumque medium, ut haberet licentiam vel mali, vel boni sequendi. Sed malo admiscuit apparentia quaedam bona, id est varias et delectabiles suavitates, ut earum illecebris induceret hominem ad latens malum. Bono autem admiscuit apparentia quaedam mala, id est, aerumnas, et miserias, et labores, quorum asperitate ac molestia offensus animus refugeret a bono latenti. Hic ergo sapientiae officium desideratur, ut plus mente videamus, quam corpore: quod pauci admodum facere possunt; quia et virtus difficilis ac rara est, et voluptas communis ac publica. Ita necesse est, sapientem pro stulto haberi, qui dum appetit bona, quae non cernuntur, dimittit e manibus, quae videntur; et dum vitat mala, quae non aspiciuntur, incurrit in mala, quae ante oculos sunt. Quod accidit nobis, cum neque cruciatum, neque mortem pro fide recusamus: quando ad summum nefas compellimur, ut prodita fide atque abnegato Deo vero, diis mortuis mortiferisque libemus. Haec ratio est, cur hominem Deus et mortalem fecerit, et malis subiecerit; licet ipsius causa mundum aedificasset, scilicet ut virtutem caperet, et ei virtus sua immortalitatem daret. Virtus autem, sicut ostendimus, veri Dei cultus est.' |