Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT IV. Quod omnia in aliquem usum creata sunt, etiam quae mala videntur: quare homo in tam fragili corpore ratione fruatur.
| 1 | Sed de providentia satis in primo libro diximus. Quia et si est, ut apparet ex mirabilitate operum suorum, necesse est etiam hominem, caeterasque animantes, eadem providentia creaverit. Videamus ergo, quae ratio fuerit fingendi generis humani; quoniam constat, id quod Stoici dicunt, hominum causa mundum esse fabricatum: quanquam in hoc ipso non mediocriter peccent, quod non hominis causa dicunt, sed hominum. Unius enim singularis appellatio totum comprehendit humanum genus. Sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a Deo esse formatum, putantque homines in omnibus terris et agris tanquam fungos esse generatos. At Hermes non ignoravit hominem, et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Sed redeo ad propositum. Nihil est (ut opinor) quod sit propter seipsum factum: sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. Quis est enim vel tam ineptus, vel tam otiosus, ut aggrediatur aliquid facere frustra, ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? Qui domum aedificat, non idcirco aedificat, ut tantummodo domus sit: sed ut in ea possit habitari. Qui navem fabricat, non ideo insumit operam, ut tantum navis appareat: sed ut in ea navigetur. Item qui vas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse videatur: sed ut vas illud effectum capiat aliquid necessarium. Similiter caetera, quaecumque fiunt, non utique in supervacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur. |
| 2 | Mundus igitur a Deo factus est, non utique propter ipsum mundum; neque enim aut calore solis, aut lumine, aut aspiratione ventorum, aut humore imbrium, aut alimonia frugum, cum sensu careat, indiget. Sed ne illud quidem dici potest, quod Deus propter seipsum fecerit mundum; quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt, quaeque generantur, Deus ipse non utitur. Apparet ergo animantium causa mundum esse constructum; quoniam rebus iis, quibus constat, animantes fruuntur: quae ut vivere, ut constare possint, omnia his necessaria temporibus certis subministrantur. Rursum caeteras animantes hominis causa esse fictas, ex eo clarum est, quod homini serviunt, et tutelae eius atque usibus datae sunt; quoniam sive terrenae sunt, sive aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo. Respondendum est hoc loco philosophis, maximeque Ciceroni, qui ait: 'Cur Deus omnia nostri causa cum faceret, tantam vim natricum viperarumque fecerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit?' Ingens ad disputandum locus: sed ut in transcursu breviter stringendus est. Quoniam homo ex rebus diversis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est, coelo atque terra, tenui et comprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso: ipsa ratio ac necessitas exigebat, et bona homini proponi et mala; bona, quibus utatur, mala, quae vitet et caveat. |
| 3 | Idcirco enim data est illi sapientia, ut cognita bonorum malorumque natura, et in appetendis bonis, et malis declinandis, vim suae rationis exerceat. Nam caeteris animalibus quia sapientia non data est, et munita indumentis naturalibus, et armata sunt: homini autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem solam dedit. Itaque nudum formavit et inermem, ut eum sapientia et muniret, et tegeret. Munimenta et ornatum eius non foris, sed intus, non in corpore, sed in corde constituit. Nisi ergo essent mala quae caveret, quae a bonis utilibusque distingueret, non esset ei sapientia necessaria. Sciat ergo Marcus Tullius, aut ideo homini datam esse rationem, ut et pisces caperet usus sui gratia, et natrices viperasque vitaret salutis suae causa: aut idcirco ei bona malaque proposita, quia sapientiam acceperat, cuius vis omnis in discernendis bonis malisque versatur. Magna igitur, et recta, et admirabilis est vis, et ratio, et potestas hominis, propter quem mundum ipsum, et universa quaecumque sunt, Deus fecit; tantumque honoris illi habuit, ut eum praeficeret universis, quoniam solus poterat Dei opera mirari. Optime igitur Asclepiades noster de providentia summi Dei disserens, in eo libro quem scripsit ad me: 'Atque ideo, inquit, merito quis arbitretur, proximum sibi locum divinam providentiam dedisse ei, qui poterat intelligere ordinationem suam. Nam sol iste est; quis eum videt ita, ut intelligat quia sol est, et quantum gratiae afferat caeteris institutis? hoc coelum est; quis id suspicit? terra haec; quis eam colit? hoc pelagus; quis in eo navigat? hic ignis est; quis eo utitur?' Instituit ergo summus Deus non propter se, quia nihilo indiget, sed propter hominem, qui his congruenter uteretur. |