monumenta.ch > Lactantius > 3
Lactantius, Divinae Institutiones, 7, II. De errore philosophorum, ac de divina sapientia; atque de aureo saeculo. <<<     >>> IV. Quod omnia in aliquem usum creata sunt, etiam quae mala videntur: quare homo in tam fragili corpore ratione fruatur.

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT III. De natura et de mundo; atque reprehensio Stoicorum et Epicureorum.

1 Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes dividunt: unam, quae efficiat; alteram, quae se ad faciendum tractabilem praebeat. In illa prima esse vim sentiendi; in hac, materiam; nec alterum sine altero posse. Quomodo potest idem esse quod tractat, et quod tractatur? Si quis dicat idem esse figulum quod lutum, aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire videatur? At isti uno naturae nomine duas res diversissimas comprehendunt, Deum et mundum, artificem et opus; dicuntque alterum sine altero nihil posse, tanquam natura sit Deus mundo permixtus. Nam interdum sic confundunt, ut sit Deus ipse mens mundi et mundus sit corpus Dei. Quasi vero simul esse coeperint mundus, et Deus; ac non ipse mundum fecerit: quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et sine mundo esse, si velit, possit; siquidem Deus est divina et aeterna mens a corpore soluta et libera. Cuius vim maiestatemque quoniam intelligere non poterant, miscuerunt eum mundo, id est, operi suo. Unde est illud Virgilianum: Totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Ubi est ergo illud, quod iidem ipsi aiunt, et factum esse divina providentia, et regi? Si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo. Si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tanquam dominus domum, navim gubernator, auriga currum. Nec tamen mixti sunt iis rebus, quas regunt. Nam si haec omnia, quae videmus, Dei membra sunt, iam insensibilis ab his constituitur Deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, quoniam videmus membra esse mortalia.
2 Possum enumerare, quoties repentinis quassatae motibus vel hiaverint terrae, vel desederint in abruptum; quoties demersae fluctibus, et urbes, et insulae abierint in profundum; frugiferos campos paludes inundaverint; flumina et stagna siccaverint; montes etiam vel deciderint abrupti, vel planis fuerint adaequati. Plurimas regiones, et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit. Et hoc parum est, si membris suis non parcit Deus, nisi etiam homini liceat aliquid in Dei corpus: maria extruuntur; montes exciduntur, et ad eruendas opes interiora terrae viscera effodiuntur. Quid quod ne arari quidem sine laceratione divini corporis potest? ut iam scelerati et impii simus, qui Dei membra violemus. Patiturne ergo vexari corpus suum Deus, et debilem se vel ipse facere, vel ab homine fieri sinit? nisi forte divinus ille sensus, qui mundo et omnibus mundi partibus permixtus est, primam terrae faciem reliquit, ac se in ima demersit, ne quid doloris de assidua laceratione sentiret. Quod si hoc vanum et absurdum est, tam igitur ipsi eguerunt, quam haec indigent sensu, qui non perspexerunt divinum quidem spiritum esse ubique diffusum, eoque omnia contineri, non tamen ita, ut Deus ipse, qui est incorruptus, gravibus et corruptibilibus elementis misceatur. Illud ergo rectius, quod a Platone (in Timaeo) sumpserunt, a Deo factum esse mundum, et eiusdem providentia gubernari. Oportebat igitur et Platonem, et eos qui idem senserunt, docere atque explicare, quae causa, quae ratio fuerit tanti operis fabricandi; quare hoc, aut cuius gratia fecerit.
3 At iidem Stoici, hominum, inquiunt, causa mundus effectus est. Audio. Sed Epicurus ignorat, ipsos homines quare, aut quis effecerit. Nam Lucretius, cum diceret mundum non esse a diis constitutum, sic ait : Dicere porro hominum causa voluisse parare; Praeclaram mundi naturam Deinde intulit: Desipere est. Quid enim immortalibus atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti, Ut nostra quidquam causa gerere aggrediantur?
4 Et merito. Illi enim nullam rationem afferebant, cur humanum genus vel creatum, vel constitutum esset a Deo. Nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes, sacrarium veritatis nec attingere, nec videre potuerunt. ergo (ut paulo ante dicebam) cum assumpsissent id quod erat verum, id est, mundum a Deo factum, et hominum causa esse factum; tamen, quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod assumpserant. Denique Plato, ne Dei opus imbecillum et ruinosum faceret, in aeternum dixit esse mansurum. Si hominum causa factus est, et ita factus est ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est, non sunt sempiterni? Si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis. Neque enim pluris est ipse, quam ii, quorum gratia factus est. Quod si ei ratio quadraret, intelligeret periturum esse, quia factus est; nec posse in aeternum manere, nisi quod tangi non potest.
5 Qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. Si enim dicit, ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? Quid sibi vult humani generis caeterorumque animantium fictio? Cur aliena commoda intercipimus? Cur denique augemur, minuimur, interimus? Quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? Nimirum videri nos Deus voluit, et suis variis imaginibus tanquam sigilla confingere, quibus se oblectaret; et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes, praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit. Qui autem dicunt semper fuisse mundum, omitto illud, quod esse ipse sine aliquo principio non potest, unde extricare se nequeunt; sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem. Quid enim potuit in eo ratio moliri, quod nunquam sumpsit exordium? Nam prius quam fiat aliquid, aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit quemadmodum fiat, nec incipi quidquam potest sine provisione rationis. Itaque omne opus ratio praecedit. Non habet ergo rationem, quod factum non est. Atqui mundus rationem habet, qua et constat, et regitur; ergo et factus est: si factus est, et resolvetur. Reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit, aut postea resolvatur.
6 Quod quia docere non poterat Epicurus, sive Democritus, sua sponte natum esse dixit, seminibus inter se passim coeuntibus, quibus iterum resolutis, dissidium atque interitum secuturum. Corrupit ergo quod recte viderat, et totam rationem penitus ignorantia rationis evertit; redegitque mundum, et omnia quae in eo geruntur, ad similitudinem cuiusdam vanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistat. Cum vero mundum, omnesque partes eius, ut videmus, mirabilis ratio gubernet; cum coeli temperatio, et aequalis in ipsa varietate cursus astrorum luminumque coelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum varia foecunditas, plana camporum munimenta, et aggeres montium, viriditas ubertasque silvarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, ventorum diversa et utilis aspiratio, caeteraque omnia ratione summa constent: quis tam caecus est, ut existimet sine causa esse facta, in quibus mira dispositio providentissimae rationis elucet? Si ergo sine causa nec est, nec fit omnino quidquam: si et providentia summi Dei ex dispositione rerum, et virtus ex magnitudine, et potestas ex gubernatione manifesta est: hebetes ergo et insani, qui providentiam non esse dixerunt. Non improbarem; si deos idcirco non esse dicerent, ut unum dicerent: cum autem ideo ut nullum, qui eos delirasse non putat, ipse delirat.
Lactantius HOME

bav161.412

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, II. De errore philosophorum, ac de divina sapientia; atque de aureo saeculo. <<<     >>> IV. Quod omnia in aliquem usum creata sunt, etiam quae mala videntur: quare homo in tam fragili corpore ratione fruatur.
monumenta.ch > Lactantius > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik