monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2
Lactantius, Divinae Institutiones, 7, I. De mundo; et qui sint credituri, qui vero non, atque ibi reprehensio perfidorum. <<<     >>> III. De natura et de mundo; atque reprehensio Stoicorum et Epicureorum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT II. De errore philosophorum, ac de divina sapientia; atque de aureo saeculo.

1 Nunc ignaros veritatis instruamus. Dispositione summi Dei sic ordinatum, ut iniustum hoc saeculum decurso temporum spatio terminum sumat, extinctaque protinus omni malitia, et piorum animis ad beatam vitam revocatis, quietum, tranquillum, pacificum, aureum denique, ut poetae vocant, saeculum, Deo ipso regnante, florescat. In primis causa eorum omnium philosophis haec fuit, quod rationem mundi, quae totam sapientiam continet, non comprehenderunt. Ea vero sensu proprio, et interna intelligentia non potest comprehendi, quod illi sine doctore per seipsos facere voluerunt. Itaque in varias sibique saepe contrarias sententias inciderunt, ex quibus exitum non haberent; et in eodem luto (sicut Comicus ait) haesitaverunt; scilicet assumptionibus eorum non respondente ratione, cum assumpsissent quidem vera, sed quae affirmari probarique non possent sine scientia veritatis rerumque coelestium: quae (ut saepe iam dixi) non potest esse in homine, nisi Deo docente percepta. Nam si potest homo intelligere divina, poterit et facere; nam intelligere, est quasi e vestigio subsequi. Non potest autem facere quae Deus, quia mortali corpore indutus est; ergo nec intelligere quidem potest, quae facit Deus. Quod an fieri possit, ex immensitate rerum atque operum divinorum facile est unicuique metiri. Nam si mundum cum omnibus quae sunt in eo contemplari velis, intelliges profecto, quantum Dei opus humanis operibus antestet. Ita quantum inter opera divina et humana interest, tantum distare inter Dei hominisque sapientiam necesse est. Nam quia Deus incorruptus, atque immortalis est, et ideo perfectus, quia sempiternus est, sapientia quoque eius, perinde ut ipse, perfecta est; nec obstare illi quidquam potest, quia nulli rei Deus ipse subiectus est.
2 Homo autem quin subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori; et sicut hominis vitam multae res impediunt, quominus possit esse perpetua: ita sapientiam quoque eius multis rebus impediri necesse est, quominus in perspicienda penitus veritate perfecta sit. Ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem veri scientiamque nitatur; quoniam mens hominis cum fragili corpore illigata, et in tenebroso domicilio inclusa, neque liberius evagari, neque clarius perspicere veritatem potest; cuius notitia divinae conditionis est. Deo enim soli opera sua nota sunt. Homo autem non cogitando, aut disputando assequi eam potest, sed discendo, et audiendo ab eo, qui scire solus potest, et docere. Ideo Marcus Tullius sententiam Socratis de Platone transferens dicentis, venisse tempus, ut ipse migraret e vita, illos autem, apud quos causam suam perorabat, agere vitam: Utrum melius sit, inquit, dii immortales sciunt; hominem arbitror scire neminem. Quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a veritate; quia homines erant, qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere, quae nullis divinarum vocum fulciuntur oraculis.
Lactantius HOME

bav161.411

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik