Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT I. De mundo; et qui sint credituri, qui vero non, atque ibi reprehensio perfidorum.
| 1 | Bene habet: iacta sunt fundamenta, ut ait eximius Orator. Verum nos non fundamenta solum iecimus, quae firma et idonea essent operi perforendo; sed magnis robustisque molibus aedificium totum pene usque ad summa perduximus. Restat, id quod est multo facilius, vel tegere, vel ornare; sine quo tamen priora opera et inutilia sunt, et ingrata. Nam quid prodest, aut falsis religionibus liberari, aut intelligere veram? quid aut vanitatem falsae sapientiae pervidere, aut quae sit vera cogoscere? Quid, inquam, prodest coelestem illam iustitiam defendere? quid cum magnis difficultatibus cultum Dei tenere, quae est summa virtus? nisi eam divinum praemium beatitudinis perpetue subsequatur. De qua nobis est in hoc libro disserendum; ne priora omnia irrita et infructuosa videantur, si hoc, cuius causa illa suscepta sunt, in incertum relinquamus; ne quis forte arbitretur, tantos labores incassum suscipi, dum eorum coelesti mercedi diffidit, quam Deus statuit ei, qui haec suavia terrae bona prae sola nudaque virtute contempserit. Satis et huic parti faciamus, cum testimoniis divinarum Litterarum, tum etiam probabilibus argumentis, ut aeque clarum sit, et futura praesentibus, et divina terrenis, et perpetua brevibus esse anteponenda, quoniam temporalia sunt praemia vitiorum, sempiterna virtutum. |
| 2 | Exponam igitur rationem mundi, ut facile possit intelligi, et quando, et quare sit effectus a Deo: quod Plato, qui de mundi fabricatione disseruit, nec scire poterat, nec explicare; quippe qui coeleste mysterium, quod non nisi prophetis ac Deo docente discitur, ignorabat; ideoque in perpetuum dixit esse fabricatum. Quod longe secus est: quoniam quidquid est solido ac gravi corpore, ut initium cepit aliquando, ita finem capiat necesse est. Nam Aristoteles cum non videret quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire, et hanc praescriptionem vellet effugere, semper ait fuisse mundum, ac semper futurum. Prorsus nihil vidit; quia quidquid est, necesse est aliquando habuerit principium, nec omnino quidquam potest esse, nisi coeperit. Nam cum terram, et aquam, et ignem disperire, consumi, extinguique videamus, quae sunt utique mundi partes, intelligitur id totum esse mortale, cuius membra sunt mortalia. Ita fit, ut natum sit quidquid potest interire. Sed et omne quod sub visum oculorum venit, et corporale, ut ait Plato, et solubile sit necesse est. Unus igitur Epicurus, auctore Democrito, veridicus in hac re fuit; qui ait, et ortum aliquando, et aliquando esse periturum. Nec tamen rationem ullam reddere potuit, aut quibus de causis tantum hoc opus, aut quo tempore solvatur. Quod quoniam nobis Deus revelavit, nec coniecturis id assequimur, sed traditione coelesti, docebimus sedulo; ut tandem studiosis veritatis appareat, non vidisse neque comprehendisse philosophos veritatem, sed ita leviter odoratos, ut tamen unde eos odor ille sapientiae tam suavis, tam iucundus afflaverit, nullo modo senserint. |
| 3 | Interim necessarium puto admonere lecturos, quod haec nostra quae tradimus; pravae vitiosaeque mentes aut omnino non intelligent (hebetatur enim acies eorum terrenis cupiditatibus, quae sensus omnes gravant, imbecillesque reddunt); aut etiam si intelligent, dissimulabunt tamen, et haec vera esse nolent, quia trahuntur a vitiis, et scientes malis suis favent, quorum suavitate capiuntur, et virtutis viam deserunt, cuius acerbitate offenduntur. Nam qui avaritia, et opum inexplebili quadam siti flagrant, quia non possunt, venditis aut dilargitis quae amant, tenui cultu vitam degere, sine dubio malunt id esse fictum, quo desideriis suis renuntiare coguntur. Item, qui libidinum stimulis incitati, ut ait poeta, In furias ignemque ruunt, utique incredibilia nos afferre dicunt; quia vulnerant aures eorum praecepta continentiae, quae illos a voluptatibus suis prohibent, quibus animam suam cum corpore adiudicaverunt. Qui vero ambitione inflati, aut amore potentiae inflammati, omne studium suum ad honores acquirendos contulerunt, ne si solem quidem ipsum gestemus in manibus, fidem commodabunt ei doctrinae, illos iubet omni potentia et honore contempto humiles vivere, atque ita humiles, ut et accipere iniuriam possint, et referre nolint, si acceperint. Ii sunt homines, qui contra veritatem clausis oculis quoquo modo latrant. Qui autem sani sunt, vel erunt, id est, non ita vitiis immersi, ut insanabiles sint, et credent his, et libenter accedent; et quaecumque dicimus, aperta, et plana, et simplicia, et quod maxime opus est, vera et inexpugnabilia illis videbuntur. |
| 4 | Nemo virtuti favet, nisi qui sequi potest; sequi autem non facile est omnibus: ii possunt, quos paupertas et rerum indigentia exercuit, et capaces virtutis effecit. Nam si virtus est tolerantia malorum, non capiunt ergo virtutem, qui semper in bonis fuerunt, quia mala neque experti sunt, neque ferre possunt assuetudine ac desiderio bonorum, quae sola noverunt. Eo fit, ut pauperes et humiles Deo credant facilius, qui sunt expediti, quam divites, qui sunt impedimentis pluribus implicati: immo vero catenati et compediti serviunt ad nutum dominae cupiditatis, quae illos inextricabilibus vinculis irretivit; nec possunt in coelum aspicere, quoniam mens eorum in terram prona humique defixa est. Virtutis autem via non capit magna onera gestantes. Angustus admodum trames est, per quem iustitia hominem deducit in coelum. Hunc tenere non potest, nisi qui fuerit expeditus et nudus. Nam isti locupletes multis et ingentibus sarcinis onerati per viam mortis incedunt, quae latissima est; quoniam late perditio dominatur. His acerba sunt, his venena, quae Deus ad iustitiam praecipit, quaeque nos Dei magisterio de virtute ac veritate disserimus. Quibus si repugnare audebunt, necesse est hostes se esse virtutis iustitiaeque fateantur. Aggrediar nunc quod superest, ut finis operi possit imponi. Id autem superest, ut de iudicio Dei disseramus: quod tum constituetur, cum Dominus noster redierit in terram; ut unicuique pro merito aut praemium persolvat, aut poenam. Itaque ut in quarto libro de primo adventu eius diximus, sic in hoc secundum referamus adventum, quem Iudaei quoque et confitentur, et sperant, sed frustra, quoniam necesse est ad eos confundendos revertatur, ad quos convocandos prius venerat. Nam qui violaverunt impie humilem, sentient in potestate victorem; eaque omnia quae legunt, et non intelligunt, Deo repensante patientur, quippe qui peccatis omnibus inquinati, et insuper sancto cruore perfusi, ab illo ipso, qui nefandas manus intulerunt, sint ad aeterna supplicia destinati. Sed erit nobis contra Iudaeos separata materia, in qua illos erroris et sceleris revincemus. |