monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XXIV. De poenitentia, de venia, ac praeceptis Dei. <<<    

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XXV. De sacrificio, et de dono Dei digno; atque de forma laudandi Deum.

1 Nunc de sacrificio ipso pauca dicemus. 'Ebur, inquit Plato, non castum donum Deo.' Quid ergo? Picta scilicet ex texta pretiosa? Immo vero non castum donum Deo, quidquid surripi, quidquid corrumpi potest. Sed sicut hoc vidit, non oportere viventi offerre aliquid, quod sit ex mortuo corpore; cur illud non vidit, non debere incorporali corporale munus offerri? Quanto melius Seneca, et verius? 'Vultisne vos, inquit, Deum cogitare magnum et placidum, et maiestate leni verendum amicum, et semper in proximo? Non immolationibus et sanguine multo colendum (quae enim ex trucidatione immerentium voluptas est?): sed mente pura, bono honestoque proposito. Non templa illi congestis in altitudinem saxis extruenda sunt: in suo cuique consecrandus est pectore.' Vestes igitur, gemmas, et caetera, quae habentur in praetio, si quis putet Deo chara, is plane, quid sit Deus, nescit, cui putat voluptati esse eas res, quas etiam homo si contempserit, iure laudabitur. Quid ergo castum, quid Deo dignum, nisi quod ipse in illa divina lege sua poposcit?
2 Duo sunt, quae offerri debeant, donum, et sacrificium: donum in perpetuum, sacrificium ad tempus. Verum apud istos, qui nullo modo rationem divinitatis intelligunt, donum est, quidquid auro argentoque fabricatur; item quidquid purpura et serico texitur. Sacrificium est victima, et quaecumque in ara cremantur. Sed utroque non utitur Deus; quia et ipse incorruptus est, et illud totum corruptibile. Itaque Deo utrumque incorporale offerendum est, quo utitur. Donum est integritas animi; sacrificium, laus, et hymnus. Si enim Deus non videtur, ergo his rebus coli debet, quae non videntur. Nulla igitur alia religio est vera, nisi quae virtute ac iustitia constat. Quomodo autem Deus iustitia hominis utatur, intellectu facile est. Si enim iustus fuerit homo, accepta immortalitate, in aeternum Deo serviet. Homines autem non nisi ad iustitiam nasci, cum philosophi veteres, tum etiam Cicero suspicatur. Disserens enim de legibus: 'Sed omnium, inquit, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad iustitiam esse natos.' Id ergo solum Deo exhibere atque offerre debemus, ad quod capiendum nos ipse generavit. Hoc autem duplex sacrificii genus quam sit verissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est; qui nobiscum, id est, cum prophetis, quos sequimur, tam verbis quam re congruit; sicque de iustitia locutus est: 'Hoc verbum, o fili, adora et cole.' Cultus autem Dei unus est, malum non esse. Item in illo sermone perfecto, cum exaudisset Asclepium quaerentem a filio suo, utrum placeret patri eius offerri thus, et alios odores ad sacrificium Dei, exclamavit: 'Bene, bene ominare, o Asclepi. Est enim maxima impietas, tale quid de uno illo ac singulari bono in animum inducere. Haec et his similia huic non conveniunt. Omnium enim quaecumque sunt, plenus est, et omnium minime indigens. Nos vero gratias agentes adoremus. Huius enim sacrificium, sola benedictio.' Et recte.
3 Verbo enim sacrificari oportet Deo; siquidem Deus verbum est, ut ipse confessus est. Summus igitur colendi Dei ritus est, ex ore iusti hominis ad Deum directa laudatio: quae tamen ipsa ut Deo sit accepta, et humilitate, et timore, et devotione maxima opus est; ne quis forte integritatis et innocentiae fiduciam gerens, tumoris et arrogantiae crimen incurrat, eoque facto gratiam virtutis amittat. Sed ut sit Deo carus, omnique macula careat, misericordiam Dei semper imploret, nihilque aliud precetur, nisi peccatis suis veniam, licet nulla sint. Si quid aliud desideraverit, non est opus dicto scienti quid velimus. Si quid ei boni evenerit, gratias agat; si quid mali, satisfaciat, et id sibi ob peccata sua evenisse fateatur; et nihilominus etiam in malis gratias agat, et in bonis satisfaciat: ut idem sit semper, et stabilis, et immutabilis et inconcussus. Nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed et domi, et in ipso etiam cubili suo. Secum denique habeat Deum semper in corde suo consecratum; quoniam ipse est Dei templum. Quod si Deo, patri ac domino, hac assiduitate, hoc obsequio, hac devotione servierit, consummata et perfecta iustitia est; quam qui tenuerit, hic (ut ante testati sumus) Deo paruit, hic religioni atque suo officio satisfecit.
Lactantius HOME

bav161.404 bmv147.290

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XXIV. De poenitentia, de venia, ac praeceptis Dei. <<<    
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik