Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XXIV. De poenitentia, de venia, ac praeceptis Dei.
| 1 | Nec tamen deficiat aliquis, aut de se ipse desperet, si aut cupiditate victus, aut libidine impulsus, aut errore deceptus, aut vi coactus, ad iniustitiae viam lapsus est. Potest enim reduci, ac liberari, si eum poeniteat actorum, et ad meliora conversus, satisfaciat Deo. Quod fieri posse Cicero non putavit, cuius haec in Academico tertio verba sunt: 'Quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent, sic viam deviam secutos corrigere errorem poenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.' Licet plane. Nam si liberos nostros, cum delictorum suorum cernimus poenitere, correctos esse arbitramur, et abdicatos abiectosque rursus tamen suscipimus, fovemus, amplectimur: cur desperemus clementiam Dei patris poenitendo posse placari? Ergo idem Dominus ac parens indulgentissimus remissurum se poenitentibus peccata promittit, et oblitteraturum omnes iniquitates eius, qui iustitiam denuo coeperit operari. Sicut enim nihil prodest male viventi ante actae vitae probitas, quia superveniens nequitia iustitiae opera delevit: ita nihil officiunt peccata vetera correcto, quia superveniens iustitia labem vitae prioris abolevit. Is enim quem facti sui poenitet, errorem suum pristinum intelligit; ideoque Graeci melius et significantius μετάνοιαν dicunt, quam nos latine possimus resipiscentiam dicere. Resipiscit enim, ac mentem suam quasi ab insania recipit, quem errati piget; castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum: tum illud ipsum maxime cavet, ne rursus in eosdem laqueos inducatur. Denique muta quoque animalia, cum fraude capiuntur, si aliquo se modo in fugam extricaverint, fiunt postmodum cautiora, vitantque semper ea omnia, in quibus dolos insidiasque senserunt. Sic hominem poenitentia cautum ac diligentem facit ad evitanda peccata, in quae semel fraude deciderit. |
| 2 | Nemo enim potest esse tam prudens, tam circumspectus, ut non aliquando labatur. Et idcirco Deus imbecillitatem nostram sciens, pro sua pietate aperuit homini portum salutis; ut huic necessitati, cui fragilitas nostra subiecta est, medicina poenitentiae subveniret. Ergo quicumque aberraverit, referat pedem, seque quamprimum recipiat ac reformet: Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est. Degustatis enim male iucundis voluptatibus, vix divelli ab his possunt: facilius recta sequerentur, si earum suavitates non attigissent. Sed si eripiant se malae servituti, condonabitur his omnis error, si errorem suum vita meliore correxerint. Nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit: scit enim ille omnia, in cuius conspectu vivimus, nec si universos homines celare possumus, Deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminavit. 'Magnum, inquit, nescio quid, maiusque quam cogitari potest, numen est, cui vivendo operam damus. Huic nos approbemus. Nam nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo.' Quid verius dici potest ab eo qui Deum nosset, quam dictum est ab homine verae religionis ignaro? Nam et maiestatem Dei expressit, maiorem esse dicendo, quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset; et ipsum veritatis attigit fontem, sentiendo vitam hominum supervacuam non esse, ut Epicurei volunt, sed Deo ab his operam vivendo dari, siquidem iuste ac pie vixerint. Potuit esse verus Dei cultor, si quis illi monstrasset; ac contempsisset profecto Zenonem, et magistrum suum Sotionem, si verae sapientiae ducem nactus esset. 'Huic nos, inquit, approbemus.' Coelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio; nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo.' Nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est; quia parietibus oculi hominum submoventur: Dei autem divinitas nec visceribus submoveri potest, quominus totum hominem perspiciat, et norit. Idem in eiusdem operis primo: 'Quid agis, inquit? quid machinaris? quid abscondis? Custos te tuus sequitur; alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium valetudo: haeret hic, quo carere numquam potes. Quid locum abditum legis, et arbitros removes? Putas tibi contigisse, ut oculos omnium effugias? demens! Quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam?' |
| 3 | Non minus mirabiliter de conscientia et Deo Tullius. 'Meminerit, inquit, Deum se habere testem; id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse divinius.' Item cum de iusto ac bono viro loqueretur: 'Itaque talis vir, inquit, non modo facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non audeat praedicare.' Purgemus igitur conscientiam, quae oculis Dei pervia est; et, ut ait idem, 'semper ita vivamus, ut rationem reddendam nobis arbitremur;' putemusque nos momentis omnibus non in aliquo ut ille dixit, orbis terrae theatro ab hominibus, sed desuper spectari ab eo, qui et iudex, et testis idem futurus est; cui rationem vitae reposcenti, actus suos inficiari non licebit. Ergo satius est aut effugere conscientiam, aut nos ipsos ultro aperire animum, et perniciem rescissis vulneribus effundere: quibus nemo alius mederi potest, nisi solus ille, qui gressum claudis, visum caecis reddidit, maculata membra purgavit, mortuos excitavit. Ille ardorem cupiditatis extinguet, extirpabit libidines, invidiam detrahet, iram mitigabit. Ille reddet veram et perpetuam sanitatem. Appetenda est haec omnibus medicina, quoniam maiori periculo vexatur anima, quam corpus; et quamprimum latentibus morbis adhibenda curatio est. Neque enim si utatur aliquis oculorum acie clara, membris omnibus integris, firmissima totius corporis valetudine; tamen eum dixerim sanum, si efferatur ira, superbia tumidus infletur, libidini serviat, cupiditatibus inardescat: sed eum potius, qui ad alienam felicitatem non attollat oculos, opes non admiretur, alienam mulierem sancte videat, nihil omnino appetat, non concupiscat alienum, non invideat ulli, non fastidiat quemquam; sit humilis, misericors, beneficus, mitis, humanus; pax in animo eius perpetua versetur. |
| 4 | Ille homo sanus, ille iustus, ille perfectus est. Quisquis igitur his omnibus praeceptis coelestibus obtemperaverit, hic cultor est verus Dei, cuius sacrificia sunt, mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni. Quae omnia qui exhibet, toties sacrificat, quoties bonum aliquid ac pium fecerit. Deus enim non desiderat victimam, neque muti animalis, neque mortis ac sanguinis, sed hominis et vitae. Ad quod sacrificium neque verbenis opus est, neque februis, neque cespitibus, quae sunt utique vanissima: sed iis quae de intimo pectore proferuntur. Itaque in aram Dei, quae vere maxima est, et quae in corde hominis collocata, coinquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, patientia, fides, innocentia, castitas, abstinentia. Hic est verissimus ritus: haec illa lex Dei, ut a Cicerone dictum est, praeclara et divina, semper quae recta et honesta iubet, vetat prava et turpia; cui parentem sanctissimae ac certissimae legi, iuste ac legitime necesse est vivere. Cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea tantummodo esse dicturum, quae summum fastigium virtuti et iustitiae imponerent. Si quis volet caetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat, unde ad nos rivus iste manavit. |