Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XXIII. De tactus voluptate et libidine, atque de matrimonio et continentia.
| 1 | Venio nunc ad eam, quae percipitur ex tactu, voluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. Sed ego non de ornamentis, aut vestibus, sed de sola libidine dicendum mihi puto; quae maxime coercenda est, quia maxime nocet. Cum excogitasset Deus duorum sexuum rationem, attribuit iis, ut se invicem appeterent, et coniunctione gauderent. Itaque ardentissimam cupiditatem cunctorum animantium corporibus admiscuit, ut in hos affectus avidissime ruerent, eaque ratione propagari et multiplicari genera possent. Quae cupiditas et appetentia in homine vehementior et acrior invenitur; vel quia hominum multitudinem voluit esse maiorem, vel quoniam virtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis voluptatibus, et abstinentia sui. Scit ergo adversarius ille noster, quanta sit vis huius cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt; eamque a recto et bono, ad malum et pravum transfert. Illicita enim desideria immittit, ut aliena contaminent, quibus habere propria sine delicto licet. Obiicit quippe oculis irritabiles formas, suggeritque fomenta, et vitiis pabulum subministrat: tum intimis visceribus stimulos omnes conturbat et commovet, et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec irretitum hominem implicatumque decipiat. Ac ne quis esset, qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit; et pudorem infelicium mulierum publicavit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt, quam quas pati necesse est. |
| 2 | His obscoenitatibus animas, ad sanctitatem genitas, velut in coeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam profligavit. Idem etiam mares maribus admiscuit; et nefandos coitus contra naturam contraque institutum Dei machinatus est: sic imbuit homines, et armavit ad nefas omne. Quid enim potest esse sanctum iis, qui aetatem imbecillam et praesidio indigentem, libidini suae depopulandam foedandamque substraverint? Non potest haec res pro magnitudine sceleris enarrari. Nihil amplius istos appellare possum, quam impios et parricidas, quibus non sufficit sexus a Deo datus, nisi etiam suum profane ac petulanter illudant. Haec tamen apud illos levia, et quasi honesta sunt. Quid dicam de iis, qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent! Piget dicere: sed quid his fore credamus, quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit. De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit. Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? Vincit officium linguae sceleris magnitudo. Cum igitur libido haec edat opera, et haec facinora designet, armandi adversus eam virtute maxima sumus. Quisquis affectus illos fraenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illud, quod avide expetit, consequatur, et tamen in peccatum non incidat. Nam quid sibi homines perditi volunt? Nempe honesta opera voluptas sequitur: si ipsam per se appetunt, iusta et legitima frui licet. |
| 3 | Quod si aliqua necessitas prohibebit, tum vero maxima adhibenda virtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. Nec tantum alienis, quae attingere non licet, verum etiam publicis vulgatisque corporibus abstinendum, Deus praecepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere. Ita qui se coeno immerserit, coeno sit oblitus necesse est; et corpus quidem cito ablui potest: mens autem contagione impudici corporis inquinata non potest, nisi et longo tempore, et multis bonis operibus, ab ea quae inhaeserit colluvione purgari. Oportet ergo sibi quemque proponere, duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse viventibus, eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent. Sicut autem dedit nobis oculos Deus, non ut spectemus, voluptatemque capiamus, sed ut videamus propter eos actus, qui pertinent ad vitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae sobolis accepimus. Huic divinae legi summa devotione parendum est. Sint omnes, qui se discipulos Dei profitebuntur, ita morati et instituti, ut imperare sibi possint. Nam qui voluptatibus indulgent, qui libidini obsequuntur, ii animam suam corpori mancipant, ad mortemque condemnant: quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. Unusquisque igitur, quantum potest, formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur; nec tantum legibus publicis pareat: sed sit supra omnes leges, qui legem Dei sequitur. Quibus bonis si assueverit, iam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus iucundiora sunt quam prava et inhonesta peioribus. |
| 4 | Nondum omnia castitatis officia executus sum: quam Deus non modo intra privatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat; ut cum quis habeat uxorem, neque servam, neque liberam habere insuper velit, sed matrimonio fidem servet. Non enim, sicut iuris publici ratio est, sola mulier adultera est, quae habet alium, maritus autem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est. Sed divina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Nec ob aliam causam Deus, cum caeteras animantes suscepto foetu maribus repugnare voluisset, solam omnium mulierem patientem viri fecit; scilicet ne foeminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent. Sed neque mulier virtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foetu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum veniat, si admiserit. Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed voluntaria. Servanda igitur fides ab utroque alteri est; immo exemplo continentiae docenda uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod praestare ipse non possis. Quae iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foeminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem. Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quae non hanc causam vitiis suis praetendat; iniuriam se peccando non facere, sed referre. Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quae inter se natura connexa sunt. Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest vacare domesticae sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata, aut imitari se putat, aut vindicari. |
| 5 | Cavendum igitur, ne occasionem vitiis nostra intemperantia demus: sed assuescant invicem mores duorum, et iugum paribus animis ferant. Nos ipsos in altero cogitemus. Nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri, quidquid ipse ab altero pati nolis. Haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a Deo. Sed tamen ne quis divina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia, et occasio fraudis removeatur, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit, et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat; dissociari enim corpus et distrahi Deus noluit. Praeterea non tantum adulterium esse vitandum, sed etiam cogitationem; ne quis aspiciat alienam, et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si vel imaginem voluptatis sibi ipsa depinxerit. Mens est enim profecto quae peccat; quae immoderatae libidinis fructum cogitatione complectitur: in hac crimen est, in hac omne delictum. Nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est; nec illibata castitas videri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinavit. Nec vero aliquis existimet, difficile esse fraenos imponere voluptati, eamque vagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere; cum propositum sit hominibus etiam vincere, ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint; multique sint qui hoc coelesti genere vitae felicissime perfruantur. Quod quidem Deus non ita fieri praecepit, tamquam astringat, quia generari homines oportet: sed tamquam sinat. Scit enim quantam his affectibus imposuerit necessitatem. Si quis hoc, inquit, facere potuerit, habebit eximiam incomparabilemque mercedem. Quod continentiae genus quasi fastigium est, omniumque consummatio virtutum. At quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc servum dominus, hunc discipulum magister agnoscet; hic terram triumphabit; hic erit consimilis Deo, qui virtutem Dei coepit. Haec quidem difficilia videntur: sed de eo loquimur, cui calcatis omnibus terrenis, iter in coelum paratur. Nam quia virtus in Dei agnitione consistit, omnia gravia sunt, dum ignores; ubi cognoveris, facilia. Per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus. |