| 1 | Ad voluptates autem saporis et odoris, qui duo sensus ad solum corpus pertinent, nihil est quod a nobis disputetur; nisi forte quis exigit ut dicamus, turpe esse sapienti ac bono, si ventri et gulae serviat; si unguentis oblitus, ac floribus coronatus incedat: quae qui facit, utique insipiens, ineptus, et nihili est, et quem ne odor quidem virtutis attigerit. Fortasse quispiam dixerit: Cur ergo illa facta sunt, nisi ut iis fruamur? Atenim iam saepe dictum est, virtutem nullam futuram fuisse, nisi haberet quae opprimeret. Itaque fecit omnia Deus ad instruendum certamen rerum duarum. Ergo illecebrae istae voluptatum arma sunt illius, cuius opus unum est, expugnare virtutem, iustitiamque ab hominibus excludere. His blandimentis et suavitatibus titillat animas. Scit enim quia mortis est fabricatrix voluptas. Nam sicut Deus hominem ad vitam, non nisi per virtutem ac laborem vocat: ita ille ad mortem per delicias ac voluptates; et sicut ad verum bonum per fallacia mala, sic ad verum malum per fallacia bona pervenitur. Cavenda sunt igitur oblectamenta ista, tanquam laquei et plagae; ne suavitudinum mollitie capti, sub ditionem mortis cum ipso corpore redigamur, cui nos mancipavimus. |