| 1 | Aurium voluptas ex vocum et cantuum suavitate percipitur; quae scilicet tam vitiosa est, quam oblectatio illa, de qua diximus, oculorum. Quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum, qui scenicas artes domi habeat? Atqui nihil refert, utrumne luxuriam solus domi, an cum populo exerceas in theatro. Sed iam de spectaculis dictum est. Restat unum, quod est nobis expugnandum; ne capiamur iis, quae ad sensum intimum penetrant. Nam illa omnia, quae verbis carent, id est aeris et nervorum suaves soni, possunt facile contemni, quia non adhaerent, nec scribi possunt. Carmen autem compositum, et oratio cum suavitate decipiens, capit mentes, et quo voluerit impellit. Inde homines litterati cum ad Dei religionem accesserint, si non fuerint ab aliquo perito doctore fundati, minus credunt. Assueti enim dulcibus et politis sive orationibus, sive carminibus, divinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. Id enim quaerunt, quod sensum demulceat. Persuadet autem quidquid suave est, et animo penitus, dum delectat, insidit. Num igitur Deus et mentis, et vocis, et linguae artifex diserte loqui non potest? Imo vero summa providentia carere fuco voluit ea quae divina sunt, ut omnes intelligerent quae ipse omnibus loquebatur. |
| 2 | Ergo qui veritati studet, qui non vult se ipse decipere, abiiciat inimicas ac noxias voluptates, quae animam sibi vinciant, ut corpus cibi dulces: praeferantur vera falsis, aeterna brevibus, utilia iucundis. Nihil aspectu gratum sit, nisi quod pie, quod iuste fieri videas; nihil auditu suave, nisi quod alit animam, melioremque te reddit. Maximeque hic sensus non est ad vitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam Dei percipere possemus. Itaque si voluptas est, audire cantus et carmina, Dei laudes canere et audire iucundum sit. Haec est voluptas vera, quae comes et socia virtutis est. Haec est non caduca et brevis ut illae quas appetunt, qui corpori, ut pecudes, serviunt; sed perpetua, et sine ulla intermissione delectans. Cuius terminos si quis excesserit, nihilque aliud ex voluptate petierit, nisi ipsam voluptatem; hic mortem meditatur, quia sicut vita perpetua in virtute est, ita mors in voluptate. Qui enim temporalia maluerit, carebit aeternis; qui terrena praetulerit, coelestia non habebit. |