monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XIX. De affectibus eorumque usu, atque de tribus furiis. <<<     >>> XXI. De aurium voluptatibus, et sacris Litteris.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XX. De sensibus et eorum voluptatibus brutorum et hominis; atque de oculorum voluptate et spectaculis.

1 Restat ut contra quinque sensuum voluptates dicam breviter; nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat: quae omnes, quoniam vitiosae ac mortiferae sunt, virtute superari atque opprimi debent; vel (quod paulo ante dicebam de affectibus) ad rationem suam revocari. Caeterae animantes praeter unam voluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. Utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: vident, ut appetant ea, quibus opus est ad vitam tuendam: audiunt invicem, seque dignoscunt, ut possint congregari. Quae utilia sunt ad victum, aut ex odore inveniunt, aut ex sapore percipiunt; inutilia respuunt, aut recusant. Edendi ac bibendi officium ventris plenitudine metiuntur. Homini vero solertissimi artificis providentia dedit voluptatem infinitam, et in vitium cadentem; quia proposuit ei virtutem, quae cum voluptate semper, tanquam cum domestico hoste pugnaret. Cicero in Catone maiore: 'Stupra vero, inquit, et adulteria, et omne flagitium nullis excitari aliis illecebris, nisi voluptatis. Cumque homini sive natura, sive quis Deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam inimicum, quam voluptatem. Nec enim libidine dominante, temperantiae locum esse; neque in voluptatis regno virtutem posse consistere:' sed e contrario Deus idcirco virtutem dedit, ut expugnaret ac vinceret voluptatem; eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coerceret, ne hominem suavitatibus delinitum atque captum ditioni suae subiiceret, ac sempiterna morte multaret.
2 Voluptas oculorum varia et multiplex est, quae capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum, vel natura, vel opere delectabiles. Hanc philosophi rectissime sustulerunt. Aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius, coelum potius, quam caelata intueri: et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus, tanquam floribus adornatum, quam picta, et ficta, et gemmis distincta mirari. Sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt, et ad coeli spectaculum excitaverunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt. Itaque his et delectantur, et libenter intersunt. Quae, quoniam maxima sunt irritamenta vitiorum, et ad corrumpendos animos potentissime valent, tollenda sunt nobis, quia non modo ad beatam vitam nihil conferunt, sed etiam nocent plurimum. Nam qui hominem, quamvis ob merita damnatum, in conspectu suo iugulari pro voluptate computat, conscientiam suam polluit, tam scilicet, quam si homicidii, quod fit occulte, spectator et particeps fiat. Hos tamen ludos vocant, in quibus humanus sanguis effunditur. Adeo longe ab hominibus secessit hamanitas; ut cum animas hominum interficiant, ludere se opinentur, nocentiores iis omnibus, quorum sanguinem voluptati habent.
3 Quaero nunc, an possint pii et iusti homines esse, qui constitutos sub ictu mortis, ac misericordiam deprecantes, non tantum patiuntur occidi, sed et flagitant, feruntque ad mortem crudelia et inhumana suffragia, nec vulneribus satiati, nec cruore contenti: quin etiam percussos iacentesque repeti iubent, et cadavera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat. Irascuntur etiam pugnantibus, nisi celeriter e duobus alter occisus est; et tanquam humanum sanguinem sitiant, oderunt moras. Alios illis compares dari poscunt recentiores, ut quamprimum oculos suos satient. Hac consuetudine imbuti, humanitatem perdiderunt. Itaque non parcunt etiam innocentibus: sed exercent in omnes, quod in malorum trucidatione didicerunt. Huius igitur publici homicidii socios et participes esse non convenit eos, qui iustitiae viam tenere nituntur. Non enim cum occidere Deus vetat, latrocinari nos tantum prohibet; quod ne per leges quidem publicas licet: sed ea quoque ne fiant monet, quae apud homines pro licitis habentur. Ita neque militare iusto licebit, cuius militia est ipsa iustitia; neque vero accusare quemquam crimine capitali: quia nihil distat utrumne ferro, an verbo potius occidas; quoniam occisio ipsa prohibetur. Itaque in hoc Dei praecepto nullam prorsus exceptionem fieri oportet, quin occidere hominem sit semper nefas, quem Deus sanctum animal esse voluit.
4 Ergo ne illud quidem concedi aliquis existimet, ut recens natos liceat oblidere, quae vel maxima est impietas; ad vitam enim Deus inspirat animas, non ad mortem. Verum homines, ne quod sit facinus, quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam. Expectet vero aliquis ut alieno sanguini parcant, qui non parcunt suo: sed hi sine ulla controversia scelerati et iniusti. Quid illi, quos falsa pietas cogit exponere? Num possunt innocentes existimari, qui viscera sua in praedam canibus obiiciunt, et quantum in ipsis est, crudelius necant, quam si strangulassent? Quis dubitet, quin impius sit, qui alienae misericordiae locum tribuit? qui etiamsi contingat ei, quod voluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum, vel ad servitutem, vel ad lupanar. Quae autem possint, vel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intelligit? quis ignorat? Quod vel unius Oedipodis declarat exemplum, duplici scelere confusum. Tam igitur nefarium est exponere, quam necare. At enim parricidae facultatum angustias conqueruntur; nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi vero aut facultates in potestate sint possidentium, aut non quotidie Deus ex divitibus pauperes, et ex pauperibus divites faciat. Quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est, ut se ab uxoris congressione contineat, quam sceleratis manibus Dei opera corrumpat.
5 Ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor: siquidem populo sanguis ille praestatur. In scenis quoque nescio an sit corruptela vitiosior. Nam et comicae fabulae de stupris virginum loquuntur, aut amoribus meretricum; et quo magis sunt eloquentes, qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent, et facilius inhaerent audientium memoriae versus numerosi et ornati. Item tragicae historiae subiiciunt oculis parricidia, et incesta regum malorum, et cothurnata scelera demonstrant. Histrionum quoque impudentissimi motus quid aliud, nisi libidines et docent, et instigant? quorum enervata corpora, et in muliebrem incessum habitumque mollita, impudicas foeminas inhonestis gestibus mentiuntur. Quid de mimis loquar corruptelarum praeferentibus disciplinam? qui docent adulteria, dum fingunt, et simulatis erudiunt ad vera? Quid iuvenes aut virgines faciant, cum haec et fieri sine pudore, et spectari libenter ab omnibus cernunt? Admonentur utique quid facere possint, et inflammantur libidine, quae aspectu maxime concitatur; ac se quisque pro sexu in illis imaginibus praefigurat, probantque illa, dum rident, et adhaerentibus vitiis, corruptiores ad cubicula revertuntur; nec pueri modo, quos praematuris vitiis imbui non oportet: sed etiam senes, quos peccare iam non decet.
6 Circensium quoque ludorum ratio quid aliud habet, nisi levitatem, vanitatem, insaniam? Tanto namque impetu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curritur; ut iam plus spectaculi exhibeant, qui spectandi gratia veniunt, cum exclamare, et efferri, et exilire coeperint. Vitanda ergo spectacula omnia, non solum ne quid vitiorum pectoribus insidat, quae sedata et pacifica esse debent: sed ne cuius nos voluptatis consuetudo deliniat, et a Deo atque a bonis operibus avertat. Nam ludorum celebrationes, deorum festa sunt; siquidem ob natales eorum, vel templorum novorum dedicationes sunt constituti. Et primitus quidem venationes, quae vocantur munera, Saturno sunt attributae; ludi autem scenici Libero; circenses vero Neptuno. Paulatim tamen et caeteris diis idem honos tribui coepit; singulique ludi nominibus eorum consecrati sunt, sicut Sisinius Capito in libris Spectaculorum docet. Si quis igitur spectaculis interest, ad quae religionis gratia convenitur, discessit a Dei cultu, et ad deos se contulit, quorum natales et festa celebravit.
Lactantius HOME

bav161.387 bmv147.280

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XIX. De affectibus eorumque usu, atque de tribus furiis. <<<     >>> XXI. De aurium voluptatibus, et sacris Litteris.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik