monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XVIII. De quibusdam Dei mandatis et patientia. <<<     >>> XX. De sensibus et eorum voluptatibus brutorum et hominis; atque de oculorum voluptate et spectaculis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XIX. De affectibus eorumque usu, atque de tribus furiis.

1 Stoicis, cum affectus ex homine, tanquam morbos, conantur evellere, Peripatetici se opponunt; eosque non modo retinent, sed etiam defendunt; nihilque in homine esse dicunt, quod non magna ratione ac providentia sit innatum. Recte id quidem, si singularum rerum veros terminos scirent. Itaque hanc ipsam iram, cotem dicunt esse virtutis, tanquam nemo possit adversus hostes fortiter dimicare, nisi fuerit ira concitatus. Quo plane ostendunt, nec quid sit virtus scire se, nec cur homini tribuerit iram Deus. Quae si nobis ideo data est, ut ea utamur ad occidendos homines, quid immanius homine? quid similius feris belluis existimandum est, quam id animal, quod ad communionem et innocentiam Deus fecit? Tres sunt igitur affectus, qui homines in omnia facinora praecipites agant; ira, cupiditas, libido. Propterea poetae tres Furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido voluptates. Sed his omnibus Deus certos limites statuit: quos si transcenderint, maioresque esse coeperint, necesse est naturam suam depravent, et in morbos ac vitia vertantur. Qui autem sint isti limites, non est magni laboris ostendere.
2 Cupiditas ad ea comparanda nobis data est, quae sunt ad vitam necessaria; libido, ad sobolem propagandam; irae affectus, ad coercenda peccata eorum, qui sunt in nostra potestate, id est, ut arctiore disciplina minor aetas ad probitatem iustitiamque formetur: quae nisi metu cohibeatur, licentia pariet audaciam, quae ad omne flagitium et facinus evadet. Itaque ut ira uti adversus minores et iustum est, et necessarium: sic et adversus pares et perniciosum est, et impium. Impium, quod violatur humanitas; perniciosum, quod, illis repugnantibus, aut perdere necesse est, aut perire. Hanc autem quam dixi esse rationem, cur homini sit irae affectus datus, ex ipsius Dei praeceptis intelligi potest, qui iubet uti maledicis et laedentibus non irascamur; manus autem nostras supra minores semper habeamus; hoc est, ut peccantes eos assiduis verberibus corrigamus; ne amore inutili et indulgentia nimia educentur ad malum, et ad vitia nutriantur. Sed rerum imperiti et rationis ignari, eos affectus, qui sunt homini ad usus bonos dati, exterminaverunt; et latius, quam ratio postulat, evagantur. Inde iniuste atque impie vivitur. Utuntur ira contra pares: hinc dissidia, hinc expulsiones, hinc bella contra iustitiam nata sunt. Utuntur cupiditate ad congerendas opes: hinc fraudes, hinc latrocinia, hinc omnia scelerum genera exorta sunt. Utuntur libidine ad capiendas tantum voluptates: hinc stupra, hinc adulteria, hinc corruptelae omnes extiterunt. Quicumque igitur illos affectus intra fines suos redegerit (quod ignorantes Deum facere non possunt) hic patiens, hic fortis, hic iustus est.
Lactantius HOME

bav161.385 bmv147.279

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik