Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XVIII. De quibusdam Dei mandatis et patientia.
| 1 | Sed omittamus philosophos, qui aut omnino nihil sciunt, idque ipsum pro summa scientia praeferunt; aut qui non perspiciunt etiam quae sciunt; aut qui, quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte arroganterque desipiunt. Nos ergo (ut ad propositum revertamur) quibus solis a Deo veritas revelata, et coelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet illuminator noster Deus: sustineamus invicem, et labores huius vitae mutuis adiumentis perferamus: nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ex eo. Monet enim Deus, operatorem iustitiae non oportere esse iactantem; ne non tam mandatis coelestibus obsequendi, quam studio placendi, humanitatis officio functus esse videatur; habeatque iam pretium gloriae, quod captavit; nec praemium coelestis illius ac divinae mercedis accipiat. Caetera, quae observare cultor Dei debet, facilia sunt, illis virtutibus comprehensis; ut non mentiatur unquam decipiendi aut nocendi causa. Est enim nefas, eum, qui veritati studeat, in aliqua re esse fallacem; atque ab ipsa, quam sequitur, veritate discedere. In hâc iustitiae virtutumque omnium via, nullus mendacio locus est. Itaque viator ille verus ac iustus non dicet illus Lucilianum: Homini amico ac familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum; nec aliquando committet, ut lingua, interpres animi, a sensu et cogitatione discordet. Pecuniam si quam crediderit, non accipiet usuram, ut et beneficium sit incolume, quod succurrit necessitati, et abstineat se prorsus alieno. In hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat; plus autem accipere, quam dederit, iniustum est. Quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ex alterius necessitate praedetur. |
| 2 | At iustus nunquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat; nec inquinabit se huiusmodi quaestu: sed efficiet, ut sine ullo suo damno, id ipsum, quod commodat, inter bona opera numeretur. Munus non accipiat a paupere; ut si quid ipse praestiterit, eo bonum sit, quo fuerit gratuitum. Maledicenti benedicto respondeat: numquam ipse maledicat; ne verbum malum procedat ex ore hominis, qui colit Verbum bonum. Quin etiam caveat diligenter, ne quando inimicum sua culpa faciat; et si quis extiterit tam protervus, qui bono et iusto faciat iniuriam, clementer ac moderate ferat, et ultionem suam sibi non assumat, sed iudici Deo reservet. Innocentiam semper et ubique custodiat. Quod praeceptum non ad hoc tantum valet, ut ipse iniuriam non inferat: sed ut illatam sibi non vindicet. Sedet enim maximus et aequissimus iudex, speculator ac testis omnium. Hunc homini praeferat; hunc malit de causa sua pronuntiare, cuius sententiam nemo effugere potest, nec defensione cuiusquam, nec gratia. Ita fit, ut homo iustus contemptui sit omnibus; et quia putabitur semetipsum defendere non posse, habebitur pro segni et inerte. Qui autem fuerit ultus inimicum, hic fortis, hic strenuus iudicatur: hunc colunt, hunc omnes verentur. Bonus vero ille tametsi prodesse pluribus possit, illum tamen suspiciunt, qui nocere, quam qui prodesse possit. Sed iustum pravitas hominum depravare non poterit, quominus Deo studeat obtemperare; malitque contemni, dummodo semper boni fungatur officio, mali nunquam. Cicero in iisdem illis Officialibus: 'At vero si quis voluerit, inquit, animi sui complicitam notionem evolvere, iam se ipse doceat, eum virum bonum esse, qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus iniuria.' |
| 3 | O quam simplicem veramque sententiam duorum verborum adiectione corrupit! Quid enim opus fuerat adiungere, nisi lacessitus iniuria? ut vitium bono viro quasi caudam turpissimam apponeret; patientiaeque, quae omnium virtutum maxima est, faceret expertem. Nociturum esse dixit bonum virum, si fuerit lacessitus: iam ex hoc ipso boni viri nomen amittat necesse est, si nocebit. Non minus enim mali est, referre iniuriam, quam inferre. Nam unde certamina inter homines, unde pugnae contentionesque nascuntur, nisi quod improbitati opposita impatientia magnas saepe concitat tempestates? Quod si patientiam, qua virtute nihil verius, nihil homine dignius inveniri potest, improbitati opposueris, extinguetur protinus, tanquam igni aquam superfuderis. Sin autem provocatrix illa improbitas impatientiam sibi comparem nacta est, tanquam perfusa oleo, tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguat. Magna itaque patientiae ratio est, quam sapiens homo ademit bono viro. Ut enim nihil malorum fiat, haec sola efficit: quae si detur omnibus, nullum scelus, nulla fraus in rebus humanis erit. Quid igitur bono viro potest esse tam calamitosum, tamque contrarium, quam irae fraena permittere; quae illum non modo boni, sed etiam hominis appellatione dispoliet? Siquidem nocere alteri, ut ipse verissime ait, non est secundum hominis naturam. Nam et pecudes si lacessas, aut calce aut cornu repugnant; et serpentes ac ferae, nisi persequaris ut occidas, negotium non exhibent; et (ut ad hominum exempla redeamus) imperiti quoque et insipientes, si quando accipiunt iniuriam, caeco et irrationabili furore ducuntur, et iis, qui sibi nocent, vicem retribuere conantur. In quo igitur sapiens ac bonus vir a malis et insipientibus differt; nisi quod habet invictam patientiam, qua stulti carent; nisi quod regere se ac mitigare iram suam novit, quam illi, quia virtute indigent, refraenare non possunt? Sed videlicet haec illum res fefellit, quod cum de virtute loqueretur, in quacumque contentione vinceret, putavit esse virtutis; nec videre ullo modo potuit hominem dolori et irae succumbentem, et iis affectibus indulgentem, quibus debet potius reluctari, et ruentem quacumque improbitas provocarit, virtutis officium non tenere. Qui enim referre iniuriam nititur, eum ipsum, a quo laesus est, gestit imitari. Ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest. |
| 4 | Duobus igitur verbis duas virtutes maximas bono et sapienti viro, innocentiam patientiamque detraxit. Sed quia ipse caninam illam facundiam (sicut Sallustius ab Appio dictum refert) exercuit, voluit quoque hominem canino modo vivere, ut remordeat lacessitus. Quae retributio contumeliae quam perniciosa sit et quas edere soleat strages, unde opportunius petetur exemplum, quam ex ipsius praeceptoris tristissimo casu; qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit? Quod si lacessitus iniuria patientiam tenuisset; si dissimulare, si ferre contumeliam boni viri esse didicisset; nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas, impatientia, et levitas, et insania profudisset: nunquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset; nec rempublicam funditus proscriptio illa delesset. Sapientis ergo ac boni viri non est velle certare, ac se periculo committere: quoniam et vincere non est in nostra potestate, et est anceps omne certamen: sed est sapientis atque optimi viri, non adversarium velle tollere; quod fieri sine scelere ac periculo non potest: sed certamen ipsum, quod fieri et utiliter, et iuste potest. Summa igitur virtus habenda patientia est: quam ut caperet homo iustus, voluit illum Deus (ut supra dictum est) pro inerte contemni. Nisi enim contumeliis fuerit affectus, quantum habeat fortitudinis in seipso cohibendo, ignorabitur. Si autem lacessitus iniuria laedentem persequi coeperit, victus est. Si vero motum illum ratione compresserit, hic plane imperat sibi; hic regere se potest. Quae sustentatio sui, recte patientia nominatur: quae una virtus omnibus est opposita vitiis et affectibus. Haec perturbatum ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam revocat: haec mitigat, haec hominem sibi reddit. |
| 5 | Ergo quoniam naturae repugnare impossibile est et inutile, ut non commoveamur omnino; prius tamen, quam commotio illa prosiliat ad nocendum, quoad fieri potest, maturius sopiatur. Praecepit Deus non occidere Solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. Denique Marcus Tullius contra suum praeceptum, de quo paulo ante dixi, oblivionem iniuriarum in magnis laudibus posuit. 'Spero, inquit, Caesar, qui oblivisci nihil soles, nisi iniurias.' Quod si hoc ille faciebat, homo non a coelesti tantum, sed a publica quoque civilique iustitia remotissimus; quanto magis id nos facere debemus, qui immortalitatis velut candidati sumus? |