monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XVI. De affectibus, ac de iis Peripateticorum eversa sententia: quis sit verus affectuum, quique eorum malus usus. <<<     >>> XVIII. De quibusdam Dei mandatis et patientia.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XVII. De affectibus ac eorum usu; de patientia et summo bono Christianorum.

1 Sed evectus sum coarguendi studio longius; cum sit mihi propositum, ea, quae vitia philosophi putaverunt, ostendere non tantum vitia non esse, verum etiam magnas esse virtutes. Ex aliis docendi gratia sumam, quae pertinere ad rem maxime puto. Metum, seu timorem in maximo vitio ponunt, summamque imbecillitatem esse animi putant; cui sit contraria fortitudo, quae si sit in homine, locum timori esse nullum. Creditne ergo aliquis, fieri posse, ut idem metus summa sit fortitudo? Minime. Neque enim videtur capere natura, ut aliquid in contrarium recidat. Atqui ego non arguta aliqua conclusione, ut apud Platonem Socrates facit, qui eos, quos contra disputat, cogit ea, quae negaverant, confiteri; sed simpliciter ostendam summum metum summam esse virtutem. Nemo dubitat, quin timidi et imbecilli sit animi, aut dolorem metuere, aut egestatem, aut exilium, aut carcerem, aut mortem: quae omnia quisquis non exhorruerit, fortissimus iudicatur. Qui autem Deum metuit, illa universa non metuit. Ad quod probandum argumentis opus non est; spectatae sunt enim semper, spectanturque adhuc per orbem poenae cultorum Dei, in quibus excruciandis nova et inusitata tormenta excogitata sunt. Nam de mortis generibus horret animus recordari; cum immanium bestiarum, ultra ipsam mortem, carnificina saevierit. Has tamen execrabiles corporum lacerationes felix atque invicta patientia sine ullo gemitu pertulit. Haec virtus omnibus populis, atque provinciis, et ipsis tortoribus miraculum maximum praebuit; cum patientia crudelitas vinceretur. Atqui hanc virtutem nihil aliud, quam metus Dei fecit. Itaque (ut dicebam) non evellendus, ut Stoici, neque temperandus timor, ut Peripatetici volunt; sed in veram viam dirigendus est, auferendique sunt metus; sed ita, ut hic solus relinquatur, qui quoniam legitimus ac verus est, solus efficit, ut possint caetera omnia non timeri. Cupiditas quoque inter vitia numeratur: sed si haec quae terrena sunt, concupiscat, vitium est; virtus autem, si coelestia. Qui enim iustitiam, qui Deum, qui vitam perpetuam, qui lucem sempiternam, eaque omnia, quae Deus homini pollicetur, consequi cupit, opes istas, et honores, et potentatus, et regna ipsa contemnet.
2 Dicet fortasse Stoicus, voluntate opus esse ad haec consequenda, non cupiditate: imo vero parum est velle. Multi enim volunt: sed cum dolor visceribus accesserit, voluntas cedit, cupiditas perseverat; quae si efficit, ut contemptui sint omnia, quae a caeteris appetuntur, summa virtus est, siquidem continentiae mater est. Ideoque illud potius efficere debemus, ut affectus, quibus prave uti vitium est, dirigamus in rectum. Nam istae concitationes animorum iuncto currui similes sunt; in quo recte moderando summum rectoris officium est, ut viam noverit: quam si tenebit, quamlibet concitate ierit, non offendet. Si autem aberraverit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa vexabitur, aut per praecipitia labetur, aut certe, quo non est opus, deferetur. Sic currus ille vitae, qui affectibus, velut equis pernicibus ducitur, si viam rectam teneat, fungetur officio. Metus igitur, et cupiditas, si proiiciantur in terram, vitia fient; virtutes autem, si ad divina referantur. Parcimoniam contra virtutis loco habent: quae si studium est habendi, non potest esse virtus; quia in augendis, vel tuendis terrestribus bonis tota versatur. Nos autem summum bonum non referimus ad corpus; sed omne officium solius animae conservatione metimur. Quod si (ut supra docui) patrimonio minime parcendum est, ut humanitatem, iustitiamque teneamus; non est virtus frugi esse: quod nomen virtutis specie fallit ac decipit. Est enim frugalitas, abstinentia quidem voluptatum: sed eo vitium, quia ex habendi amore descendit; cum sit et voluptatibus abstinendum, et pecuniae minime temperandum. Nam parce, id est, mediocriter uti pecunia, quasi quaedam pusillitas animi est, aut praetimentis, ne sibi desit; aut desperantis, posse se illam reparare; aut contemptum terrestrium non capientis. Sed illi rursus eum, qui rei familiari suae non parcat, prodigum vocant. Nam ita liberalem distinguunt a prodigo, quod is liberalis sit, qui et bene meritis, et cum oportet, et quantum satis est, largiatur; prodigus vero, qui et non meritis, et cum opus non est, et sine respectu rei familiaris effundat.
3 Quid ergo? Prodigumne dicemus eum, qui misericordiae causa tribuat egentibus victum? Atqui multum refert utrumne scortis propter libidinem largiare, an miseris propter humanitatem: utrum pecuniam tuam perductores, aleatores, lenonesque diripiant; an illam pietati ac Deo praestes: utrumne illam ventri ac gulae ingeras, an in thesauro iustitiae reponas. Ut ergo vitium est, effundere in malam partem: sic in bonam, virtus. Si virtus est, non parcere opibus, quae possunt reparari, ut hominis vitam sustentes, quae reparari non potest; vitium igitur parcimonia est. Quare nihil aliud dixerim, quam insanos, qui hominem, mite ac sociale animal, orbant suo nomine; qui evulsis affectibus, quibus omnis constat humanitas, ad immobilem stuporem mentis perducere volunt; dum student animum perturbationibus liberare, et (ut ipsi dicunt) quietum tranquillumque reddere. Quod fieri non tantum non potest, quia vis et ratio eius in motu est; sed ne oportet quidem. Quia sicut aqua semper iacens et quieta insalubris et magis turbida est: sic animus immotus ac torpens inutilis est etiam sibi; nec vitam ipsam tueri poterit, quia nec faciet quidquam, nec cogitabit: cum cogitatio ipsa nihil aliud sit, quam mentis agitatio. Denique qui hanc immobilitatem animi asserunt, privare animum vita volunt: quia vita actuosa est, mors quieta. Quaedam etiam recte pro virtutibus habent: sed earum modum non tenent.
4 Virtus est constantia: non ut inferentibus iniuriam resistamus, his enim cedendum est; quod cur fieri debeat, mox docebo: sed ut iubentibus facere nos contra Dei legem contraque iustitiam, nullis minis, aut suppliciis terreamur, quominus Dei iussionem hominis iussioni praeferamus. Item virtus est, mortem contemnere: non ut appetamus, eamque ultro nobis inferamus, sicut philosophorum plurimi et maximi saepe fecerunt; quod est sceleratum ac nefarium: sed ut coacti Deum relinquere, ac fidem prodere, mortem suscipere malimus, libertatemque defendamus adversus impotentium stultam vecordemque violentiam, et omnes saeculi minas atque terrores fortitudine animi provocemus. Sic ea, quae alii timent, excelsa et insuperabili mente dolorem mortemque calcamus. Haec est virtus, haec vera constantia, in hoc tuenda et conservanda solo, ut nullus nos terror, nulla vis a Deo possit avertere. Vera igitur Ciceronis illa sententia est: 'Nemo, inquit, iustus potest esse, qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet.' Item Senecae in libris moralis Philosophiae dicentis: 'Hic est ille homo honestus, non apice, purpurave, non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minor, qui cum mortem in vicinia videt, non sic perturbatur, tanquam rem novam viderit; qui, sive toto corpore tormenta patienda sunt, sive flamma ore rapienda est, sive extendendae per patibulum manus, non quaerit quid patiatur, sed quam bene.' Qui autem Deum colit, haec patitur, nec timet. Ergo iustus est. His rebus efficitur, ut neque virtutes, neque virtutum exactissimos limites nosse aut tenere possit omnino, quisquis est a Religione Dei singularis alienus.
Lactantius HOME

bav161.376 bmv147.272

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XVI. De affectibus, ac de iis Peripateticorum eversa sententia: quis sit verus affectuum, quique eorum malus usus. <<<     >>> XVIII. De quibusdam Dei mandatis et patientia.
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik