| 1 | At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad veritatem puto, qui vitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. Carendum est enim vitiis etiam mediocribus: quin potius efficiendum fuit primum, ne vitia essent. Nec enim quidquam vitiosum nasci potest: sed vitia fieri, si male utamur affectibus; si bene, virtutes. Deinde monstrandum est, non ipsos affectus, sed eorum causas esse moderandas. Non est, inquiunt, laetitia nimia gestiendum; sed modice, ac moderate. Hoc vero tale est, quale si dicerent, non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. At potest et qui graditur, errare; et qui currit, rectam viam tenere. Quid si ostendo esse aliquid, ubi non tantum modicum, sed vel punctum gaudere, vitiosum sit; et aliud contra, in quo vel exultare laetitia minime criminosum? Quid tandem nobis ista mediocritas proderit? Quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali videat accidere; aut utrumne laetitiam fraenare debeat, si victis hostibus, aut oppresso tyranno, libertas et salus civibus parta sit? |
| 2 | Nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari, et in hoc parum laetari sit maximum crimen. Eadem de caeteris affectibus dicere licet. Sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio versatur, sed in causis eorum: quoniam extrinsecus commoventur; nec ipsis potissimum fraenos imponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine. Sed assignandi fuerunt certis temporibus, et rebus, et locis; ne vitia sint, quibus uti recte licet. Sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum: sic moveri affectibus in rectum, bonum est; in pravum, malum. Nam libido, si extra legitimum torum non evagetur, licet sit vehemens, tamen culpa caret. Sin vero appetit alienum, licet sit mediocris, vitium tamen maximum est. Non est itaque morbus irasci, nec cupere, nec libidine commoveri: sed iracundum esse, morbus est, cupidum, libidinosum. Qui enim iracundus est, etiam cui non debet, aut cum non oportet, irascitur. Qui cupidus, etiam quod non opus est, concupiscit. Qui libidinosus, etiam quod legibus vetatur, affectat. Omnis igitur ratio in eo versari debuit, ut quoniam earum rerum impetus inhiberi non potest, nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia vitae, dirigeretur potius in viam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat. |