monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XIV. De affectibus, ac de iis Stoicorum sententia, et de virtute, vitiis et misericordia. <<<     >>> XVI. De affectibus, ac de iis Peripateticorum eversa sententia: quis sit verus affectuum, quique eorum malus usus.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XV. De affectibus ac de iis Peripateticorum sententia.

1 Haec enim naturalia esse, non voluntaria, omnium viventium ratio demonstrat, quae iisdem omnibus quatitur affectibus. Peripatetici ergo rectius, qui haec omnia detrahi posse negant, quia nobiscum simul nata sint; et conantur ostendere, quam providenter, et quam necessario Deus, sive natura (sic enim dicunt) his nos armarit affectibus: quos tamen, quia vitiosi plerumque fiunt, si nimii sint, posse ab homine, adhibito modo, salubriter temperari, ut tantum homini, quantum naturae satis est, relinquatur. Non insipiens disputatio, si (ut dixi) non ad hanc vitam omnia referrentur. Stoici ergo furiosi, qui ea non temperant, sed abscindunt, rebusque a natura insitis castrare hominem quodammodo volunt. Quod tale est, quale si velint, aut metum detrahere cervis, aut venenum anguibus, aut iram feris, aut placiditatem pecudibus. Nam quae singula mutis animalibus data sunt, ea vero universa homini simul. Quod si, ut medici affirmant, laetitiae affectus in splene est, irae in felle, libidinis in iecore, timoris in corde; facilius est interficere animal ipsum, quam ex corpore aliquid evellere: quod est animantis naturam velle mutare. Sed homines prudentes non intelligunt, cum vitia ex homine tollunt, etiam se virtutem tollere, cui soli locum faciunt. Nam si virtus est, in medio irae impetu seipsum cohibere ac reprimere, quod negare non possunt; caret ergo virtute, quisquis ira caret. Si virtus est, libidinem corporis continere; virtute careat necesse est, qui libidinem quam temperet, non habet. Si virtus est, cupiditatem ab alieni appetitione fraenare; nullam certe virtutem potest habere, qui caret eo ad quod cohibendum virtutis usus adhibetur. Ubi ergo vitia non sunt, nec virtuti quidem locus est: sicut nec victoriae quidem, ubi adversarius nullus est. Ita fit, ut bonum sine malo esse in hac vita non possit. Affectus igitur, quasi ubertas est naturalis animorum. Nam sicut in sentes ager, qui est natura foecundus, exuberat: sic animus incultus, vitiis sua sponte invalescentibus, velut spinis obducitur. Sed cum verus cultor accesserit, statim, cedentibus vitiis, fruges virtutis oriuntur.
2 Deus itaque, cum hominem primum fingeret, mirabili providentia ingeneravit ei prius istas animi commotiones, ut posset capere virtutem, sicut terra culturam; posuitque materiam vitiorum in affectibus, virtutis, in vitiis. Quae profecto aut nulla erit, aut in usu esse non poterit, si desint ea, per quae vis eius aut apparet, aut constat. Videamus nunc, iidem illi, qui vitia penitus excidunt, quid effecerint. Quatuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant; quibus evulsis, sanandum esse animum sapientis existimant: quoniam intelligunt et natura insitos esse, et sine his nihil moveri, nihil agi posse; alia quaedam in eorum locum vicemque supponunt: ut pro cupiditate, substituunt voluntatem: quasi vero non multo sit praestabilius, bonum cupere, quam velle. Item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est, moestitiam doloremque animi sustulerunt: quod fieri nequaquam potest. Quis enim possit non dolere, si patriam aut pestilentia exhauserit, aut hostis everterit, aut tyrannus oppresserit? Potest aliquis non dolere, si sublatam viderit libertatem; si proximos, si amicos, si bonos viros aut exterminatos, aut crudelissime trucidatos? nisi cuius mens ita obstupuerit, ut sit ei sensus omnis ereptus. Quare aut omnia tollere debuerunt, aut implenda fuerat curta haec et debilis disputatio; id est, etiam pro aegritudine aliquid reponendum, quoniam, superioribus ita ordinatis, hoc consequens erat.
3 Ut enim praesentibus laetamur bonis: sic malis angimur, ac dolemus. Si ergo laetitiae, quoniam vitiosam putabant, nomen aliud indiderunt: sic aegritudini, quoniam et ipsam vitiosam putabant, aliud vocabulum tribui congruebat. Unde apparet non illis rem defuisse, sed verbum; cuius indigentia eum totum affectum, qui est vel maximus, contra quam natura pateretur, auferre voluerunt. Nam illas nominum commutationes poteram coarguere pluribus, et ostendere, aut sermonis ornandi, augendaeque copiae gratia, multa nomina iisdem rebus imposita, aut certe non multum inter se illa distare. Nam et cupiditas a voluntate incipit; et cautio a metu oritur; et laetitia nihil aliud est, quam professum gaudium. Sed putemus, ut ipsi volunt, esse diversa. Nempe igitur cupiditatem esse dicent, perseverantem ac perpetuam voluntatem; laetitiam vero, insolenter se efferens gaudium; metum autem, nimiam et excedentem modum cautionem. Ita fit, ut ea, quae tollenda esse censent, non tollant, sed temperent; siquidem nomina tantummodo immutant, res ipsae manent. Eo igitur imprudentes revolvuntur, quo Peripatetici ratione perveniunt; ut vitia, quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint. Ergo errant, quia non efficiunt, quod volunt, et longo asperoque circuitu in eamdem viam redeunt.
Lactantius HOME

bav161.372 bmv147.270

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XIV. De affectibus, ac de iis Stoicorum sententia, et de virtute, vitiis et misericordia. <<<     >>> XVI. De affectibus, ac de iis Peripateticorum eversa sententia: quis sit verus affectuum, quique eorum malus usus.
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik