monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, XIII. De poenitentia, de misericordia, ac peccatorum venia. <<<     >>> XV. De affectibus ac de iis Peripateticorum sententia.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XIV. De affectibus, ac de iis Stoicorum sententia, et de virtute, vitiis et misericordia.

1 Si ergo in homine praeclarum et excellens est bonum misericordia, idque divinis testimoniis, et bonorum malorumque consensu optimum iudicatur: apparet philosophos longe abfuisse ab humano bono qui neque praeceperunt eiusmodi quidquam, neque fecerunt; sed virtutem, quae in homine propemodum singularis est, pro vitio semper habuerunt. Libet hic interponere unum de philosophia locum, ut illorum plenius coarguamus errores, qui misericordiam, cupiditatem, metum, morbos animi appellant. Conantur illi quidem virtutes a vitiis distinguere, quod est sane facillimum. Quis enim non possit liberalem a prodigo separare (ut illi faciunt) aut parcum a sordido, aut quietum ab inerti, aut cautum a timido? quod haec, quae sunt bona, fines suos habeant; quos si excesserint, in vitia labuntur: ita ut constantia, nisi pro veritate suscepta sit, fit impudentia; item fortitudo, si nulla necessitate cogente, aut non pro causa honesta certum periculum subierit, in temeritatem convertitur. Libertas quoque, si alios insectetur, potius quam insectantibus resistat, contumacia est. Severitas etiam, nisi se intra congruentes nocentium poenas coerceat, fit saeva crudelitas.
2 Itaque dicunt, eos, qui mali videantur, non sua sponte peccare, nec mala potius eligere: sed bonorum specie lapsos, incidere in mala, dum bonorum ac malorum discrimen ignorant. Haec quidem falsa non sunt: sed ad corpus cuncta referuntur. Nam parcum esse, aut constantem, aut cautum, aut quietum, aut fortem, aut severum, virtutes sunt quidem, sed huius temporariae vitae. Nos autem, qui hanc vitam contemnimus, alias nobis virtutes propositas habemus, de quibus philosophi ne suspicari quidem ulla ratione potuerunt. Itaque et virtutes quasdam pro vitiis, et vitia quaedam pro virtutibus habuerunt. Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt; cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam, quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris, aut praesentibus, posteriora ex malis. Eodem modo haec quatuor, morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos. Et idcirco eos censent extirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum; nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur, nec aegritudine contrahetur. Mox videbimus, an efficiant, quod velint, aut quid efficiant: interim propositum arrogans, ac pene furiosum, qui se putent mederi, et eniti posse contra vim rationemque naturae.
Lactantius HOME

bav161.371 bmv147.269

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik