Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XII. De generibus beneficentiae, et operibus misericordiae.
| 1 | Haec est illa perfecta iustitia, quae custodit humanam, de qua philosophi loquuntur, societatem. Hic divitiarum maximus ac verissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius voluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit. Tenendum est igitur omni modo, ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino. Huius enim operis et officii merces a Deo est expectanda solo: nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii foeneratio; nec potest videri bene meruisse, qui quod facit, non alteri, sed sibi praestat; et tamen res eodem redit; ut quod alteri quisque praestiterit, nihil ab eo commodi sperans, vere sibi praestet, quia mercedem capiet a Deo. Idem Deus praecepit, ut si quando coenam paraverimus, eos in convictum adhibeamus, qui revocare non possint et vicem reddere; ut omnis actus vitae nostrae non careat misericordiae munere. Nec tamen quisquam interdictum sibi putet, aut communione cum amicis, aut charitate cum proximis. Sed notum nobis Deus fecit, quod sit verum et iustum opus, ita nos oportet cum proximis vivere, dummodo sciamus illud ad hominem, hoc ad Deum pertinere. |
| 2 | Praecipua igitur virtus est hospitalitas; quod philosophi quoque aiunt: sed eam detorquent a vera iustitia, et ad commodum rapiunt. 'Recte, inquit Cicero, a Theophrasto est laudata hospitalitas. Est enim (ut mihi quidem videtur) valde decorum, patere domos hominum illustrium hospitibus illustribus.' Eodem modo rursus erravit, quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. Non enim iusti et sapientis viri domus illustribus debet patere, sed humilibus et abiectis. Nam illustres illi ac potentes nulla re possunt indigere; quos opulentia sua et munit, et honorat. Nihil autem a viro iusto faciendum est, nisi quod sit beneficium. Beneficium autem si refertur, interit, atque finitur; nec enim possumus id habere integrum, cuius pretium nobis persolutum est. In his itaque beneficiis iustitiae ratio versatur, quae salva et incorrupta permanserint: permanent autem non aliter, quam si praestentur hominibus iis, qui prodesse nullo modo possunt. At ille in recipiendis illustribus nihil spectavit aliud, nisi utilitatem; nec dissimulavit homo ingeniosus, quid ex eo commodi speraret. Ait enim, qui id faciat, potentem apud exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit. O quam multis argumentis Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! Nec tam nostris, quam suis verbis refelleretur. Idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat, quaecumque agit, ita minime esse virum bonum. Idem etiam negat, simplicis et aperti hominis esse, ambire, simulare aliquid, et praetendere, aliud agere videri, cum aliud agat; praestare se alteri fingere, quod sibi praestet: sed malitiosi potius, et astuti, et fallacis, et subdoli. Quomodo ergo defenderet, quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? 'Tu mihi per omnes portas circumcurses, ut advenientes populorum atque urbium principes domum tuam invites, ut per eos apud cives eorum potentiam consequare; velisque te iustum, et humanum, et hospitalem videri, cum studeas utilitati tuae.' Verum hoc ille non potius incaute? Quid enim minus in Ciceronem convenit? Sed ignorantia veri iuris, prudens ac sciens in hos se laqueos induit. Quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad veram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare; sed ad umbram imaginemque iustitiae. Ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori; nec ab eo veritas exigenda est, qui se nescire fateatur. |
| 3 | Captivorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est: quod idem ipse Tullius approbavit. 'Atque haec benignitas, inquit, etiam reipublicae est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores. Hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono. Haec est gravium hominum, atque magnorum.' Proprium igitur iustorum opus est, alere pauperes, ac redimere captivos, cum apud iniustos, si qui haec faciant, graves et magni appellentur. Iis enim maximae laudis est benefacere, quos nemo speravit esse facturos. Nam qui bonum facit vel consanguineo, vel proximo, vel amico; aut nullam, aut certe non magnam laudem meretur; quia facere debet, sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id, quod ab eo et natura ipsa, et necessitudo exigit; et si facit, non tam gloriae assequendae, quam reprehensionis vitandae gratia facit. Qui autem fecit alieno, et ignoto, is vero dignus est laude; quoniam, ut faceret, sola ductus est humanitate. Ibi ergo iustitia est, ubi ad benefaciendum necessitatis vinculum nullum est. Hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit, quod est comparantis, et e duobus bonis id, quod sit melius, eligentis. Illa enim largitio hominum patrimonia sua in mare abiicientium inanis, et levis, et ab omni iustitia remotissima est. Itaque ne dici quidem munera oportet, in quibus nemo accipit, nisi qui accipere non meretur. |
| 4 | Non minus magnum iustitiae opus est, pupillos et viduas destitutos, et auxilio indigentes tueri, atque defendere. Quod adeo universis divina lex illa praescribit; quando quidem boni quique iudicesad officium suum iudicant pertinere, ut eos naturali humanitate foveant, ac iisdem prodesse nitantur. Verum haec opera proprie nostra sunt, qui legem, qui verba ipsius Dei praecipientis accepimus. Nam illi sentiunt quidem natura esse iustum tueri eos, qui tutela carent: sed, cur ita sit, non perspiciunt. Deus enim, cuius perpetua clementia est, idcirco viduas pupillosque defendi ac foveri iubet, ne quis respectu ac miseratione pignorum suorum retardetur, quominus mortem pro iustitia fideque suscipiat: sed incunctanter ac fortiter subeat, cum sciat se caros suos Deo relinquere, nec his unquam praesidium defuturum. Aegros quoque, quibus defuerit qui assistat, curandos fovendosque suscipere, summae humanitatis et magnae operationis est: quod qui fecerit, vivam hostiam Deo acquiret; et quod alteri dederit ad tempus, ipse a Deo accipiet in aeternum. Ultimum illud et maximum pietatis officium est, peregrinorum et pauperum sepultura: quod illi virtutis iustitiaeque doctores prorsus non attigerunt. Nec enim poterant id videre, qui utilitate omnia officia metiebantur. In caeteris enim, quae supra dicta sunt, quamvis verum limitem non tenuerint; tamen, quoniam commodi aliquid in his deprehenderunt, quasi odore quodam veritatis retenti, propius oberrarunt: hoc autem, quia nihil videre in eo commodi poterant, reliquerunt. |
| 5 | Quin etiam non defuerunt, qui supervacaneam facerent sepulturam; nihilque esse dicerent mali, iacere inhumatum atque abiectum: quorum impiam sapientiam, cum omne humanum genus respuit, tum divinae voces, quae id fieri iubent. Verum illi non audent dicere, id non esse faciendum: sed, si forte non fiat, nihil esse incommodi. Itaque in ea re non tam praecipientium, quam consolantium funguntur officio, ut si forte id sapienti evenerit, ne se ob hoc miserum putet. Nos autem non quid sapienti ferendum sit dicimus: sed quid facere ipse debeat. Itaque non quaerimus nunc utrumne tota sepeliendi ratio sit utilis, necne: sed haec, etiamsi sit inanis (ut illi existimant), tamen facienda est, vel ob hoc solum, quod apud homines bene et humane fieri videtur. Animus enim quaeritur, et propositum ponderatur. Non ergo patiemur, figuram et figmentum Dei feris ac volucribus in praedam iacere: sed reddemus id terrae, unde ortum est; et quamvis in homine ignoto necessariorum munus implebimus, in quorum locum, quia de sunt, succedat humanitas, et ubicumque homo desiderabitur, ibi exigi officium nostrum putabimus. In quo autem magis iustitiae ratio consistit, quam in eo, ut quod praestamus nostris per affectum, praestemus alienis per humanitatem; quae est multo certior iustiorque? Quae cum fit, iam non homini praestatur, qui nihil sentit; sed Deo soli, cui carissimum sacrificium est opus iustum. Dicet aliquis fortasse: Si haec omnia fecero, nihil habebo. Quid enim, si magnus hominum numerus egebit, algebit, capietur, morietur, ut haec facientem vel uno die patrimonio exui sit necesse, perdamne rem familiarem, meo, aut maiorum labore quaesitam, ut iam ipsi mihi aliena misericordia vivendum sit? |
| 6 | Quid tu tam pusillo animo paupertatem times? quam etiam vestri philosophi laudant: nihil hac tutius, nihilque tranquillius esse testantur. Hoc quod times, sollicitudinum portus est. An ignoras, quot periculis, quot casibus cum his malis opibus subiaceas? Quae tecum bene agent, si sine tuo cruore transierint. Tu vero praeda onustus incedis, et spolia geris, quae irritent animos etiam tuorum. Quid ergo dubitas bene collocare id, quod tibi forsan eripiet aut unum latrocinium, aut existens repente proscriptio, aut hostilis aliqua direptio? Quid verere fluxum et fragile bonum facere sempiternum, aut thesauros tuos custodi Deo credere, ubi non furem praedonemque timeas, non rubiginem, non tyrannum? Qui apud Deum dives est, pauper esse nunquam potest. Si iustitiam tanti putas, sequere, abiectis oneribus quae te premunt: libera te ipsum compedibus et catenis, ut expeditus ad Deum curras. Magni et excelsi animi est despicere et calcare mortalia. Sed si hanc virtutem non capis, ut divitias tuas in aram Dei conferas, ut fragilibus tibi compares firmiora, liberabo te metu. Omnia ista praecepta non tibi soli dantur, sed omni populo, qui mente coniunctus est, et cohaeret sicut homo unus. Si solus magnis operibus non sufficis, pro virili parte operare iustitiam, sic tamen, ut quantum divitiis inter caeteros, tantum opere praecellas. Neque nunc suaderi tibi putes, ut rem familiarem tuam minuas, vel exhaurias: sed quae in supervacua fueras impensurus, ad meliora convertas. Unde bestias emis, hinc captos redime; unde feras pascis, hinc pauperes ale; unde homines ad gladium comparas, hinc innocentes mortuos sepeli. Quid prodest perditae nequitiae bestiarios facere locupletes, et instruere ad flagitia? Transfer ad magnum sacrificium male peritura; ut pro his veris muneribus habeas a Deo munus aeternum. Magna est misericordiae merces, cui Deus pollicetur peccata se omnia remissurum. Si audieris, inquit, preces supplicis tui, et ego audiam tuas. Si misertus laborantium fueris, et ego in tuo labore miserebor. Si autem non respexeris, nec adiuveris, et ego animum tuum contra te geram, tuisque te legibus iudicabo. |