Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT XI. De personis in quas beneficium sit conferendum.
| 1 | Conservanda est igitur humanitas, si homines recte dici velimus. Id autem ipsum conservare humanitatem, quid aliud est, quam diligere hominem, quia homo sit, et idem quod nos sumus? Discordia igitur atque dissensio non est secundum hominis rationem. Verumque est illud Ciceronis, quod ait, hominem naturae obedientem homini nocere non posse. Ergo si nocere homini contra naturam est, prodesse igitur homini secundum naturam sit necesse est. Quod qui non facit, hominis se appellatione dispoliat; quia humanitatis officium est, necessitati hominis ac periculo subvenire. Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis: si homo ab aliqua bestia comprehensus, auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent, an minime? Non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse, non auxiliari? non sunt ipsi homines, si putent. Nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus. Imo vero et hominis et fortis viri esse dicent, servare periturum. Si ergo in eiusmodi casibus, qui periculum vitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt, quid causae est, cur, si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent? Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis, et unam eamdemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa vera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur. Illos enim, quos periculo surripiunt, sperant sibi gratiam relaturos. Egentes autem, quia non sperant, perire arbitrantur quidquid eiusmodi hominibus impertiant. Hinc est illa Plauti detestanda sententia: Male meretur, qui mendico dat, quod edat. Nam et illud, quod dat, perit; Et illi producit vitam ad miseriam. Atenim poeta fortasse pro persona locutus est. |
| 2 | Quid Marcus Tullius in suis Officialibus libris, nonne hoc idem suadet, non esse omnino largiendum? Sic enim dixit: 'Largitio quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit; ita benignitate benignitas tollitur, qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis.' Et idem paulo post: 'Quid autem est stultius, quam quod libenter facias, curare ut id diutius facere non possis?' Videlicet professor sapientiae refrenat homines ab humanitate, monetque ut rem familiarem diligenter custodiant; malintque arcam, quam iustitiam conservare. Quod cum intelligeret inhumanum esse, ac nefarium, mox alio capite, quasi actus poenitentia, sic ait: 'Nonnunquam tamen est largiendum; nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum, et saepe idoneis hominibus egentibus de re familiari impertiendum.' Quid est idoneis? nempe iis, qui restituere ac referre gratiam possint. Si nunc Cicero viveret, exclamarem profecto: Hic, hic, Marce Tulli, aberrasti a vera iustitia; eamque uno verbo sustulisti; cum pietatis et humanitatis officia utilitate metitus es. Non enim idoneis hominibus largiendum est, sed quantum potest, non idoneis. Id enim iuste, id pie, id humane sit, quod fine spe recipiendi feceris. |
| 3 | Haec est vera illa et germana iustitia, cuius solidam et expressam nullam tenere vos dicis. Ipse pluribus locis clamas, mercenariam non esse virtutem; faterisque in libris Legum tuarum, liberalitatem gratuitam esse, his verbis: 'Nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusque dicitur, officium, non fructum sequatur.' Cur ergo idoneis potius largiris, nisi ut postea mercedem recipias? Te igitur auctore ac praeceptore iustitiae, quisquis idoneus non erit, nuditate, siti, fame conficietur; nec homines copiosi, et usque ad delicias abundantes subvenient ultimae necessitati. Si virtus mercedem non exigit, si propter se ut dicis, expetenda est; ergo iustitiam matrem principemque virtutum suo pretio, non tuo commodo aestima. Ei potissimum tribue, a quo nihil speres. Quid personas eligis? quid membra inspicis? Pro homine tibi habendus est, quisquis ideo precatur, quia te hominem putet. Abiice umbras illas imaginesque iustitiae, atque ipsam veram et expressam tene. Largire caecis, debilibus, claudis, destitutis; quibus, nisi largiare, moriendum est. Inutiles sunt hominibus, sed utiles Deo, qui eos retinet in vita, qui spiritu donat, qui luce dignatur. Fove, quantum in te est, et animas hominum, ne extinguantur, humanitate sustenta. Qui succurrere perituro potest, si non succurrerit, occidit. Verum isti, quia neque naturam retinent, neque praemium in eo quod sit sciunt, dum perdere timent, perdunt; et in id, quod maxime cavent, incidunt, ut quidquid largiuntur, aut pereat omnino, aut ad tempus brevissimum prosit. Nam qui exiguam stipem miseris negant, qui conservare humanitatem sine damno suo volunt, patrimonia sua effundunt, ut aut peritura et fragilia sibi comparent, aut certe maximis suis damnis nihil consequantur. |
| 4 | Quid enim dicendum est de iis, qui populari levitate ducti, vel magnis urbibus suffecturas opes exhibendis muneribus impendunt? nisi eos dementes atque furiosos, qui praestent id populo, quod et ipsi perdant, et nemo eorum, quibus praestatur, accipiat. Itaque ut est omnis voluptas caduca et brevis, oculorum maxime et aurium, aut obliviscuntur homines, et alterius damna pro ingratis habent; aut etiam offenduntur, si non est libidini vulgi satisfactum: ut etiam homines stultissimi malum sibi malo comparaverint; aut si adeo placuerunt, nihil amplius, quam inanem favorem paucorumque dierum fabulas assequuntur. Sic quotidie levissimorum hominum patrimonia in res supervacuas prodiguntur. Num ergo illi sapientius, qui utiliora et diuturniora civibus suis exhibent munera? ii scilicet, qui publicis operibus extructis, memoriam nomini suo quaerunt? ne isti quidem recte bona sua in terra sepeliunt; quia nec memoria quidquam mortuis confert, nec opera eorum sempiterna sunt: siquidem aut uno tremore terrae dissipantur et corruunt, aut fortuito consumuntur incendio, aut hostili aliquo impetu diruuntur, aut certe vetustate ipsa dissoluta labuntur. 'Nihil est enim ut ait orator, opere et manufactum quod non conficiat et consumat vetustas. At haec iustitia et lenitas florescit quotidie magis.' Illi ergo melius, qui tribulibus suis aut clientibus largiuntur: aliquid enim praestant hominibus, et prosunt: sed non est illa vera et iusta largitio. Beneficentia enim nulla est, ubicumque necessitas non est. Perit ergo quidquid gratiae causa tribuitur non indigentibus; aut cum foenore redit, et beneficentia non erit. Quod et si gratum est iis, quibus datur, iustum tamen non est, quia si non fiat, nihil mali sequitur. Unum igitur certum et verum liberalitatis officium est, egentes atque inutiles alere. |