monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14 > 21 > 1 > 23 > 2 > 16 > 3 > 5 > 11 > 4 > 10
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, IX. De Lege et Praecepto Dei; de Misericordia, atque errore Philosophorum. <<<     >>> XI. De personis in quas beneficium sit conferendum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT X. De Religione erga Deum, et Misericordia erga homines; atque de Mundi principio.

1 Dixi, quid debeatur Deo: dicam nunc, quid homini tribuendum sit; quanquam id ipsum quod homini tribueris, Deo tribuitur, quia homo Dei simulacrum est. Sed tamen primum officium iustitiae est, coniungi cum Deo; secundum, cum homine. Sed illud primum, Religio dicitur; hoc secundum, misericordia vel humanitas nominatur. Quae virtus propria est iustorum et cultorum Dei; quod ea sola vitae communis continet rationem. Deus enim, qui caeteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generavit. Hominem vero quia nudum fragilemque formavit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter caetera hunc pietatis affectum ut homo hominem tueatur, diligat, foveat, contraque omnia pericula et accipiat, et praestet auxilium. Summum igitur inter se hominum vinculum est humanitas: quod qui disrupit, nefarius et parricida existimandus est. Nam si ab uno homine, quem Deus finxit, omnes orimur, certe consanguinei sumus; et ideo maximum scelus putandum est, odisse hominem, vel nocentem. Propterea Deus praecepit inimicitias per nos nunquam faciendas, semper esse tollendas; scilicet ut eos, qui sint nobis inimici, necessitudinis admonitos mitigemus. Item si ab uno Deo inspirati omnes et animati sumus, quid aliud quam fratres sumus? Et quidem coniunctiores, quod animis, quam quod corporibus. Itaque non errat Lucretius, cum dicit: Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: Omnibus ille idem pater est. Ergo pro belluis immanibus sunt habendi, qui homini nocent, qui contra ius humanitatis et fas omne spoliant, cruciant, occidunt, exterminant.
2 Ob hanc necessitudinem germanitatis docet nos Deus, malum nunquam facere, semper bonum. Id autem ipsum bene facere quid sit, idem ipse praescribit: praestare auxilium depressis et laborantibus; impertiri victum non habentibus. Deus enim, quoniam pius est, animal nos voluit esse sociale. Itaque in aliis hominibus nos ipsos cogitare debemus. Non meremur in periculo liberari si non succurrimus: non meremur auxilium, si negamus. Ad hanc partem Philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae virtutis specie capti, misericordiam de homine sustulerunt, et dum volunt sanare, vitiaverunt. Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane seipsos inhumanae suae virtutis rigore dissociant. Convincendus ergo etiam hic error illorum est, qui nihil cuiquam impertiendum putant. Urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt: sed alii eos homines, qui sint ex terra primitus nati, cum per silvas et campos erraticam degerent vitam, nec ullo inter se sermonis aut iuris vinculo cohaererent, sed frondes et herbam pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus haberent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant. Tum eos, qui aut laniati effugerant, aut laniari proximos viderant, admonitos periculi sui ad alios homines decurrisse, praesidium implorasse, et primo nutibus voluntatem suam significasse; deinde sermonis initia tentasse, ac singulis quibusque rebus nomina imprimendo, paulatim loquendi perfecisse rationem. Cum autem nec multitudinem ipsam viderent contra bestias esse tutam, oppida etiam coepisse munire; vel ut quietem noctis tutam sibi facerent, vel ut incursiones atque impetus bestiarum non pugnando, sed obiectis aggeribus arcerent.
3 O ingenia hominibus indigna quae has ineptias protulerunt! miseros, atque miserabiles, qui stultitiam suam litteris memoriaeque mandaverunt! Qui cum viderent mutis quoque animalibus ingenitam esse rationem, vel conveniendi, vel invicem appetendi, vel periculi fugiendi, vel mali cavendi, vel cubilia sibi et latibula parandi; homines autem ipsos existimaverint non nisi exemplis admoneri ac discere potuisse, quid metuere, quid cavere, quid facere deberent; aut nunquam conventuros inter se fuisse, nec loquendi rationem reperturos, nisi eos bestiae comedissent. Haec aliis delira visa sunt (ut fuerunt) dixeruntque, non ferarum laniatus causam fuisse coeundi, sed ipsam potius humanitatem: itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens, et communionis ac societatis appetens esset. Non magna inter eos disceptatio est. Siquidem causae dispares sunt, res eadem est. Potuit igitur utrumque, quia non repugnat: sed tamen utrumque nullo modo verum est; quia non per omnem terram nati sunt homines e terra, tanquam ex draconis alicuius dentibus proseminati (ut poetae ferunt) sed unus homo à Deo fictus est, ab eoque uno omnis terra humano genere completa est, eadem scilicet ratione, qua rursus post diluvium: quod certe negare non possunt. Nulla igitur in principio facta est eiusmodi congregatio; nec unquam fuisse homines in terra, qui praeter infantiam non loquerentur, intelliget cui ratio non deest. Fingamus tamen illa vera esse, quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.
4 Si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis imbecillitatem suam tuerentur; succurrendum est igitur homini, qui egeat auxilio. Cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint, foedus illud inter homines a principio ortus sui ictum aut violare, aut non conservare, summum nefas putandum est. Nam qui se a praestando auxilio removet, etiam ab accipiendo se removeat necesse est; quia nullius opera indigere se putat, qui alteri suam denegat. Huic vero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more vivendum est. Quod si fieri non potest, retinendum est igitur omni modo vinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest vivere. Retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere. Sin vero (ut illi alii disputant) humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet agnoscere. Quod si fecerunt illi rudes et adhuc feri homines, et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis, et sermonis rerumque omnium commercio inter se copulatis esse faciendum, qui assueti hominibus solitudinem ferre non possunt?
Lactantius HOME

bav161.356 bmv147.258

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, IX. De Lege et Praecepto Dei; de Misericordia, atque errore Philosophorum. <<<     >>> XI. De personis in quas beneficium sit conferendum.
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14 > 21 > 1 > 23 > 2 > 16 > 3 > 5 > 11 > 4 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik