monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, VIII. De erroribus Philosophorum, ac varietate Legum. <<<     >>> X. De Religione erga Deum, et Misericordia erga homines; atque de Mundi principio.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT IX. De Lege et Praecepto Dei; de Misericordia, atque errore Philosophorum.

1 Huius legis caput primum est, ipsum Deum nosse, soli obtemperare, solum colere. Non potest enim rationem hominis obtinere, qui parentem animae suae Deum nescit; quod est summum nefas. Quae ignoratio facit, ut diis alienis serviat, quo nihil sceleratius committi potest. Hinc iam proclivis est ad malitiam gradus per ignorantiam veri ac singularis boni; quia Deus, quem nosse refugit, fons est ipse bonitatis. Vel si iustitiam sequi volet Dei, divini tamen iuris ignarus, gentis suae leges tanquam verum ius amplectitur; quas non utique iustitia, sed utilitas reperit. Cur enim per omnes populos diversa et varia iura sunt condita, nisi quod unaquaeque gens id sibi sanxit, quod putavit rebus suis utile? Quantum autem a iustitia recedat utilitas, populus ipse Romanus docet, qui per Feciales bella indicendo, et legitime iniurias faciendo, semper aliena cupiendo, atque rapiendo, et possessionem sibi totius orbis comparavit. Verum hi iustos se putant, si contra leges suas nihil faciant; quod etiam timori adscribi potest, si praesentium poenarum metu sceleribus abstineant. Sed concedamus sane, ut id natura, vel (ut ait philosophus) sua sponte faciant, quod legibus facere coguntur. Num idcirco iusti erunt, quia parent institutis hominum, qui et ipsi aut errare, aut iniusti esse potuerunt! Sicut illi duodecim Tabularum conditores, qui certe publicae utilitati pro conditione temporum servierunt. Aliud est igitur civile ius, quod pro moribus ubique variatur: aliud est vera iustitia, quam uniformem ac simplicem proposuit omnibus Deus; quem qui ignorat, et ipsam iustitiam ignoret necesse est.
2 Sed putemus fieri posse, ut aliquis naturali et ingenito bono veras virtutes capiat, qualem fuisse Cimonem Athenis accepimus, qui et egentibus stipem dedit, et pauperes invitavit, et nudos induit. Tamen cum illud unum quod est maximum deest, agnitio Dei, iam illa bona omnia supervacua sunt et inania, ut frustra in his assequendis laboraverit. Omnis enim iustitia eius similis erit humano corpori caput non habenti; in quo tametsi membra omnia, et locis suis constent, et figura, et habitudine, tamen quoniam deest id, quod est omnium principale, et vita, et omni sensu caret. Itaque membra illa formam tantummodo membrorum habent, usum non habent, tam scilicet, quam caput sine corpore. Cui similis est, qui cum Deum non ignoret, vivit iniuste. Id enim solum habet, quod est summum: sed frustra, quoniam virtutibus tanquam membris eget.
3 Itaque ut sit vivum ac sensibile corpus, et agnitio Dei necessaria est, quasi caput; et omnes virtutes, quasi corpus. Ita fiet homo perfectus, ac vivus: sed tamen summa omnis in capite est; quamvis constare non possit sine omnibus, sine quibusdam tamen potest. Et erit quidem animal vitiosum ac debile; sed tamen vivet, sicut is qui et Deum novit, et in aliqua re peccat. Dat enim veniam peccatis Deus. Itaque sine membris aliquibus vivi potest, sine capite nullo modo. Haec res efficit, ut philosophi, etiamsi natura sint boni, tamen nihil sciant, nihil sapiant. Omnis doctrina et virtus eorum sine capite est; quia Deum nesciunt, qui est virtutis ac doctrinae caput: quem qui non agnoscit, licet videat, caecus est; licet audiat surdus; licet loquatur, elinguis est. Cum vero conditorem rerum parentemque cognoverit, tunc et videbit, et audiet, et loquetur. Habere enim caput coepit, in quo sunt sensus omnes collocati, hoc est oculi, aures, et lingua. Nam profecto is videt, qui veritatem in qua Deus est, vel Deum in quo veritas est, oculis cordis aspexerit: is audit, qui divinas voces ac praecepta vitalia pectori suo affigit: is loquitur, qui coelestia disserens, virtutem ac maiestatem Dei singularis enarrat. Quare non est dubium, quin impius sit, quisquis Deum non agnoverit; omnesque virtutes eius, quas habere aut tenere se putat, in illa mortifera via reperiuntur, quae est tota tenebrarum. Quapropter nihil est quod aliquis sibi gratuletur, si has inanes virtutes adeptus est; quia non tantum miser, qui bonis praesentibus careat, sed etiam stultus sit necesse est, qui labores in vita sua maximos suscipiat incassum. Nam dempta spe immortalitatis, quam Deus pollicetur in sua Religione versantibus, cuius assequendae gratia virtus appetenda est, et quidquid malorum acciderit perferendum, maxima erit profecto vanitas, obsequi velle virtutibus, quae frustra homini calamitates afferunt et labores. Nam si virtus est, egestatem, exilium, dolorem, mortem, quae timentur a caeteris, pati fortiter ac subire; quid tandem in se boni habet, cur eam propter seipsam philosophi dicant expetendam? Nimirum supervacuis et inanibus poenis delectantur, quibus licet agere tranquille.
4 Si enim mortales sunt animae, si virtus dissoluto corpore nihil futura est, quid fugimus attributa nobis bona, quasi aut ingrati, aut indigni qui divinis muneribus perfruamur? Quae bona ut habeamus, scelerate impieque vivendum est; quia virtutem, id est, iustitiam paupertas sequitur. Sanus igitur non est, qui nulla spe maiore proposita, iis bonis, quibus caeteri utuntur in vita, labores, et cruciatus, et miserias anteponat. Si autem virtus (ut ab his rectissime dicitur) capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre virtutis est, magnum afferat praeclarumque solatium. Nec aliter virtus, cum per se dura sit, haberi pro bono potest quam si acerbitatem suam maximo bono penset. Aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sunt alia maiora, propter quae tanti sit, et voluptates omittere, et mala omnia sustinere. Ea vero nulla sunt alia (ut in tertio docui) nisi perpetuae vitae. Hanc autem praestare quis potest, nisi Deus, qui virtutem ipsam proposuit? Ergo in Dei agnitione et cultu rerum summa versatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis; hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus quis sit nobis verus pater, eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic devotissime serviamus; in eo promerendo actus omnis, et cura, et opera collocetur.
Lactantius HOME

bav161.353 bmv147.256

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, VIII. De erroribus Philosophorum, ac varietate Legum. <<<     >>> X. De Religione erga Deum, et Misericordia erga homines; atque de Mundi principio.
monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik