monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, VI. De summo bono et virtute; deque scientia ac iustitia. <<<     >>> VIII. De erroribus Philosophorum, ac varietate Legum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT VII. De via erroris ac veritatis; quod ea simplex sit, angusta et ardua, atque Deum habeat ducem.

1 Nam illi omnes, qui per aliorum confessam stultitiam sapientes existimantur, specie virtutis inducti umbras et imagines apprehendunt, nihil verum. Quod ea fit ratione, quoniam via illa mendax, quae fert ad occasum, multos tramites habet, propter studiorum et disciplinarum varietatem, quae sunt in vita hominum dissimiles atque diversae. Nam sicut via illa sapientiae habet aliquid simile stultitiae, quod libro praecedente monstravimus: ita haec, cum sit tota stultitiae, habet aliquid simile sapientiae, quod arripiant ii, qui stultitiam publicam intelligunt; et ut habet vitia manifesta: sic habet aliquid, quod simile esse videatur virtuti; ut habet apertum scelus: sic imaginem quamdam speciemque iustitiae. Quomodo enim praecursor eius viae, cuius vis et potestas omnis in fallendo est, universos in fraudem posset inducere, nisi verisimilia hominibus ostentaret? Deus enim, ut immortale illud arcanum eius in operto esset, posuit in via sua, quae homines pro malis et turpibus aspernarentur, ut aversi a sapientia et veritate, quam sine ullo duce requirebant, in id ipsum inciderent, quod vitare ac fugere cupiebant. Itaque illam perditionis ac mortis viam multiplicem ostendit, vel quod multa sunt genera vitae, vel quod dii multi qui coluntur.
2 Huius dux praevaricator ac subdolus, ut videatur esse discrimen aliquod falsi et veri, mali ac boni, alia ducit luxuriosos, alia eos qui frugi appellantur; alia imperitos, alia doctos; alia inertes, alia strenuos; alia stultos, alia philosophos; et eos quidem non uno tramite. Illos enim, qui aut voluptates, aut divitias non refugiunt, ab hac publica et celebri via modice segregat: eos autem, qui aut virtutem sequi volunt, aut contemptum rerum profitentur, per fragosa quaedam praecipitia trahit. Sed tamen illa omnia itinera, quae speciem bonorum operum ostentant, non sunt aliae viae, sed diverticula et semitae; quae videntur quidem ab illa communi dextroversum separari, ad eamdem tamen, et ad unum omnes exitum sub ipso fine referuntur. Ibi enim dux, ille coniungit omnes, ubi opus fuerat, bonos a malis, fortes ab inertibus, sapientes a stultis separari; in deorum scilicet cultu, in quo ille universos, quia sine ullo discrimine stulti fuerunt, uno mucrone iugulat, et praecipitat in mortem. Haec autem via, quae est veritatis, et sapientiae, et virtutis, et iustitiae, quorum omnium fons unus est, una vis, una sedes; et simplex est, quod paribus animis, summaque concordia unum sequamur, et colamus Deum; et angusta, quoniam paucioribus virtus data est; et ardua, quoniam ad bonum, quod summum atque sublime est, nisi cum summa difficulate ac labore non potest perveniri.
Lactantius HOME

bav161.350 bmv147.254

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik