Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT VI. De summo bono et virtute; deque scientia ac iustitia.
| 1 | Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse virtutem; deinde quid sit virtus, et in quo sit. Sequitur, ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum nescisse philosophos, breviter ostendam, quia pene declaratum est libro tertio, cum de Summo Bono disputarem. Quia autem quid esset summum nescierunt, et in caeteris bonis malisve, quae summa non sunt, erraverint necesse est; quae non potest vero iudicio examinare, qui fontem ipsum non tenet, unde illa descendunt. Fons autem bonorum Deus est, malorum vero ille, scilicet divini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus. Ab his duobus principiis bona malaque oriuntur. Quae veniunt a Deo, hanc habent rationem, ut immortalitatem parent, quod est Summum Bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a coelestibus avocatum, terrenisque demersum, ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum. Num igitur dubium est, quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraverint, qui nec Deum, nec adversarium Dei scierint? Itaque finem bonorum ad corpus, et ad hanc brevem vitam retulerunt, quam scilicet solvi et occidere necesse est: non sunt progressi ulterius. Sed omnia eorum praecepta, et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent, et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur; pertinent enim non ad vitam homini comparandam, sed ad quaerendas vel augendas opes, honores, gloriam, potentiam; quae sunt universa mortalia, tam scilicet, quam ille qui, ut ea sibi contingerent, laboravit. Hinc est illud: Virtus, quaerendae finem rei scire modumque. Praecipiunt enim quibus modis, et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia vident male quaeri solere: sed huiusmodi virtus non est proposita sapienti. Nec enim virtus est, opes quaerere, quarum neque inventio, neque possessio in nostra potestate est. Itaque et quaestu, et obtentu faciliores sunt malis, quam bonis. Non potest ergo virtus esse in iis rebus quaerendis, in quarum contemptu vis ac ratio virtutis apparet; nec ad ea ipsa transfugiet, quae magno ac excelso animo calcare ac proterere gestit: neque fas est, animam coelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi comparet, ab immortalibus suis operibus avocari. Sed potissimum in iis rebus comparandis virtutis ratio consistit, quas nobis nec homo ullus, nec mors ipsa possit auferre. Cum haec ita se habeant, illud quod sequitur verum est: Virtus, divitiis pretium persolvere posse. Qui versus idem fere significat, quod primi duo. Sed neque ipse, neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum, vel quale, vel quod sit. Id enim poeta, et illi omnes, quos secutus est, putaverunt, recte opibus uti, hoc est, frugi esse; non instruere convivia sumptuose; nec largiri temere; non effundere in res supervacuas, aut turpes, rem familiarem. |
| 2 | Dicet aliquis fortasse: Quid tu? negas ne hanc esse virtutem? Non equidem nego; contraria enim videar probare, si negem. Sed veram nego; quia non sit illa coelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit, nisi quod remaneat in terra. Quid sit autem recte opibus uti, et qui sit ex divitiis fructus petendus, declarabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero. Iam caetera, quae sequuntur, nullo modo vera sunt. Nam improbis inimicitias aut indicere, bonorum defensionem suscipere, potest cum malis esse commune. Quidam enim probitate ficta viam sibi ad potentiam muniunt, faciuntque multa, quae boni solent, eo quidem promptius, quod fallendi gratia faciunt. Utinamque tam facile esset praestare, quam facile est simulare bonitatem. Sed ii, cum esse coeperint propositi ac voti sui compotes, et summum potentiae gradum ceperint, tum vero simulatione deposita, mores suos detegunt: rapiunt omnia, et violant, et vexant; eosque ipsos bonos, quorum causam susceperant, insequuntur, et gradus per quos ascenderunt amputant, ne quis illos contra ipsos possit imitari. Verumtamen putemus, hoc officium non nisi boni esse, ut bonos defendat. At id suscipere, facile est, implere, difficile; quia cum te certamini congressionique commiseris, in arbitrio Dei, non tuo, posita victoria est. Et plerumque improbi, et numero, et conspiratione sunt potentiores, quam boni; ut ad eos superandos, non tam virtus sit, quam felicitas necessaria. An aliquis ignorat, quoties melior iustiorque pars victa sit? Hinc semper dominationes acerbae in cives extiterunt. Plena est exemplis omnis historia: sed nos contenti erimus uno. Cneius Pompeius bonorum voluit esse defensor; siquidem pro republica, pro Senatu, pro libertate arma suscepit. Idem tamen victus cum ipsa libertate occidit, et a spadonibus Aegyptiis detruncatus, insepultus abiectus est. |
| 3 | Non est igitur virtus, aut hostem malorum esse, aut defensorem bonorum, quia virtus incertis casibus non potest esse subiecta. Commoda praeterea patriae sibi prima putare. Sublata hominum concordia, virtus nulla est omnino. Quae sunt enim patriae commoda, nisi alterius civitatis, aut gentis incommoda? Id est, fines propagare aliis violenter ereptos, augere imperium, vectigalia facere maiora. Quae omnia non utique virtutes, sed virtutum sunt eversiones. In primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tollitur denique ipsa iustitia, quae dissidium generis humani ferre non potest, et ubicumque arma fulserint, hinc eam fugari et exterminari necesse est. Verum est enim Ciceronis illud: Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, dirimunt hi communem generis humani societatem: qua sublata, beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur. Nam quomodo potest iustus esse, qui nocet, qui odit, qui spoliat, qui occidit? Quae omnia faciunt, qui patriae prodesse nituntur. Id enim ipsum prodesse, quid sit, ignorant, qui nihil putant utile, nihil commodum, nisi quod teneri manu potest, quod solum teneri non potest, quia eripi potest. |
| 4 | Haec itaque (ut ipsi appellant) bona quisquis patriae acquisierit, hoc est, qui eversis civitatibus, gentibusque deletis, aerarium pecunia referserit, agros ceperit, cives suos locupletiores fecerit; hic laudibus fertur in coelum, in hoc putatur summa et perfecta esse virtus. Qui error non modo populi et imperitorum, sed etiam philosophorum est; qui praecepta quoque dant ad iniustitiam, ne stultitiae ac malitiae disciplinae auctoritas desit. Itaque cum de officiis ad rem militarem pertinentibus disputant, neque ad iustitiam, neque ad veram virtutem accommodatur illa omnis oratio, sed ad hanc vitam moremque civilem, quem non esse iustitiam, et res indicat, et ipse Cicero testatus est. 'Sed nos, inquit, veri iuris, germanaequae iustitiae, solidam et expressam effigiem nullam tenemus. Umbra et imaginibus utimur; easque ipsas utinam sequeremur! Feruntur enim ab optimis naturae ac veritatis exemplis.' Umbra est igitur et imago iustitiae, quam illi iustitiam putaverunt. Quid sapientiam? nonne idem confitetur in phisosophis esse nullam? 'Aut cum Fabricius, inquit, aut Aristides iustus nominatur, aut ab illis fortitudinis, aut ab his iustitiae petitur tanquam a sapiente exemplum. Nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intelligi. Nec ii qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem: sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quamdam gerebant speciemque sapientium.' Si ergo et philosophis ipsorum confessione adempta sapientia est, et iis qui iusti habiti sunt, adempta iustitia est, omnes igitur illae virtutis descriptiones falsae sint necesse est; quia quae sit virtus vera, scire non potest, nisi iustus ac sapiens. Iustus autem ac sapiens nemo est, nisi quem Deus praeceptis coelestibus erudivit. |