monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, III. De viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis. <<<     >>> V. De falsa virtute, et eadem vera; ac de scientia.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT IV. De viis vitae, de voluptatibus, necnon de incommodis Christianorum.

1 Una est itaque virtutis ac bonorum via, quae fert, non in Elysios campos (ut poetae loquuntur), sed ad ipsam mundi arcem: At laeva malorum Exercet poenas, et ad impia tartara mittit. Est enim criminatoris illius qui, pravis religionibus institutis, avertit homines ab itinere coelesti, et in viam perditionis inducit. Cuius viae species et figura sic est composita in aspectu, ut plana et patens, omni genere florum atque fructuum delectabilis esse videatur. In ea enim posita sunt omnia quae pro bonis habentur in terra: opulentiam dico, honorem, quietem, voluptatem, illecebras omnes; sed cum his pariter iniustitiam, crudelitatem, superbiam, perfidiam, libidinem, cupiditatem, discordiam, ignorantiam, mendacium, stultitiam, caeteraque vitia. Exitus autem huius viae talis est. Cum ventum fuerit ad extremum, undè iam regredi non licet, cum omni suâ pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit, quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat. Quisquis enim praesentium bonorum specie captus, et in his consequendis ac fruendis occupatus, non praeviderit ea quae post mortem secutura sunt, seque a Deo averterit: is vero ad inferos deiectus, in aeternam damnabitur poenam.
2 Via vero illa coelestis, difficilis et clivosa proposita est, vel spinis horrentibus aspera, vel saxis extantibus impedita; ut cum summo labore ac pedum tritu, cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum. In hac posuit iustitiam, temperantiam, patientiam, fidem, castitatem, abstinentiam, concordiam, scientiam, veritatem, sapientiam, caeterasque virtutes; sed simul cum his paupertatem, ignominiam, laborem, dolorem, amaritudines omnes. Quisquis enim spem suam porrexerit longius, et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac levis difficultatem viae superet. Nec enim potest, qui se apparatu regio circumdederit, aut divitiis oneraverit, angustias illas vel ingredi, vel tenere. Unde intelligitur, idcirco malis et iniustis facilius provenire quae cupiant, quia prona et declivis est eorum via: bonis autem, quae optent, difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur. Iustus ergo, quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui, derisui, odio sit necesse est. Omnes enim quos cupiditas, aut voluptas praecipites trahit, invident ei qui virtutem capere potuit; et inique ferunt id habere aliquem, quod ipsi non habent. Erit itaque pauper, humilis, ignobilis, subiectus iniuriae; et tamen omnia, quae amara sunt, perferens. Et si patientiam iugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona virtutis; et a Deo pro laboribus, quos in vita propter iustitiam pertulit, immortalitate donabitur. Hae sunt viae quas Deus humanae vitae assignavit, in quibus singulis, et bona ostendit, et mala, sed ordine praepostero atque converso. In una enim monstravit temporalia prius mala cum aeternis bonis, qui est ordo melior: in altera, temporalia prius bona cum aeternis malis, qui est ordo deterior; ut quicumque praesentia mala cum iustitia delegerit, maiora et certiora consequatur bona, quam fuerunt illa, quae sprevit: quisquis autem praesentia bona praeposuerit iustitiae, in maiora et longiora incidat mala, quam fuerunt illa, quae fugit. Haec enim vita corporalis, quia brevis est, idcircò et bona eius, et mala, brevia sint necesse est. Illa vero spiritalis, quae huic terrenae contraria est, quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius, et mala, sempiterna sunt. Ita fit, ut et bonis brevibus mala aeterna, et malis brevibus bona aeterna succedant.
3 Itaque cum simul proposita sint homini bona, et mala, considerare unumquemque secum decet, quanto satius sit, perpetuis bonis mala brevia pensare, quam pro brevibus et caducis bonis mala perpetua sustinere. Nam sicut in hoc saeculo, cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio; esuriendum, sitiendum, aestus, frigora perferenda, humi quiescendum, vigilandum, periclitandum est ut, salvis pignoribus, et domo, et re familiari, et omnibus pacis ac victoriae bonis perfrui possis: sin autem praesens otium malueris, quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est; praeoccupabit enim adversarius non resistentem; vastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi venient, et tu ipse interficiere, aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens commodum differendum est, ut maius longiusque pariatur. Sic in omni hac vita, quia nobis adversarium Deus reservavit, ut possemus capere virtutem, omittenda est praesens voluptas, ne hostis opprimat: vigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et gravia patienter ferenda; eo quidem promptius, quo nobis imperator noster Deus praemia pro laboribus aeterna constituit. Et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant, quae possunt eodem modo perire, quo parta sunt: certe nobis nullus labor est recusandus, quibus id acquiritur, quod nullo modo possit amitti.
4 Voluit enim Deus, qui homines ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare, et intentis acriter animis, ad unius hostis insidias vel apertos impetus vigilare; qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, variis artibus captat, pro cuiusque natura et moribus saeviens. Aliis enim cupiditatem insatiabilem immittit, ut opibus suis tanquam compedibus illigatos a via veritatis excutiat. Alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos, a Dei contemplatione detorqueat. Alios immoderatis libidinibus immergit, ut voluptati et corpori servientes, ad virtutem respicere non possint. Aliis vero inspirat invidiam, ut suis ipsi tormentis occupati, nihil cogitent aliud nisi eorum, quos oderint, felicitatem? Alios inflat ambitionibus. Ii sunt, qui ad gerendos magistratus omnem vitae suae operam curamque convertunt, ut fastos signent, et annis nomen imponant. Quorumdam cupiditas tendit altius, non ut provincias temporali gladio regant: sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici velint universi generis humani. Quos autem pios viderit, variis implicat religionibus, ut impios faciat. Iis vero, qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos impingit; uti specie lucis excaecet, ne quis comprehendat ac teneat veritatem. Sic hominibus obstruxit aditus omnes, et obsepsit vias, publicis laetus erroribus: quos ut discutere possemus, ipsumque auctorem malorum vincere, illuminavit nos Deus, et armavit vera coelestique virtute; de qua nunc mihi disserendum est.
Lactantius HOME

bav161.338 bmv147.247

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, III. De viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis. <<<     >>> V. De falsa virtute, et eadem vera; ac de scientia.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik