monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, II. De falsorum deorum et veri Dei cultu. <<<     >>> IV. De viis vitae, de voluptatibus, necnon de incommodis Christianorum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT III. De viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis.

1 Duae sunt viae (Constantine imperator) per quas humanam vitam progredi necesse est: una, quae in coelum ferat; altera, quae ad inferos deprimat; quas et poetae in carminibus, et philosophi in disputationibus suis induxerunt. Et quidem philosophi alteram virtutum esse voluerunt, alteram vitiorum: eamque quae sit assignata virtutibus, primo aditu esse et arduam, et confragosam; in qua si quis, difficultate superata, in summum eius evaserit, habere eum de caetero planum iter, lucidum amoenumque campum, et omnes laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos. Quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in eam vitiorum viam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena, multoque tritior, deinde cum in eam paulo ulterius processerint, amoenitatis eius speciem repente subduci: exoriri autem viam praecipitem, nunc saxis asperam, nunc obductam sentibus, nunc gurgitibus intercisam, vel torrentibus rapidam, ut laborare, haerere, labi, cadere sit necesse. Quae omnia eo proferuntur, ut appareat in virtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus, et solidas atque incorruptas voluptates: vitia vero quibusdam delinimentis naturalibus illicere animos hominum, et inanium iucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere. Sapiens prorsus disputatio, si virtutum ipsarum formas atque terminos scirent. Non enim didicerant, vel quae sint, vel quid eas mercedis a Deo maneat; quod nos his duobus libris docebimus.
2 Hi vero, quia ignorabant aut dubitabant animas hominum immortales esse, et virtutes, et vitia, terrenis honoribus aut poenis aestimaverunt. Omnis ergo haec de duabus viis disputatio, ad frugalitatem ac luxuriam spectat. Dicunt enim humanae vitae cursum Y litterae esse similem, quod unusquisque hominum, cum primae adolescentiae limen attigerit, et in eum locum venerit, Partes ubi se via findit in ambas, haereat nutabundus, ac nesciat in quam se partem potius inclinet. Si ducem nactus fuerit, qui dirigat ad meliora titubantem, hoc est, si aut philosophiam didicerit, aut eloquentiam, aut aliquid honestae artis, quo evadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam ac copiosam vitam disputant peracturum. Si vero doctorem frugalitatis non invenerit, in sinistram viam, quae melioris speciem mentiatur, incidere, id est, desidiae, inertiae, luxuriae se tradere; quae suavia quidem videntur ad tempus vera bona ignoranti, post autem, amissa omni dignitate ac re familiari, in omnibus miseriis ignominiaque victurum. Ad corpus ergo, et ad hanc vitam, quam in terra ducimus, fines earum viarum retulerunt. Poetae fortasse melius, qui hoc bivium apud inferos esse voluerunt. Sed in eo falluntur, quod eas vias mortuis proposuerunt. Utrique ergo vere: sed tamen utrique non recte; quia oportuit vias ipsas ad vitam, fines earum ad mortem referri. Nos igitur melius et verius, qui duas istas vias coeli et inferorum esse dicimus, quia iustis immortalitas, iniustis poena aeterna proposita est.
3 Quomodo autem hae viae vel in coelum tollant, vel ad inferna praecipitent, explicabo: aperiam quae sint virtutes quas philosophi nescierunt; tum earum quae sint praemia, simul etiam quae sint vitia, quaeve eorum supplicia, monstrabo. Nam fortasse aliquis expectet, ut separatim de vitiis ac virtutibus dicam, cum de bono aut malo disserentibus nobis, etiam quod est contrarium possit intelligi. Sive enim virtutes inseras, vitia sua sponte decedent: sive vitia eximas, virtutes ultro subibunt. Sic bonorum ac malorum constituta natura est, ut se invicem semper oppugnent, semper expellant: ita fit, ut neque vitia detrahi sine virtutibus possint, nec virtutes inseri sine detractione vitiorum. Has igitur vias longe aliter inducimus, quam a philosophis induci solent. Primum, quod utrique praepositum esse dicimus ducem, utrumque immortalem: sed alterum honoratum, qui virtutibus ac bonis praesit, alterum damnatum, qui vitiis ac malis. Illi autem in dexteteriore tantum via ducem ponunt, neque unum, neque perpetuum. Siquidem quemlibet doctorem bonae artis inducunt, qui a desidia revocet homines, et frugi esse doceat. Sed neque ingredi faciunt in eam viam, nisi pueros et adolescentes; videlicet quod artes discantur in his aetatibus. Nos autem omnis sexus, et generis, et aetatis, in hoc coeleste iter inducimus; quia Deus, qui eius viae dux est, immortalitatem nulli homini nato negat. Forma quoque ipsarum viarum non ita est, ut illi putaverunt. Quid enim opus est Y littera in rebus contrariis atque diversis? Sed altera illa melior conversa est ad solis ortum, altera illa deterior, ad occasum; quoniam qui veritatem ac iustitiam sequitur, is, accepto immortalitatis praemio, perenni luce potietur: qui autem ab illo malo duce illectus praetulerit vitia virtutibus, mendacium veritati, necesse est ad occasum et tenebras deferatur. Describam igitur utramque, et earum proprietates habitusque monstrabo.
Lactantius HOME

bav161.335 bmv147.245

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, II. De falsorum deorum et veri Dei cultu. <<<     >>> IV. De viis vitae, de voluptatibus, necnon de incommodis Christianorum.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik