monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2
Lactantius, Divinae Institutiones, 6, I. De Dei veri cultu et innocentia, atque de cultu falsorum deorum. <<<     >>> III. De viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, CAPUT II. De falsorum deorum et veri Dei cultu.

1 Mactant igitur opimas ac pingues hostias Deo, quasi esurienti; profundunt vina, tanquam sitienti; accendunt lumina, velut in tenebris agenti. Quod si suspicari, aut percipere animo possent quae sint bona illa coelestia, quorum magnitudinem, terreno adhuc corpore obvoluti, sensu capere non possumus, iam se cum his officiis inanibus stultissimos esse cognoscant. Vel si coeleste lumen, quod dicimus solem, contemplari velint, iam sentient quam non indigeat lucernis eorum Deus, qui ipse in usum hominis tam claram, tam candidam lucem dedit. Et tamen cum in tam parvo circulo, qui propter longinquitatem non amplius quam humani capitis videtur habere mensuram, tantum sit fulgoris, ut eum mortalium luminum acies non queat contueri; et si paulisper intenderis, hebetatos oculos caligo ac tenebrae consequantur: quid tandem luminis, quid claritatis apud ipsum Deum, penes quem nulla nox est, esse arbitremur? qui hanc ipsam lucem sic moderatus est, ut neque nimio fulgore, neque calore vehementi noceret animantibus; tantumque istarum rerum dedit ei, quantum aut mortalia corpora pati possent, aut frugum maturitas postularet. Num igitur mentis suae compos putandus est, qui auctori et datori luminis candelarum ac cerarum lumen offert pro munere? Aliud vero ille a nobis exigit lumen, et quidem non fumidum, sed (ut ait poeta) liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis φῶτες nuncupamur, quod exhibere non potest, nisi qui Deum agnoverit. Illorum autem dii, quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores, quia coeleste nihil sapiunt, etiam religiones, quibus deserviunt, ad terram revocant. In ea enim lumine opus est quia ratio eius, et natura tenebrosa est. Itaque diis non coelestem sensum, sed humanum potius attribuunt. Ideoque illis necessaria et grata credunt esse, quae nobis; quibus aut esurientibus opus est cibo, aut sitientibus, potu, aut veste algentibus, aut cum sol decesserit, lumine, ut videre possimus.
2 Nullis igitur ex rebus tam probari et intelligi potest, deos istos, cum aliquando vixerint, mortuos esse, quam ex ipso ritu qui est totus e terra. Quid enim coelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo vesci, quod homines aspernantur attingere. Et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamvis ille grassator, adulter, veneficus, parricida sit, beatus ac felix erit. Hunc diligunt, hunc tuentur; huic omnia, quae optaverit, praestant. Merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet: Qua tu (inquit) mercede deorum Emeris auriculas; pulmone et lactibus unctis? Sentiebat videlicet non carne opus esse ad placandam coelestem maiestatem, sed mente sancta, et iusto animo, et pectore (ut ipse ait) quod naturali sit honestate generosum. Haec est religio coelestis, non quae constat ex rebus corruptis, sed quae virtutibus animi, qui oritur e coelo. Hic verus est cultus, in quo mens colentis seipsam Deo immaculatam victimam sistit. Id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. Nihil enim tam praeclarum, hominique conveniens potest esse, quam erudire homines ad iustitiam.
3 Apud Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens, malle se dicit vel unum parvum de Officio libellum, quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. Quae sententia non utique Catuli, qui fortasse illud non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit. Credo, ut libros, quos de Officiis erat scripturus, commendaret: in quibus ipsis, nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius, quam praecepta vitae dare. Quod si hoc illi faciunt, quibus non est veritas cognita; quanto magis nos facere debemus, qui a Deo eruditi et illuminati possumus vera praecipere? Nec tamen sic docebimus, ut quasi prima virtutis elementa tradamus, quod est infinitum: sed tanquam docendum susceperimus eum, qui apud illos iam perfectus esse videatur. Manentibus enim praeceptis eorum, quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus, ad perficiendam consummandamque iustitiam, quam non tenent. Ea vero, quae possunt cum illis esse communia, praetermittam; ne quid ab iis videar mutuari, quorum errores coarguere atque aperire decreverim.
Lactantius HOME

bav161.332 bmv147.243

Lactantius, Divinae Institutiones, 6, I. De Dei veri cultu et innocentia, atque de cultu falsorum deorum. <<<     >>> III. De viis, et de vitiis et virtutibus; ac de coeli praemiis et infernorum poenis.
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik