| 1 | Quod erat officium suscepti muneris, divino Spiritu instruente, ac suffragante ipsa veritate, complevimus: cuius asserendae atque illustrandae causam mihi et conscientia, et fides, et ipse Dominus noster imposuit; sine quo nec sciri quidquam potest, nec explicari. Venio nunc ad id quod est summum operis huius et maximum, ut doceam quo ritu, quove sacrificio Deum coli oporteat. Id enim est hominis officium, in eoque solo summa rerum, et omnis beatae vitae ratio consistit: quandoquidem propterea ficti et inspirati ab eo sumus, non ut coelum videremus et solem (quod Anaxagoras putavit), sed ut artificem solis et coeli Deum pura et integra mente coleremus. Quamvis autem praecedentibus libris, pro ingenii mediocritate defenderim veritatem; tamen ex ritu quoque ipso elucere vel maxime potest. Nihil enim sancta et singularis illa maiestas aliud ab homine desiderat, quam solam innocentiam: quam si quis obtulerit Deo, satis pie, satis religiose litavit. Homines autem, neglecta iustitia, cum sint omnibus flagitiis ac sceleribus inquinati, religiosos se putant, si templa et aras hostiarum sanguine cruentaverint, si focos odorati ac veteris vini profusione madefecerint. Quin etiam sacras dapes apparant, et exquisitas epulas, quasi aliquid inde libaturis offerunt. Quidquid aspectu rarum, quidquid opere aut odore pretiosum est, id gratum esse diis suis, non ex aliqua divinitatis ratione, quam nesciunt, sed ex suis cupiditatibus iudicant; nec intelligunt terrenis opibus Deum non indigere. |
| 2 | Nihil enim sapiunt, nisi terram; bonaque et mala solius corporis sensu et voluptate perpendunt. Huius arbitrio, ut religionem ponderant, sic totius vitae suae acta disponunt. Et quoniam se semel a coeli contemplatione averterunt, sensumque illum coelestem corpori mancipaverunt, libidinibus fraena permittunt; tanquam secum ablaturi voluptatem, quam momentis omnibus capere festinant, cum animus ministerio corporis, non corpus ministerio animi uti debeat. Iidem maximum bonum iudicant opes. Quas si bonis artibus assequi non possunt, malis assequuntur; fraudant, rapiunt, spoliant, insidiantur, abiurant. Nihil denique moderati aut pensi habent, dummodo auro coruscent, argento, gemmis, vestibus fulgeant, avidissimo ventrio pes ingerant, stipati familiarum gregibus per dimotum populum semper incedant. Sic addicti et servientes voluptatibus, vim vigoremque mentis extinguunt; et cum vivere se maxime putant, ad mortem concitatissime properant. Nam, sicut in secundo libro docuimus, coeli ratio in animo, terrae autem in corpore est. Qui bona negligunt animi, et corporis appetunt, in tenebris ac morte versantur, quae sunt terrae atque corporis; quia vita et lumen a coelo est: cuius quoniam expertes sunt, corpori serviendo, longe absunt ab intellectu rerum divinarum. Eadem miseros ubique caecitas premit: sicut enim qui sit verus Deus, ita qui sit verus cultus, ignorant. |