| 1 | Quidquid ergo adversum nos mali principes moliuntur, fieri ipse permittit. Et tamen iniustissimi persecutores, quibus Dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent impune laturos, quia indignationis adversus nos eius quasi ministri fuerunt. Punientur enim iudicio Dei, qui, accepta potestate, supra humanum modum fuerint abusi, et insultaverint etiam Deo superbius, eiusque nomen aeternum vestigiis suis subiecerint impie nefarieque calcandum. Propterea vindicaturum se in eos celeriter pollicetur, et exterminaturum bestias malas de terra. Sed idem, quamvis populi sui vexationes et hic in praesenti soleat vindicare; tamen iubet nos expectare patienter illum coelestis iudicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret, aut puniat. Quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore, quos sic obterunt. Veniet, veniet rabiosis et voracibus lupis merces sua, qui iustas et simplices animas, nullis facinoribus admissis, excruciaverunt. Nos tantummodo laboremus, ut ab hominibus nihil aliud in nobis, nisi sola iustitia puniatur. Demus operam totis viribus, ut mereamur a Deo simul, et ultionem passionis, et praemium. |