monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, XXI. De cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii. <<<     >>> XXIII. De iustitia et patientia Christianorum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XXII. De furore daemonum in Christianos, et errore infidelium.

1 Non ergo ideo adversus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis: sed quia veritas penes nos est, quae (ut est verissime dictum) odium parit. Quid igitur existimabimus, nisi nescire illos quid patiantur? Pergitur enim caeco et irrationabili furore; quem nos videmus, illi nesciunt. Non enim ipsi homines persequuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent: sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus veritas et nota est, et invisa, insinuant se mentibus eorum, et instigant nescios in furorem. Hi enim quamdiu pax est in populo Dei, fugitant iustos, et pavent; et cum corpora hominum occupant, animasque divexant, adiurantur ab his, et nomine Dei veri fugantur. Quo audito tremunt, exclamant, et uri se verberarique testantur; et interroganti, qui sint quando venerint, quomodo in hominem irrepserint, confitentur. Sic extorti et excruciati virtute divini nominis, exsolantur. Propter haec verbera et minas, sanctos et iustos viros semper oderunt. Et quia per se nocere his nihil possunt, publicis eos odiis persequuntur, quos sibi graves sentiunt; exercentque saevitiam quam violentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem, aut, si id efficere non quiverint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere. Non me fugit quid responderi e contrario possit. Cur ergo Deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur; nec cultores suos aut vindicat, aut tuetur? Cur denique qui eum non colunt, et opulenti, et potentes, et beati sunt, et honoribus regnoque potiuntur; eosque ipsos ditioni suae ac potestati subiectos habent?
2 Reddenda et huius rei ratio est, ne quid remaneat erroris. Nam in primis haec causa est cur existimetur religio Dei vim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent: quibus quia carere iustos vident, et affluere iniustos, et Dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant veros, quoniam cultores eorum, et divitiis, et honoribus, et regnis fruantur. Verum ii qui sunt in hac existimatione, non perspiciunt altius vim rationemque hominis; quae tota non in corpore, sed in mente est. Nihil enim vident amplius, quam videtur, corpus scilicet; quod, quia oculis manuque tractabile est, imbecillum, fragile, mortale est; cuius sunt illa omnia bona, quae cupiditati, ac miraculo sunt, opes, honores, imperia, quoniam corpori afferunt voluptates; et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum. Animus vero, in quo solo est homo, quoniam subiectus oculis non est, nec bona eius inspici possunt, quae in sola virtute sunt posita; et ideo tam stabilis, et constans, et perpetuus sit necesse est, sicut ipsa virtus, in qua est animi bonum.
Lactantius HOME

bav161.325 bmv147.238

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik