monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, XX. De vanitate et sceleribus impiarum religionum, et Christianorum cruciatibus. <<<     >>> XXII. De furore daemonum in Christianos, et errore infidelium.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XXI. De cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii.

1 Isti autem, quia nesciunt, vel quid, vel quomodo sit colendum, caeci et imprudentes in contrarium cadunt. Adorant itaque hostes suos: latrones et interfectores suos victimis placant; et animas suas cum thure ipso cremandas aris detestabilibus imponunt. Irascuntur etiam miseri, quod non similes alii pereant, incredibili mentium caecitate. Quid enim videant, qui solem non vident? Quasi vero si dii essent, indigerent hominum auxilio, adversus contemptores suos. Quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi, quod ipsi deos suos destruunt, de quorum potestate diffidunt, magis irreligiosi quam qui omnino non colunt. Cicero in suis Legibus, cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, 'Pietatem, inquit, adhibento; opes amovento: qui secus facit, Deus ipse vindex erit. 'Recte hoc quidem. Neque enim fas est desperare de Deo, quem ideo colas, quia potentem putes. Nam quomodo vindicare iniuriam colentis se potest, si suam non potest? Libet igitur, ex his quaerere, cui potissimum praestare se putent, cogendo invitos ad sacrificium. Ipsisne, quos cogunt? at non est beneficium, quod ingeritur recusanti. Sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum, nesciunt. Cur ergo tam crudeliter vexant, cruciant, debilitant, si salvos volunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant, aut inutiles faciant, quibus velint esse consultum? An vero diis praestant? at non est sacrificium, quod exprimitur invito. Nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est; cum homines proscriptione, iniuriis, carcere, tormentis adacti faciunt. Si dii sunt isti, qui sic coluntur, vel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli volunt; digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrymis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.
2 At nos contra non expetimus, ut Deum nostrum, qui est omnium, velit, nolit, colat aliquis invitus; nec, si non coluerit, irascimur. Confidimus enim maiestati eius, qui tam contemptum sui possit ulcisci, quam etiam servorum suorum labores et iniurias. Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne verbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem; non ut ii faciunt, qui defensores deorum suorum videri volunt, et saeviunt efferate adversus non colentes. Ex quo intelligi datur, quam non sit bonum deos colere; quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo. Sed quia illud malum est, etiam officium eius bono caret. At enim puniendi sunt qui destruunt religiones. Num peius nos destruimus, quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tanquam deos adorant? Num peius quam iidem ipsi? qui, cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident; de quibus etiam mimos agi cum risu et voluptate patiuntur. Qualis haec religio aut quanta maiestas putanda, quae adoratur in templis, illuditur in theatris? Et qui haec fecerint non poenas violati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt. Num peius nos destruimus, quam quidam philosophi, qui omnino nullos deos esse aiunt: sed omnia sua sponte esse nata, omnia fortuitu fieri quae geruntur? Num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quidquam negant; neque irasci eos, neque gratia commoveri? Quibus dictis utique persuadent, colendos omnino non esse; siquidem nec colentes respiciunt, neque non colentibus irascuntur. Praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliud efficere conantur, quam ut nemo deos timeat. Et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter, et disseruntur impune.
Lactantius HOME

bav161.323 bmv147.237

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik