monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4 > 67 > 3 > 5 > 16 > 19 > 1 > 2 > 3 > 9 > 14 > 3 > 8 > 10 > 3 > 67 > 2 > 3 > 30 > 2 > 8 > 3B > 4 > 2 > 5 > 2 > 20
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, XIX. De virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de iure patris et domini. <<<     >>> XXI. De cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XX. De vanitate et sceleribus impiarum religionum, et Christianorum cruciatibus.

1 Discant igitur, et suarum et alienarum interfectores animarum, quam inexpiabile facinus admittant: primum, quod seipsos iugulant perditissimis daemonibus serviendo, quos Deus in aeterna supplicia damnavit: deinde, quod nec ab aliis Deum coli patiuntur, sed avertere homines ad mortifera sacra contendunt; nitunturque summa diligentia, ne qua sit anima incolumis in terra, quae salvo statu suo spectet in coelum. Quid aliud dicam quam miseros, qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque conditionem, neque originem, neque nomina, neque rationem sciunt: sed inhaerentes persuasioni vulgari, libenter errant, et stultitiae suae favent. A quibus si persuasionis eius rationem requiras, nullam possint reddere: sed ad maiorum iudicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probaverint, illi scierint, quid esset optimum; seque ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt. Sic impliciti rerum omnium ignorantia, nec se, nec deos suos norunt. Atque utinam soli errare, soli desipere vellent! Alios etiam in consortium mali sui rapiunt, quasi habituri solatium de perditione multorum. Sed haec ipsa ignoratio efficit, ut in persequendis sapientibus tam mali sint, fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem velle revocare.
2 Num igitur hoc sermone, aut aliqua ratione reddita facere nituntur? Minime; sed vi atque tormentis. O mira, et caeca dementia! In iis putatur mala mens esse, qui fidem servare conantur; in carnificibus autem bona. In iisne mala mens est, qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur? an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentum, quae nec saevissimi latrones, nec iratissimi hostes, nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? Adeone etiam sibi mentiuntur, ut vicissim boni ac mali nomina transferant et immutent? Quid ergo non diem, noctem vocant? solem, tenebras? Alioquin eadem impudentia est, bonis malorum nomen imponere; sapientibus, stultorum; iustis, impiorum: quinimo, si qua illis fiducia est, vel in philosophia, vel in eloquentia, arment se, ac refellant haec nostra, si possunt: congrediantur cominus, et singula quaeque discutiant. Decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne, si nostra invaluerint (ut quotidie invalescunt), cum delubris ac ludibriis suis deserantur. Et quoniam vi nihil possunt (augetur enim religio Dei, quanto magis premitur) ratione potius et hortamentis agant.
3 Procedant in medium pontifices, seu minores, seu maximi; flamines, augures, item reges sacrificuli, quique sunt sacerdotes et antistites religionum. Convocent nos ad concionem: cohortentur ad suscipiendos cultus deorum; persuadeant multos esse quorum numine ac providentia regantur omnia: ostendant origines et initia sacrorum ac deorum, quomodo sint mortalibus tradita; qui fons, quae ratio sit, explicent; proferant, quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se velint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat. Quae omnia non asseveratione propria (nec enim valet quidquam mortalis hominis auctoritas), sed divinis aliquibus testimoniis confirment; sicuti nos facimus. Non est opus vi et iniuria, quia religio cogi non potest: verbis potius quam verberibus res agenda est, ut sit voluntas. Distringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum vera est, afferatur. Parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus; sicut ne saevientibus quidem cedimus. Imitentur nos, et rationem rei totius exponant. Nos enim non illicimus, ut ipsi obiectant: sed docemus, probamus, ostendimus. Itaque nemo a nobis retinetur invitus; inutilis est enim Deo, qui devotione ac fide caret. Et tamen nemo discedit, ipsa veritate retinente. Doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia veritatis est, loquantur: hiscant, audeant (inquam) disputare nobiscum aliquid eiusmodi; iam profecto ab aniculis quas contemnunt, et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur. Cum enim sint peritisssimi, deorumque progeniem, et res gestas, et imperia, et interitus et sepulchra de libris noverint; ipsosque ritus, quibus sunt initiati, vel ex rebus gestis hominum, vel ex casibus, vel etiam ex mortibus natos sciant: incredibilis dementia est, deos putare, quos fuisse mortales negare non audeant; vel si tam impudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia convincant. Sciant igitur vel ex hoc ipso, quantum intersit inter verum et falsum, quando ipsi, cum sint eloquentes, persuadere non possunt; imperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et veritas loquitur.
4 Quid ergo saeviunt? ut stultitiam suam, dum minuere volunt, augeant. Longe diversa sunt carnificina et pietas; nec potest aut veritas cum vi, aut iustitia cum crudelitate coniungi. Sed merito non audent de rebus quidquam docere divinis, ne et a nostris derideantur, et a suis deserantur. Nam fere vulgus, cui simplex incorruptumque iudicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit; aliudque verius, quod colat, quaeret. Hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ut nesciat populus quid colat. Cum autem nos in eorum doctrinis versemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque novimus; aut invident, quia falsis vera praetulimus? Sed defendenda sunt, inquiunt, suscepta publice sacra. O quam honesta voluntate miseri errant! Sentiunt enim, nihil esse in rebus humanis religione praestantius, eamque summa vi oportere defendi: sed ut in ipsa religione, sic in defensionis genere falluntur. Defendenda enim religio est, non occidendo, sed moriendo; non saevitia, sed patientia; non scelere, sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum. Et necesse est, bonum in religione versari, non malum. Nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere velis, iam non defendetur illa, sed polluetur, atque violabitur. Nihil est enim tam voluntarium, quam religio, in qua si animus sacrificantis aversus est, iam sublata, iam nulla est. Recta igitur ratio est, ut religionem patientia vel morte defendas: in qua fides conservata, et ipsi Deo grata est, et religioni addit auctoritatem. Nam si is, qui in hac terrestri militia regi suo fidem servat in aliquo egregio facinore, si postea vixerit, acceptior fit et charior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo mortem occubuerit: quanto magis imperatori omnium Deo fides servanda est, qui non tantum viventibus, sed etiam mortuis praemium potest virtutis exsolvere? Igitur Dei cultus, quoniam militia coelestis est, devotionem maximam fidemque desiderat. Quomodo enim Deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo; aut quomodo praestabit precanti quidquid oraverit, cum ad precandum neque ex animo, neque observanter accedat? Isti autem, cum ad sacrificandum veniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt; non integritatem mentis, non reverentiam, non timorem. Peractis itaque sacrificiis inanibus, omnem religionem in templo, et cum templo, sicut invenerant, relinquunt; nihilque secum ex ea neque afferunt, neque referunt. Inde est, quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt, neque firmae atque immutabiles esse.
5 Traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad vitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur. Quae est enim superstitio illorum deorum? quae vis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit? aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter servari, fortiterque defendi? In qua nihil aliud video, quam ritum ad solos digitos pertinentem. Nostra vero religio eo firma est, et solida, et immutabilis, quia iustitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. Illic nihil exigitur aliud, quam sanguis pecudum, et fumus, et inepta libatio: hic, bona mens, purum pectus, innocens vita. Illuc veniunt sine delectu adulterae impudicae, lenae procaces, obscoenae meretrices; veniunt gladiatores, latrones, fures, venefici, et precantur nihil aliud, quam ut scelera impune committant. Quid enim latro sacrificans, aut gladiator roget, nisi ut occidant? Quid venenarius, nisi ut fallat? Quid meretrix, nisi ut plurimum peccet? Quid adultera, nisi ut mortem viri optet, aut ut sua impudicitia celetur? Quid lena, nisi ut multos bonis exuat? Quid fur, nisi ut plura compilet? Hic vero etiam levi communique peccato locus est nullus. Et si quis ad sacrificium non integra conscientia venerit, audit quae illi Deus comminetur, ille qui latebras cordis videt, qui peccatis semper infestus est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. Quis hic malae menti, aut malae preci locus est? At illi infelices, nec ex sceleribus suis intelligunt quam malum sit, quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati, veniunt ad precandum; et se pie sacrificare opinantur, si cutem laverint: tanquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant, aut ulla maria purificent. Quanto satius est mentem potius eluere, quae malis cupiditatibus sordidatur; et uno virtutis ac fidei lavacro universa vitia depellere? Quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.
Lactantius HOME

bav161.318 bmv147.234

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, XIX. De virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de iure patris et domini. <<<     >>> XXI. De cultu deorum et Dei veri; atque de bestiis quas coluerunt Aegyptii.
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4 > 67 > 3 > 5 > 16 > 19 > 1 > 2 > 3 > 9 > 14 > 3 > 8 > 10 > 3 > 67 > 2 > 3 > 30 > 2 > 8 > 3B > 4 > 2 > 5 > 2 > 20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik