Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XIX. De virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de iure patris et domini.
| 1 | Sed nimirum haec causa efficit, ut stultus esse videatur, qui egere aut mori malit, quam noceat, vel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. Ex qua persuasione omnes tum vulgi, tum etiam philosophorum nascuntur errores. Si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic vitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena. Quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. Si autem superest homini vita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis, et vatum responsis, et prophetarum divinis vocibus discimus; hanc praesentem cum suis bonis contemnere, sapientis est, cuius omnis iactura immortalitate pensatur. Apud Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius. 'Vult, inquit, plane virtus honorem; nec est virtutis ulla alia merces.' Est plane, et quidem virtute dignissima, quam tu, Laeli, nunquam poteras suspicari; nihil enim divinarum noveras litterarum. Quam tamen illa, inquit, accipit facile, exigit non acerbe. Erras vehementer, si putas ab homine praemium solvi posse virtuti, cum ipse alio loco verissime dixeris: 'Huic tu viro quas divitias obiicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona divina iudicat?' Quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria? et paulo post virtuti adimas, quae dedisti? Sed videlicet ignorantia veri facit incertam labantemque sententiam. |
| 2 | Deinde quid adiungis? 'Sed si aut ingrati universi, aut invidi multi, aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant.' O quam fragilem, quam inanem virtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! Quae si bona sua divina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam invidi, tam potentes, qui virtutem spoliare valeant iis bonis, quae fuerint in eam collata divinitus? 'Nae illa se, inquit, multis solatiis oblectat; maximeque suo decore seipsa sustentat.' Quibus solatiis? quo decore? cum in crimen saepe veniat, et in poenam decor ille vertatur. Quid enim, si ut Furius dicebat, 'rapiatur, vexetur, exterminetur; egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, miseris etiam modis necetur,' perdetne suum praemium virtus? An potius peribit ipsa? Minime. Sed et mercedem suam Deo iudice accipiet, et vivet, et semper vigebit. Quae si tollas, nihil potest in vita hominum tam inutile, tam stultum videri esse, quam virtus; cuius naturalis bonitas et honestas docere nos potest, animam non esse mortalem, divinumque illi a Deo praemium constitutum. Sed idcirco virtutem ipsam Deus sub persona stultitiae voluit esse celatam, ut mysterium veritatis ac religionis suae esset arcanum; ut has religiones, sapientiamque terrenam extollentem se altius, sibique multum placentem, vanitatis errorisque damnaret; ut proposita denique difficultate, angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret. |
| 3 | Docui, ut opinor, cur populus noster apud stultos stultus habeatur. Nam cruciari atque interfici malle, quam thura tribus digitis comprehensa in focum iactare, tam ineptum videtur, quam in periculo vitae, alterius animam magis curare quam suam. Nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam Deum, qui condidit coelum atque terram; qui humanum genus finxit, inspiravit, luce donavit. Quod si servorum nequissimus habetur, qui dominum suum fuga deserit, isque verberibus, et vinculis, et ergastulo, et cruce, et omni malo dignissimus iudicatur; et si filius eodem modo perditus atque impius existimatur qui patrem suum derelinquit, ne illi obsequatur, ob eamque causam dignus putatur, qui sit exhaeres, et cuius nomen in perpetuum de familia deleatur: quanto magis qui Deum deserit, in quem duo vocabula domini et patris aeque veneranda conveniunt? Nam ille, qui servum pretio comparat, quid in eum beneficii confert, praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? Et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut vivat. Unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum. Quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius, qui et dominus verus, et pater est, nisi quae Deus ipse constituit? qui spiritibus iniustis aeternum paravit ignem; quod ipse per vates suos impiis ac rebellibus comminatur. |