monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14 > 21 > 1 > 23 > 2 > 16 > 3 > 5 > 11 > 4 > 10 > 27 > 3 > 2 > 2 > 22 > 17 > 25 > 6 > 1 > 4 > 5 > 18
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, XVII. De Christianorum aequitate, sapientia et stultitia. <<<     >>> XIX. De virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de iure patris et domini.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XVIII. De iustitia, sapientia et stultitia.

1 Quod ad praesentem disputationem pertinebat, ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat; ut appareat non sine causa decipi eos, qui putant, nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere videantur, qualia ille proposuit. Nunc maius a me exigi sentio; ut ostendam, quare iustitiam Deus stultitiae specie convolutam, ex oculis hominum voluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius: qui profecto licet sapiens fuerit, ut vocabatur, patrocinari tamen verae iustitiae nullo modo poterat, qui caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat. Nobis autem facilior est ista defensio, quibus coelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia, quique illam non nomine, sed re, novimus. Nam Plato et Aristoteles honesta quidem voluntate iustitiam defendere cupierunt, effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si virtutem ingenii, divinarum quoque rerum doctrina iuvisset. Itaque opus illorum inane atque inutile iacuit; nec cuiquam hominum persuadere potuerunt, ut eorum praescripto viveret, quia fundamentum a coelo disciplina illa non habuit. Nostrum opus certius sit necesse est, quos Deus docuit. Illi enim depingebant verbis, et imaginabantur iustitiam, quae in conspectu non erat; nec praesentibus exemplis confirmare poterant, quae afferebant. Responderi enim posset ab audientibus, non posse ita vivi, sicut illi sua disputatione praescriberent; adeo ut nulli adhuc extiterint, qui id genus vitae sequerentur. Nos autem non verbis modo, sed etiam exemplis ex vero petitis, vera esse quae a nobis dicuntur ostendimus. Sensit igitur Carneades, quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit, stultitiam non esse: quanquam intelligere mihi videor, qua mente id fecerit. Non enim vere existimavit eum stultum esse, qui iustus est: sed cum sciret non esse, et rationem tamen cur ita videretur, non comprehenderet, voluit ostendere latere in abdito veritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur: cuius summa sententia est, Nihil percipi posse.
2 Videamus ergo, utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. Iustus, inquit, si aut equum saucio, aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est. Primum omnium, nego ullo modo fieri posse, ut homini, qui quidem vere iustus sit, eiusmodi casus eveniat; quia iustus neque cuiquam nato inimicus est, neque quidquam omnino appetit alienum. Cur enim naviget, aut quid petat ex aliena terra, cui sufficit sua? Cur autem belligeret, ac se alienis furoribus misceat, in cuius animo pax cum hominibus perpetua versetur? Scilicet peregrinis mercibus, aut humano sanguine delectabitur, qui nec lucrum sciat appetere, cui sufficit victus; et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus, ac spectare ducat nefas. Sed omitto ista; quoniam fieri potest, ut vel invitus ad haec subeunda cogatur. Adeone ergo iustitiam, o Furi, vel potius, o Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam supervacuam, tamque contemptam Deo putas, ut nihil possit, nihilque habeat in sese, quod ad custodiam sui valeat? Sed videlicet qui sacramentum hominis ignorant, ideoque ad hanc vitam temporalem referunt omnia, quanta sit vis iustitiae, scire non possunt. Nam et cum de virtute disputant, quamvis intelligant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa; eius enim praemia, quae sunt aeterna et immortalia, nullo modo vident. Sic rebus omnibus ad hanc praesentem vitam relatis, virtutem plane ad stultitiam redigunt; siquidem tantos huius vitae labores frustra et inaniter suscipit. Sed haec alio loco plenius.
3 Interim de iustitia, ut coepimus, cuius tanta vis est, ut cum oculos in coelum sustulerit, a Deo mereatur omnia. Recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae vim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis, nec viribus, quacumque iter fecerit; Integer vitae sceleris atque purus, Non eget Mauri iaculis, nec arcu, Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra: Sive per Syrtes iter aestuosas, Sive facturus per inhospitalem Caucasum, vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. Non potest ergo fieri, quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum coelestis tutela custodiat; ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus naviget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur aut certe pereuntibus caeteris sola servetur. Sed concedamus posse fieri, quod proponit philosophus; quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium, aut in tabula naufragum? Non invitus confiteor, morietur potius, quam occidet. Nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. Quid enim melius, quid carius esse homini debet, quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum, morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur. Stultitia est, inquit, alienae animae parcere cum pernicie suae. Num etiam pro amicitia perire, stultum iudicabis?
4 Quid ergo illi familiares Pythagoraei laudantur a vobis, quorum alter se tyranno vadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit, eumque interventu suo liberavit? quorum virtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori voluit, si stulti putarentur. Denique ob hanc ipsam virtutem tyrannus his gratiam retulit, utrumque servando, et hominis crudelissimi natura mutata est. Quin etiam deprecatus esse dicitur, ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tanquam stultos, sed tanquam bonos et sapientes viros. Itaque non video, quare cum pro amicitia et fide mori, summa gloria computetur, non etiam pro innocentia perire, sit homini gloriosum. Ergo stultissimi sunt, qui nobis crimini dant, mori velle pro Deo, cum ipsi eum, qui pro homine mori voluit, in coelum summis laudibus tollant. Denique ut concludam disputationem, non posse eumdem iustum esse, ac stultum, eumdem sapientem, et iniustum, docet ipsa ratio. Qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit; et ideo semper peccat. Ducitur enim quasi captivus a vitiis; nec resistere ullo modo potest, quia caret virtute, quam nescit. Iustus autem ab omni peccato se abstinet, quod aliter facere non potest, quam si habeat recti pravique notitiam.
5 Rectum autem discernere a pravo quis potest, nisi sapiens? Ita fit, ut numquam possit esse iustus, qui stultus est, neque sapiens, qui fuerit iniustus. Quod si est verissimum, manifestum est eum, qui aut naufrago tabulam, aut equum saucio non ademerit, stultum non esse; quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet. Videri tamen et ipse confiteor, per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. Itaque omnis haec quaestio non tam argumentis, quam definitione dissolvitur. Stultitia igitur est in factis dictisque, per ignorantiam recti ac boni, erratio. Ergo stultus non est, qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. Quod quidem nobis et ratio, et veritas ipsa praescribit. In omnibus enim videmus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim quia malum est, nocere. Homo vero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo, quod animal irrationale facere non potest; et ideo inter summas hominis virtutes innocentia numeratur. Quibus rebus apparet sapientissimum esse, qui mavult perire ne noceat; ut id officium, quo a mutis discernitur, servet. Nam qui vendentis errorem non redarguit, ut aurum parvo emat, aut qui non profitetur fugitivum servum, vel pestilentem se domum vendere, lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades videri volebat, sed callidus et astutus. Calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, vel cum insidiantur aliis et dolo capiunt ut devorent, vel cum insidias aliorum vario genere deludunt. Sapientia vero in hominem solum cadit. Sapientia est enim intelligentia vel ad bonum rectumque faciendum, vel ad abstinentiam dictorum factorumque improborum. Lucro autem nunquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit; nec quemquam falli patitur, quia boni viri officium est, errores hominum corrigere, eosque in viam reducere. Siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum Deo habet.
Lactantius HOME

bav161.311 bmv147.229

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, XVII. De Christianorum aequitate, sapientia et stultitia. <<<     >>> XIX. De virtute, et Christianorum cruciatibus; ac de iure patris et domini.
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14 > 21 > 1 > 23 > 2 > 16 > 3 > 5 > 11 > 4 > 10 > 27 > 3 > 2 > 2 > 22 > 17 > 25 > 6 > 1 > 4 > 5 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik