| 1 | Exposui causam cur philosophi nec invenire iustitiam, nec defendere potuerunt. Nunc redeo ad id quod intenderam. Carneades ergo, quoniam erant infirma quae a philosophis afferebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellexit. Eius disputationis summa haec fuit: 'Iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus; et apud eosdem pro temporibus saepe mutata: ius autem naturale esse nullum: Omnes et homines, et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.' Et inferebat haec argumenta: 'Omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si iusti velint esse, hoc est, si aliena restituant, ad casas esse redeundum, et in egestate ac miseriis iacendum.' Tum omissis communibus ad propria veniebat. 'Bonus vir, inquit, si habeat servum fugitivum, vel domum insalubrem ac pestilentem, quae vitia solus sciat, et ideo proscribat ut vendat, utrumne profitebitur fugitivum servum ac pestilentem domum se vendere, an celabit emptorem? Si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet: sed tamen stultus iudicabitur, quia vel parvo vendet, vel omnino non vendet. Si celaverit, erit quidem sapiens, quia rei consulet: sed idem malus, quia fallet. Rursus, si reperiat aliquem, qui aurichalcum se putet vendere, cum sit illud aurum, aut plumbum, cum sit argentum: tacebitne, ut id parvo emat, an indicabit, ut magno? Stultum plane videtur, malle magno.' Unde intelligi volebat, et eum, qui sit iustus ac bonus, stultum esse, et eum, qui sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines paupertate contenti. Transcendebat ergo ad maiora, in quibus nemo posset sine periculo vitae iustus esse. Dicebat enim: 'Nempe iustitia est, hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. Quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit, et aliquis imbecillior viribus tabulam ceperit? Nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat, eaque nixus evadat; maxime cum sit nullus medio mari testis? Si sapiens est, faciet; ipsi enim pereundum est, nisi fecerit. Si autem mori maluerit, quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed stultus est, qui vitae suae non parcat, dum parcit alienae. Item, si acie suorum fusa, hostes insequi coeperint, et iustus ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an deiiciet ex equo, ut ipse possit hostem effugere? Quod si fecerit sapiens, sed idem malus; si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est.' Ita ergo iustitiam cum in duas partes divisisset, alteram civilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subvertit; quod illa civilis, sapientia sit quidem, sed iustitia non sit, naturalis autem illa, iustitia sit quidem, sed non sit sapientia. Arguta haec plane ac venenata sunt, et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat Laelium Furio respondentem, pro iustitiaque dicentem, irrefutata haec tanquam foveam praetergressus est; ut videatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae venerat, sed illam civilem defendisse iustitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniustam. |