| 1 | Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis, omnis virtus, et omnis veritas tollitur, et ipsa iustitia remigrat in coelum. Ideo non est illud verum bonum a philosophis repertum, quia ignorabant vel unde oriretur, vel quid efficeret; quod nullis aliis, praeterquam nostro populo revelatum est. Dicet aliquis: Nonne sunt apud vos alii pauperes, alii divites; alii servi, alii domini? Nonne aliquid inter singulos interest? nihil; nec alia causa est, cur nobis invicem fratrum nomen impertiamus, nisi quia pares esse nos credimus. Nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diversa conditio, nobis tamen servi non sunt; sed eos et habemus, et dicimus spiritu fratres, religione conservos. Divitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. Divites sunt enim, non quia divitias habent, sed quia utuntur illis ad opera iustitiae. Et qui pauperes videntur, eo tamen divites sunt, quia et non egent, et nihil concupiscunt. |
| 2 | Cum igitur et liberi servis, et divites pauperibus humilitate animi pares simus, apud Deum tamen virtute discernimur. Et tanto quisque sublimior est, quanto iustior. Si enim iustitia est, parem se etiam minoribus facere, quanquam hoc ipso praecellat, quod se inferioribus coaequavit; tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum, Deo iudice, consequetur. Nam profecto in hac vita saeculari, quoniam brevia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines, et de dignitate contendunt: quo nihil foedius, nihil arrogantius, nihil a sapientis ratione semotius. Rebus enim coelestibus contraria sunt ista universa terrena. Sicut enim sapientia hominum summa stultitia est apud Deum, stultitia autem (ut docui) summa sapientia est: sic Deo humilis et abiectus est, qui fuerit conspicuus et sublimis in terra. Nam ut taceam, quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, virtuti contraria sunt, et vigorem mentis enervant; quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit Deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? Et ideo consulens nobis Deus, inter divina praecepta illud praecipue posuit: Qui se extollit, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Cuius praecepti salubritas docet, quod qui se apud homines planum fecerit, humilemque praebuerit, hic apud Deum praecellens et insignis habeatur. Nec enim falsa est illa sententia, quae apud Euripidem fertur in hunc modum: Quae hic mala putantur, haec sunt in coelo bona. |