Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XV. De stultitia, sapientia, pietate, aequitate et iustitia.
| 1 | Quae vero causa sit, ut eos qui sapientes sunt, stultos putent, magna ratio est (nec enim frustra falluntur). Quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem (si fieri possit) agnoscant. Iustitia suapte natura speciem quamdam stultitiae habet, quod ego et divinis, et humanis testimoniis confirmare possum. Sed nihil fortasse apud istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus, non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum vera sapientia, nisi idem stultus esse videatur. Carneades, Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae vis fuerit, quae eloquentia, quod acumen, qui nescit, ipsum ex praedicatione Ciceronis intelliget, aut Lucilii, apud quem disserens Neptunus de re difficillima, ostendit non posse id explicari, nec si Carneadem ipsum Orcus remittat. Is, cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, disputavit de iustitia copiose, audiente Galba, et Catone censorio, maximis tunc oratoribus. Sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subvertit; et iustitiam, quam pridie laudaverat, sustulit, non quidem philosophi gravitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. Quod ille facere solebat, ut alios quidlibet afferentes posset refutare. Eam disputationem, qua iustitia evertitur, apud Ciceronem L. Furius recordatur: credo, quoniam de republica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rempublicam. Carneades autem, ut Aristotelem refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia, quae pro iustitia dicebantur, ut posset illa, sicut fecit, evertere. Erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fuit, ut quid esset, aut qualis, a philosophis cerneretur. |
| 2 | Atque utinam tot ac tales viri, quantum eloquentiae quantumque animi, tantum etiam scientiae ad implendam defensionem summae virtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! Sed ii, qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt. Volo autem prius circumscripte, ac breviter, quid sit ostendere, ut intelligatur philosophos ignorasse iustitiam, nec id, quod minime noverant, potuisse defendere. Iustitia quamvis omnes simul virtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales, quae ab illa divelli separarique non possunt, pietas et aequitas. Nam fides, temperantia, probitas, innocentia, integritas, et caetera huiusmodi, vel natura, vel institutis parentum, possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt. Nam Romani veteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique virtutibus gloriabantur, quae (ut dixi) proficisci a iustitia possunt, et ab ipso fonte secerni. Pietas vero et aequitas, quasi venae sunt eius; his enim duobus fontibus constat tota iustitia. Sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo vis omnis ac ratio. Pietas autem nihil aliud est quam Dei notio; sicut Trismegistus verissime definivit, ut alio loco diximus. Si ergo pietas est cognoscere Deum, cuius cognitionis haec summa est, ut eum colas, ignorat utique iustitiam, qui religionem Dei non tenet. Quomodo enim potest eam ipsam nosse, qui unde oriatur ignorat? Plato quidem multa de uno Deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum: sed nihil de religione; somniaverat enim Deum, non cognoverat. Quod si iustitiae defensionem vel ipse, vel quilibet alius implere voluisset, in primis religiones deorum evertere debuit, quia contrariae sunt pietati. Quod quidem Socrates quia facere tentavit, in carcerem coniectus est; ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus, qui iustitiam veram defendere, Deoque singulari servire coepissent. |
| 3 | Altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine iusto; sed se cum caeteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem vocat. Deus enim, qui homines generat, et inspirat, omnes aequos, id est pares esse voluit. Eamdem conditionem vivendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus immortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius coelestibus segregatur. Nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter dividit, emittit omnibus fontes, victum subministrat, quietem somni dulcissimam tribuit: sic omnibus aequitatem virtutemque largitur. Nemo apud eum servus est, nemo dominus. Si enim cunctis idem pater est, aequo iure omnes liberi sumus. Nemo Deo pauper est, nisi qui iustitia indiget; nemo dives, nisi qui virtutibus plenus est; nemo denique egregius, nisi qui bonus et innocens fuerit; nemo clarissimus, nisi qui opera misericordiae largiter fecerit; nemo perfectissimus, nisi qui omnes gradus virtutis impleverit. Quare neque Romani, neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad divites, ab humilibus ad potentes, a privatis denique usque ad regum sublimissimas potestates. Ubi enim non sunt universi pares, aequitas non est; et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius vis omnis in eo est, ut pares faciat eos, qui ad huius vitae conditionem pari sorte venerunt. |