| 1 | Sed haec est vera virtus, quam philosophi quoque gloriabundi, non re, sed verbis inanibus iactant, disserentes nihil esse tam congruens viri sapientis gravitati atque constantiae, quam nullis tortoribus de sententia et proposito posse depelli; sed tanti esse cruciari et mori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus, aliquid faciat iniustum. Nisi forte delirare illis videtur Flaccus in Lyricis, cum dicit: Iustum, et tenacem propositi virum, Non civium ardor prava iubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida. Quo nihil verius dici potest, si hoc ad eos referatur, qui nullos cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent; qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus veram et solidam libertatem constanti mente defendant; quae in hoc solo tuenda sapientia est. Quis enim tam insolens, tam elatus est, qui me vetet oculos in coelum tollere? Quis imponat mihi necessitatem, vel colendi quod nolim, vel quod velim non colendi? Quid iam nobis ulterius relinquetur, si etiam hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorquet aliena? nemo istud efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque virtutis est. Quam constantiam si tenemus, cur stulti iudicamur, facientes ea quae philosophi laudant? Recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans, ait: Summa virtus illis videtur magnus animus. Et iidem eum, qui contemnit mortem, pro furioso habent, quod est utique summae perversitatis. Sed ii vanarum religionum cultores eadem stultitia id obiiciunt, qua verum Deum non intelligunt; quos Sibylla Erithraea κωφοὺς καὶ ἀνοήτους vocat, surdos scilicet, et excordes, qui nec audiant divina, nec sentiant: sed terram digitis suis imaginatam metuant, et adorent. |