| 1 | Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, nunquam vero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur (quoniam peccare homines, et inquinari sacrificio possunt, averti autem non possunt a Deo; valet enim vi sua veritas); quis est tandem tam excors tamque caecus, qui non videat in utra sit parte sapientia? Sed illi malitia et furore caecantur, ne videant; stultosque arbitrantur esse, qui cum habeant in sua potestate supplicia vitare, cruciari tamen et emori malunt; cum possint ex eo ipso pervidere non esse stultitiam, in quam tanta hominum millia per orbem totum una et pari mente consentiant. Si enim foeminae sexus infirmitate labuntur (nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem vocant), viri certe sapiunt. Si pueri, si adolescentes improvidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium. Si una civitas desipit, caeterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. Si una provincia, una natio prudentia caret, caeteras omnes habere intelligentiam recti necesse est. Cum vero ab ortu solis usque ad occasum lex divina suscepta sit, et omnis sexus, omnis aetas et gens, et regio unis ac paribus animis Deo serviant, eadem sit ubique patientia, idem contemptus mortis; intelligere debuerant aliquid in ea re esse rationis, quod non sine causa usque ad mortem defendatur; aliquid fundamenti ac solidatatis, quod eam religionem non tantum iniuriis ac vexatione non solvat, sed augeat semper, et faciat firmiorem. Nam et in hoc quoque malitia illorum convincitur, qui evertisse se funditus religionem Dei opinantur, si homines inquinaverint; cum et Deo satisfacere liceat, et nullus sit tam malus Dei cultor, quin data facultate, ad placandum Deum revertatur; et quidem devotione maiori. Peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit; et semper multo firmior est fides quam reponit poenitentia. |
| 2 | Si ergo ipsi, cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis, et sacrificiis, et odoribus placari eos credunt: quid est tandem, cur Deum nostrum tam immitem, tam implacabilem putent, ut videatur is iam christianus esse non posse, qui diis eorum coactus invitusque libaverit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt. Quis id officium libens obeat, quod ab iniuria coepit? Quis cum videat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia, et impressas visceribus suis notas gestet? Ita fit ut, data divinitus pace, et qui fuerint aversi, redeant, et alius propter miraculum virtutis novus populus accedat. Nam cum videat vulgus dilacerari homines variis tormentorum generibus, et inter fatigatos carnifices invictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum, nec perseverantiam morientium vanam esse, nec ipsam patientiam sine Deo cruciatus tantos posse superare. Latrones et robusti corporis viri eiusmodi lacerationes perferre nequeunt: exclamant, et gemitus edunt; vincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia. Nostri autem (ut de viris taceam) pueri, et mulierculae, tortores suos taciti vincunt; et exprimere illis gemitum nec ignis potest. Eant Romani, et Mutio glorientur, aut Regulo: quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captivum puduit vivere; alter ab hostibus deprehensus, cum videret se mortem vitare non posse, manum foco iniecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti, quem voluit occidere, eaque poena veniam, quam non meruerat, accepit. Ecce sexus infirmus, et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare, si vellent, sed voluntate, quia confidunt Deo. |