| 1 | Quid iis facias, qui ius vocant carnificinas veterum tyrannorum adversus innocentes rabide saevientium? Et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se esse tamen ac prudentes videri volunt, caeci et hebetes, et rerum et veritatis ignari. Adeone vobis, o perditae mentes, invisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? Adeone apud vos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam iudicetis? Sed supra omnia facinora habeatur, nullum facinus admittere, pectusque purum ab omni sceleris contagione praestare. Et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per vos benefacere vobiscum. Haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. Si vobis sapientes videmur,imitamini: si stulti, contemnite, aut etiam ridete, si libet; nobis enim stultitia nostra prodest. Quid laceratis? quid affligitis? non invidemus sapientiae vestrae. Hanc stultitiam malumus: hanc amplectimur. Hoc nobis credimus expedire, ut vos diligamus, et in vos ipsos, qui odistis, omnia conferamus. |
| 2 | Est apud Ciceronem non abhorrens a vero locus, in ea disputatione, quae habetur a Furio contra iustitiam. 'Quaero, inquit, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide; alter insignis scelere et audacia: et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum, sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate, ac fide; proque hac opinione omnium civium, bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur, egeat postremo, iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur: contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur; omnes ad cum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes denique copiae conferantur; vir denique optimus omnium existimatione, et dignissimus omni fortuna iudicetur: quis tandem erit tam demens, qui dubitet utrum se esse malit.' Profecto quasi divinaret, quae nobis mala, et quomodo eventura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. Haec enim populus noster patitur omnia, errantium pravitate. Ecce in eo est errore civitas, vel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos viros, tamquam malos et impios, persequatur, excruciet, damnet, occidat. Nam quod ait, neminem esse tam dementem, qui dubitet utrum se esse malit; ille quidem, ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione, quam bonum cum mala. |
| 3 | A nobis autem absit haec amentia, ut falsum vero anteponamus. An boni nostri qualitas ex populi potius pendebit erroribus, quam ex conscientia nostra, et iudicio Dei? Aut aliqua nos illiciet umquam felicitas, ut non potius veram bonitatem cum omni malo, quam falsam cum omni prosperitate malimus? Sua sibi habeant regna reges, suas divitias divites (ut loquitur Plautus), suam vero prudentium prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam vel ex hoc apparet esse sapientiam, quod eam nobis invident. Quis enim stulto invideat, nisi qui sit ipse stultissimus? Illi autem non sunt adeo stulti, ut stultis invideant: sed ex eo, quod accurate, quod sollicite persequuntur, stultos non esse concedunt. Cur enim tam crudeliter saeviant, nisi quia metuunt, ne in dies invalescente iustitia, cum diis suis cariosis relinquantur? Si ergo cultores deorum sapientes sunt, et nos stulti, quid metuant, ne sapientes illiciantur a stultis? |