monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12 > 20 > 7 > 2 > 1 > 2 > 9 > 17 > 1 > 17B > 2 > 15 > 1 > 25 > 2 > 21 > 30 > 7 > 9 > 78 > 19 > 14 > 20 > 7 > 5 > 23 > 1 > 4 > 7 > 13 > 5 > 11
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, X. De falsa pietate, et de falsa et vera religione. <<<     >>> XII. De vera virtute; atque de existimatione boni aut mali civis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT XI. De crudelitate gentilium in christianos.

1 Is igitur hominibus, qui deorum suorum moribus congruunt, quia gravis est et acerba iustitia, eamdem impietatem suam, qua in caeteris rebus utuntur, adversus iustos violenter exercent. Nec immerito a prophetis bestiae nominantur. Praeclare itaque Marcus Tullius: 'Etenim si nemo est, inquit, quin emori malit, quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus; quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore.' Aspernantur itaque corpora belluarum, quibus sunt ipsi saeviores; sibique adeo placent, quod homines nati sunt, quorum nihil, nisi lineamenta et summam figuram gerunt. Nam quis Caucasus, quae India, quae Hircania tam immanes, tam sanguinarias unquam bestias aluit? Quoniam ferarum omnium rabies usque ad ventris satietatem furit, fameque sedata, protinus conquiescit. Illa est vera bestia, cuius una iussione. Funditur ater ubique cruor . . . Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Nemo huius tantae belluae immanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recubans, tamen per totum orbem dentibus ferreis saevit; et non tantum artus hominum dissipat; sed et ossa ipsa comminuit, et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus; quasi vero id affectent, qui Deum confitentur, ut ad eorum sepulcra veniatur, ac non ut ipsi ad Deum perveniant.
2 Quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est, lucem vivis, terram mortuis denegasse? Dico igitur nihil esse miserius iis hominibus, quos ministros furoris alieni, quos satellites impiae iussionis necessitas aut invenit, aut fecit. Non enim honor ille, aut provectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, Dei vero ad poenam sempiternam. Quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare impossibile est. Quis enim voluminum numerus capiet tam infinita, tam varia genera crudelitatis? Accepta enim potestate, pro suis moribus quisque saeviit. Alii prae nimia timiditate plus ausi sunt, quam iubebatur: alii suo proprio adversus iustos odio; quidam naturali mentis feritate; nonnulli ut placerent, et hoc officio viam sibi ad altiora munirent. Aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui universum populum cum ipso pariter conventiculo concremavit. Sed hic quanto saevior, tanto clementior invenitur. Illud vero pessimum genus est, cui clementiae species falsa blanditur: ille gravior, ille saevior est carnifex, qui neminem statuit occidere. Itaque dici non potest, huiusmodi iudices quanta et quam gravia tormentorum genera excogitaverint, ut ad effectum propositi sui pervenirent.
3 Haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint, nullum se innocentium peremisse (nam et ipse audivi aliquos gloriantes, quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta), sed et invidiae causa; ne aut ipsi vincantur, aut illi virtutis suae gloriam consequantur. Itaque in excogitandis poenarum generibus, nihil aliud quam victoriam cogitant. Sciunt enim certamen esse illud, et pugnam. Vidi ego in Bythynia praesidem gaudio mirabiliter elatum, tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset; quod unus, qui per biennium magna virtute restiterat, postremo cedere visus esset. Contendunt igitur ut vincant, et exquisitos dolores corporibus immittunt, et nihil aliud devitant, quam ut ne torti moriantur. Quasi vero mors tantummodo beatos faciat, ac non etiam tormenta, quae quanto fuerint graviora, tanto maiorem virtutis gloriam pariant. Illi autem pertinaci stultitia iubent, curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renoventur, et reparetur novus sanguis ad poenam. Quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite, quos amarent. Haec est deorum disciplina. Ad haec opera cultores suos erudiunt; haec sacra desiderant. Quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura impia condiderunt. Nam et constitutiones sacrilegae, et disputationes iurisperitorum leguntur iniustae. Domitius, de officio proconsulis libro septimo, rescripta principum nefaria collegit, ut doceret, quibus poenis affici oporteret eos qui se cultores Dei confiterentur.
Lactantius HOME

bav161.297 bmv147.220

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, X. De falsa pietate, et de falsa et vera religione. <<<     >>> XII. De vera virtute; atque de existimatione boni aut mali civis.
monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12 > 20 > 7 > 2 > 1 > 2 > 9 > 17 > 1 > 17B > 2 > 15 > 1 > 25 > 2 > 21 > 30 > 7 > 9 > 78 > 19 > 14 > 20 > 7 > 5 > 23 > 1 > 4 > 7 > 13 > 5 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik