monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, IX. De sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus. <<<     >>> XI. De crudelitate gentilium in christianos.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT X. De falsa pietate, et de falsa et vera religione.

1 Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex iis, quae clementer ac pie faciunt, possit intelligi qualia sint quae ab his contra iura pietatis geruntur. Ac ne quem videar inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit vel maximum pietatis exemplum. Apud Maronem rex ille, Quo iustior alter Nec pietate fuit, nec bello maior et armis, quae nobis documenta iustitiae protulit? Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, caeso sparsurus sanguine flammas. Quid potest esse hac pietate clementius, quam mortuis humanas victimas immolare, et ignem cruore hominum tanquam oleo pascere? sed fortasse hoc non ipsius vitium fuerit, sed poetae, qui Insignem pietate virum insigni scelere foedaverit. Ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? Ecce pius Aeneas Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo vinctos homines ad immolationem mittebat, Equidem et vivis concedere vellem; cum quos vivos habebat in potestate, vice pecudum iuberet occidi? Sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua, qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illud ipsum, quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti. Videlicet ob hoc unum pius vocatur, quia patrem dilexit. Quid quod: Bonus Aeneas haud aspernanda precantes trucidavit; adiuratus enim per eumdem patrem, et per Spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit, Furiis accensus et ira. Quisquamne igitur hunc putet aliquid in se virtutis habuisse, qui et furore tamquam stipulo exarserit, et manium patris, per quem rogabatur, oblitus, iram fraenare nequiverit? Nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.
2 Dicet hic aliquis: Quae ergo, aut ubi, aut qualis est pietas? Nimirum apud eos, qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus servant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt; qui cohibere iram sciunt, omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire. Quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit; qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt impii! Quanto enim religiosus terrenis istis simulacris inserviunt, tanto magis scelerati adversus nomen verae divinitatis existunt. Itaque pro merito impietatis suae gravioribus malis saepe vexantur, quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur: et locum invenit Epicuri philosophia, nihil ad deos pertinere censentis; nec gratia eos tangi, nec ira moveri, quia et contemptores eorum saepe videant beatos, et cultores saepe miseros. Quod eo fit; quia cum religiosi videantur, et natura boni, nihil tale creduntur mereri, quale saepe patiuntur. Consolantur se tamen accusatione fortunae; nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis nunquam noceret. Merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur, et offensa divinitas scelere hominum prave religiosorum gravi eos infortunio mactat; qui licet sanctis moribus vivant, in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus impios ac profanos Deus verus odio habet, a iustitia, et a nomine verae pietatis alieni sunt.
3 Nec est difficile docere, cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. Quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos, Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent, qui expulsorem patris sui Iovem; aut natis ex se infantibus, qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur, qui colunt deam nudam et adulteram, et quasi apud deos prostitutam? Quomodo se a rapinis et fraudibus abstinebunt, qui Mercurii furta noverunt, docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines coercebunt, qui Iovem, Herculem, Liberum, Apollinem, caeterosque venerantur quorum adulteria, et stupra in mares et foeminas, non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris, atque cantantur, ut sint omnibus notiora? Possuntne inter haec iusti esse homines, qui, etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? Ad placandum enim Deum quem colas, iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias. Sic fit ut vitam colentium Deus pro qualitate nominis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus, imitari.
Lactantius HOME

bav161.295 bmv147.219

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, IX. De sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus. <<<     >>> XI. De crudelitate gentilium in christianos.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik