monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, VIII. De iustitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de eius cultu, ut cuncta conterantur vitia. <<<     >>> X. De falsa pietate, et de falsa et vera religione.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT IX. De sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus.

1 Nonnunquam tamen sentiunt se malos esse, et veterum saeculorum statum laudant, et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obversantem oculis suis non tantum non suscipiunt, nec agnoscunt, verum etiam violenter oderunt, et persequuntur, et exterminare contendunt. Fingamus hanc interim non esse iustitiam, quam nos sequimur: quomodo, si illa venerit, quam veram putant, eam recipient, qui laniant et occidunt cos, quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta; cum, si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non veniret, cui nulla fuit alia causa linquendi terram, quam humani cruoris effusio. Quanto magis, cum pios interficiant, et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant; immo vero plus quam pro hostibus? quibus, utique cum animas eorum, et opes et liberos ferro et igni appetant, tamen parcitur victis; et est locus inter arma clementiae: aut si adeo saevire placuit, nihil plus in eos fit, quam ut occidantur, vel in servitutem abducantur. Hoc vero inenarrabile est, quod fit adversus eos qui malefacere nesciunt. Et nulli nocentiores habentur, quam qui sunt ex omnibus innocentes.
2 Audent igitur homines improbissimi iustitiae facere mentionem, qui feras immanitate vincunt, qui placidissimum Dei gregem vastant, Lupi ceu Raptores atra in nebula, quos improba ventris Exegit caecos rabies. Verum hos non ventris, sed cordis rabies efferavit; nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur; nec eos unquam conscientia scelerum revocat, ne sanctum ac pium nomen iustitiae ore illo violent, quod cruore innocentium, tanquam rictus bestiarum madet. Huius tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? Utrumne Veritas odium parit, ut ait poeta, quasi divino spiritu instinctus? An erubescunt coram iustis et bonis esse nequam? an potius utrumque? Nam et veritas ideo semper invisa est, quod is, qui peccat, vult habere liberum peccandi locum; nec aliter se putat malefactorum voluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit, cui delicta non placeant. Ergo tanquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur, et tollere, gravesque sibi putant, tanquam vita eorum coarguatur. Cur enim sint aliqui intempestive boni, qui, corruptis moribus publicis, convicium bene vivendo faciant? Cur non omnes sint aeque mali, rapaces, impudici, adulteri, periuri, cupidi, fraudulenti? quin potius auferantur, quibus coram male vivere pudet; qui peccantium frontem, etsi non verbis, quia tacent, tamen ipso vitae genere dissimili feriunt et verberant? Castigare enim videtur quicumque dissentit.
3 Nec est magnopere mirandum, si adversus homines ista fiunt, cum adversus ipsum Deum, propter eamdem causam, insurrexerit etiam populus in spe constitutus, nec Dei nescius; sequiturque iustos eadem necessitas, quae ipsum iustitiae violavit auctorem. Vexant ergo, et exquisitis poenarum generibus excruciant; parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus illudat. Si qui autem doloris vel mortis metu, vel sua perfidia coeleste sacramentum deseruerint, et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant, et honoribus mactant, ut eorum exemplo caeteros illiciant. Qui autem magni aestimaverint fidem, cultoresque se Dei non abnegaverint, in eos vero totis carnificinae suae viribus, veluti sanguinem sitiant, incumbunt; et desperatos vocant, quia corporis suo minime parcunt: quasi quidquam desperatius esse possit, quam torquere ac dilaniare eum, quem scias esse innocentem. Adeo nec pudor ullus apud eos superest, a quibus abest omnis humanitas! Et retorquent in homines iustos convicia sibi congruentia.
4 Impios enim vocant, ipsi scilicet pii, et ab humano sanguine abhorrentes; cum si et actus suos considerent, et illorum quos tanquam impios damnant, iam intelligant, quam mendaces sint, et iis omnibus, quae adversus bonos aut dicunt, aut faciunt, digniores. Non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt, qui vias obsideant armati, maria praedentur; vel si palam grassari non licuit, venena clam temperent; qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent, aut si nimium pii fuerint, exponant; qui libidines incestas, nec a filia, nec a sorore, nec a matre, nec a sacerdote contineant; qui adversus cives suos patriamque coniurent: qui nec culleum metuant; qui denique sacrilegia committant, et deorum, quos colunt, templa dispolient; et ut quae levia sunt atque illis usitata dicamus, qui haereditates captent, testamenta supponant, iustos haeredes vel auferant, vel excludant; qui corpora sua libidinibus prostituant; qui denique immemores, quid nati sint, cum foeminis patientia certent; qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant et profanent; qui virilia sua ferro metant; et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites; qui ne vitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas vendant; si iudices sedeant, aut immeritos perdant mercede corrupti, aut noxios impune dimittant; qui coelum quoque ipsum veneficiis appetant, tanquam illorum malitiam terra non capiat. Haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt, qui deos colunt.
5 Quis inter haec tot ac tanta iustitiae locus est? Et ego de multis collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem. Qui volent scire omnia, Senecae libros in manum sumant, qui morum vitiorumque publicorum et descriptor verissimus, et accusator acerrimus fuit. Sed et Lucilius tenebrosam istam vitam circumscripte breviterque depinxit his versibus: Nunc vero a mane ad noctem, festo atque profesto Totus item pariterque die, populusque, patresque Iactare induforo se omnes; decedere nusquam, Uni se atque eidem studio omnes dedere et arti: Verba dare ut caute possint, pugnare dolose, Blanditia certare, bonum simulare virum se, Insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes. Nostro autem populo quid horum potest obiici, cuius omnis religio est, sine scelere ac sine macula vivere? Cum igitur videant, et se, ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliud operari, nisi aequum et bonum; poterant, si quid saperent, ex hoc intelligere, et illos qui bonum faciunt pios esse, et se impios, qui nefanda committunt: neque enim fieri potest, ut qui in omnibus vitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est. Impietas enim suscepta in eo, quod est summum, per caetera universa sequeretur. Eoque fieri non potest, ut ipsi, qui errant in omni vita, non et in religione fallantur: quoniam pietas in summo regulam tenens, tenorem suum servaret in caeteris. Ita fit ut in utraque parte, de conditione rerum quae geruntur, qualis sit summa ipsa noscatur.
Lactantius HOME

bav161.290 bmv147.216

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, VIII. De iustitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de eius cultu, ut cuncta conterantur vitia. <<<     >>> X. De falsa pietate, et de falsa et vera religione.
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik