monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, VII. De Iesu adventu et fructu; atque de eius saeculi virtutibus et vitiis. <<<     >>> IX. De sceleribus impiorum, et Christianorum cruciatibus.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT VIII. De iustitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de eius cultu, ut cuncta conterantur vitia.

1 Qui ergo putant iustum esse neminem, ante oculos habent iustitiam, sed eam nolunt cernere. Quid est enim, cur illam vel in carminibus, vel in omni sermone describant, conquerentes eius absentiam, cum sit facillimum bonos esse si velint? Quid vobis inanem iustitiam depingitis, et optatis cadere de coelo, tanquam in aliquo simulacro figuratam? Ecce in conspectu vestro est: suscipite, si potestis, eamque in domicilio vestri pectoris collocate; nec difficile, aut alienum a temporibus existimetis. Estote aequi ac boni; et sequetur vos sua sponte iustitia, quam quaeritis. Deponite omnem malam cogitationem de cordibus vestris; et statim vobis illud tempus aureum revertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si Deum verum colere coeperitis. Vos autem, manente cultu deorum, iustitiam desideratis in terra; quod fieri nullo pacto potest: sed ne tum quidem potuit, cum putatis; quia nondum natis diis istis, quos impie colitis, necesse est unius Dei cultum fuisse per terram: eius scilicet qui execratur malitiam, exigitque bonitatem; cuius templum est, non lapides, aut lutum, sed homo ipse, qui figuram Dei gestat. Quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis virtutum muneribus ornatur. Discite igitur (si quid vobis reliquae mentis est) homines ideo malos et iniustos esse, quia dii coluntur; et ideo mala omnia rebus humanis quotidie ingravescere, quia Deus huius mundi effector et gubernator derelictus est; quia susceptae sunt, contra quam fas est, impiae religiones; postremo, quia ne coli quidem, vel a paucis, Deum sinitis.
2 Quod si solus Deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se Dei filios esse; ideoque divinae necessitudinis sacro et inviolabili vinculo copulatis, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas Deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera, et ipsas etiam cogitationes pervidet. Non essent fraudes, neque rapinae, si Deo praecipiente didicissent, et suo, et parvo esse contenti, ut fragilibus, et caducis, solida et aeterna praeferrent. Non essent adulteria, et stupra, et mulierum prostitutiones, si omnibus notum esset, damnari a Deo quidquid appetitur ultra generandi cupiditatem. Nec foeminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut victum sibi obscoenissimum quaerat; cum et mares libidinem continerent, et habentium pia et religiosa collatio non habentibus subveniret. Non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem Dei coniuraretur; si ab universis fierent, quae unus noster populus operatur. Quam beatus esset, quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo, et pietas, et pax, et innocentia, et aequitas, et temperantia, et fides moraretur! Denique ad regendos homines non opus esset tam multis et tam variis legibus, cum ad perfectam innocentiam Dei lex una sufficeret; neque carceribus, neque gladiis praesidium, neque terrore poenarum, cum praeceptorum coelestium salubritas humanis pectoribus infusa, ultro ad iustitiae opera homines erudiret. Nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni. Quod quidem Cicero vidit; disputans enim de legibus: 'Sicut una, inquit, eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur: sic omnes homines inter se natura confusi, pravitate dissentiunt; nec se intelligunt esse consanguineos, et subiectos omnes sub unam eamdemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto vitam homines viverent.' Universa igitur mala, quibus humanum genus seipsum invicem conficit, iniustus atque impius deorum cultus induxit. Nec enim poterant retinere pietatem, qui communem omnium patrem Deum tanquam prodigi ac rebelles liberi abnegassent.
Lactantius HOME

bav161.288 bmv147.215

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik